Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous paragraph

Quod primum adtinet: in ipsa civilis gubernii idea nullum Legislatione eminentius corpus vel concipi potest. - Hujus itaque determinationes per nullum amplius discuti, vel in quaestionem vocari queunt. Indubitato huic principio id unum opponi solet quod, cum ipsum jus leges ferendi a natione proficiscatur, possit haec aliquid sibi ita reservare, ut in objecto tali aliqua ne per Legislationem quidem mutatio fieri valeat; tale autem in Hungaria esse illud, ne cui, nisi consentienti nobili, taxa aliqua imponatur. Verum an limitata ejusmodi Legislatio vel existere possit, disquirere, non est hujus loci. Quod ipse articulus 8. 1741. non de ephemeris ejusmodi et spontaneis oblatis , sed de formali et perenni contributione intelligi debeat, facile esset remonstare. Sed haec omnia ad vivum resecare in voluminosam degeneraret dissertationem. Usus optimus legum interpres est. Itaque id tantum indagare juvat: quis hactenus hac in re usus viguerit? Quod, relate ad substantiam immunitatis, titulus , quo aliqua depensio fit, nullum discrimen inducat, suapte patet; in re enim ipsa idem est, an quis hoc, vel alio titulo aliquid dependat. Jam vero 1396 inficiari non licet, quod et veteri et recentiori instituto sub titulo honorarii , aut subsidii bellici complures ejusmodi ephemerae et spontaneae oblationes in Diaetis ita obligative decretae fuerint, ut nullam amplius in comitatuum congregationibus subire potuerunt quaestionem. Quid igitur obstat, quominus Status diaetaliter congregati consimile etiam sub titulo erigendae commercialis cassae oblatum obligatorie facere possint? Substantialis certe inter hunc et priores titulos differentia eo minus assignari potest, quod oblatum hoc in proprium singuli nobilis commodum cedat. Si consensus Statuum Regni ad id non sufficeret, eodem jure sustineri posset, quod nec congregationum comitatensium assensus sufficiat, sed quod singulus in individuo nobilis debeat consentire; id autem vix aliquis sustinebit. In tam vasto, ut Hungaria est, regno debet natio suam, praesertim quoad ea, quae publicas impositiones concernunt, voluntatem in politicum aliquod corpus transfundere; id autem Hungari per stabilitos Diaetales repraesentantes jam praestiterunt, et ut clare contestentur, quod id de oblatis etiam ejusmodi intelligere voluerint, diserta plane lege caverunt, ne haec singillativi comitatus sub poena infamiae facere ausint. Et ideo Deputatio haec ejus est demissi sensus, quod oblatum etiam pro Cassa Commerciali nonnisi in Diaeta fieri possit, et in hac hypothesi suam etiam post recensitos propositos sibi fundos depromet opinionem.

Previous paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.