Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous section

Next section

Articulus I.

De Inpopulatione.

§ 1.

Exterae Coloniae, in vacuas adhuc Regni partes deducendae, sexennalis non tantum a Contributione, sed ab aliis etiam publicis oneribus, utpote laborum publicorum, tyronum, praejuncturarum, et Portionum praestationis, immunitate perfruantur.

Motivum.

Cum populatio Regni, ut in Elaborato status actualis §-pho 23. ostensum est, jam utcunque provecta sit, attentionem Deputationis excitavit quaestio illa: an lata anno 1723, quo magna adhuc regni pars desolata fuit, in favorem inpopulationis lex, ultro in suo vigore relinqui debeat? Cum tamen in ultimis Comitiis legislatio eo mentem suam expresserit, ut omnia ad provehendas fabricas opportuna media proponantur: cum inter haec unum e praecipuis sit, ut multae a laboribus agriculturae residuae manus adsint: cum denique has in Hungaria adhuc deesse, in Elaborato status actualis §-pho 51. ostensum sit, censebat Deputatio legem illam non tantum porro etiam confirmandam, sed ad alia etiam onera publica extendendam esse.

§ 2.

Imo si ejusmodi coloniae etiam e nativis , observatis, quae Articulo 35. 1791. praescribuntur, conditionibus deductae fuerint, pari gaudeant immunitate.

Motivum.

Articulus 103. 1723-tii de nativis colonis nihil statuit, quia in exigua, quam regnum adhuc eotum habuit, populatione casus hic vix evenire posse videbatur. Cum nunc ejusmodi casus facilius emergere possit, censebat Deputatio hujus etiam intuitu positivi aliquid constituendum esse. Adhaeserat quidem illa ad eam reflexionem, ne lex haec depopulandis sterilioribus regni partibus causam praebeat: verum 1094 difficultatem hanc tollere eidem videbantur praescriptae Articulo 35. 1791. cautelae. Sub his autem justum esse existimavit ut nativi eodem cum exteris favore perfruantur, praesertim cum non defuerint Jurisdictiones, quae inpopulationes in posterum non per exteros , sed per nativos faciendas esse suaserunt.

§ 3.

Quodsi tamen singulares tantum sessiones per singulares seu exteras , seu etiam, observatis praecitati Articuli cautelis, nativas familias inpopulentur, hae quoad Contributionem nonnisi unius anni, quoad reliqua vero publica onera triennali immunitate gaudeant, salva quoad praestationes dominales mutua conventione.

Motiva.

Hujus etiam intuitu, observatis praecitati Articuli cautelis, eadem nativorum quae exterorum ratio habenda esse videtur. Caeterum nec Articulus 103. 1723-tii nec ulla alia lex Patria de singularibus ejusmodi seu per extraneos seu per nativos factis inpopulationibus quidpiam disponit. Et ideo varius etiam eatenus in regno usus viget. In Dominiis Cameralibus ejusmodi neo-colonis quandoque sex etiam annorum immunitas, conniventibus Comitatibus, conceditur. Aliqui Comitatus tantum unius, alii ne hanc quidem immunitatem concedunt. Interest proinde ut hujus etiam intuitu fixa aliqua regula constituatur. Si res plane ad vivum resecetur, deberet distingui inter desertas, quas alioquin rustica manus excolit, et inter eas, quas ipse Dominus usuabat. Relate ad primas videtur immunitas a Contributione ne pro uno quidem anno concedi posse, ea de causa, quia hanc prior possessor etiam ab hac deserta praestabat, adeoque quotta haec decederet in massa Contributionis, et per alios contribuentes supportari deberet. E converso quoad desertas secundi ordinis, ducto a contrario argumento, posset neo-colono triennalis etiam a Contributione immunitas concedi, quia ab hac deserta alioquin antea nihil solvebatur, adeoque publico satis beneficii accedere videtur, si in talem neo-colonum etiam post triennium aliqua et Contributionis et reliquorum publicorum onerum pars recidat.

Verum non videtur ratio subesse, quare ille rusticus, qui possessam antea a Domino desertam inpopulat, majori favore gaudere deberet, quam ille, qui tentam antea per rusticum excolendam suscipit; et alioquin in posteriori etiam casu illam unius anni a Contributione immunitatem reliquis suis concontribuentibus satis compensat per illam reliquorum onerum publicorum partem, in qua eos elapso triennio alleviat. Quare cum haec ad apicem combinari non possint, Deputatio universim statuendum censebat ut ejusmodi neo-coloni a Contributione unius, a reliquis vero publicis oneribus triennii immunitas concedatur.

1096

Et vero si unius anni fructus liberos habet, ab alterius anni facile contribuere potest. Ut tamen rem suam familiarem debite stabilire possit, videtur illi necessaria triennalis a reliquis oneribus publicis immunitas, ut interea et necessaria aedificia erigere, et primam instructionem sibi comparare queat. Sed neque per id reliquis contribuentibus quidquam decedit; supposito enim etiam eo, quod desertam hanc prius alter rusticus possederit, ille tamen reliqua onera publica, utpote labores publicos, tyrones, praejuncturas et portiones nonnisi a proportione domus suae praestabat.

Quod Dominales praestationes adtinet: id ex natura rei ad mutuam conventionem debet relegari; si enim domini interest desertas suas inpopulare, solet ille neocolono aedificia erigere, semen Frumenti suppeditare, aliquando animalibus etiam illum providere; non esset proinde justum ut talis Dominus totidem annos immunitatis eidem concedere debeat, quot ille, qui praeter nudum fundum neo-colono nihil suppeditavit.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.