Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Motivum.
Cum populatio Regni, ut in [Elaborato status actualis §-pho 23.] ostensum est,
jam utcunque provecta sit, attentionem Deputationis excitavit quaestio illa: an lata anno
1723, quo magna adhuc regni pars desolata fuit, in favorem inpopulationis lex, ultro in suo
vigore relinqui debeat? Cum tamen in ultimis Comitiis legislatio eo mentem suam
expresserit, ut omnia ad provehendas fabricas opportuna media proponantur: cum inter haec
unum e praecipuis sit, ut multae a laboribus agriculturae residuae manus adsint: cum
denique has in Hungaria adhuc deesse, in [Elaborato status actualis §-pho 51.]
ostensum sit, censebat Deputatio legem illam non tantum porro etiam confirmandam, sed ad
alia etiam onera publica extendendam esse.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|