Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Motivum.
Articulus 103. 1723-tii de nativis colonis nihil statuit, quia in exigua,
quam regnum adhuc eotum habuit, populatione casus hic vix evenire posse videbatur. Cum nunc
ejusmodi casus facilius emergere possit, censebat Deputatio hujus etiam intuitu positivi
aliquid constituendum esse. Adhaeserat quidem illa ad eam reflexionem, ne lex haec
depopulandis sterilioribus regni partibus causam praebeat: verum 1094
difficultatem hanc tollere eidem videbantur praescriptae [Articulo 35. 1791.]
cautelae. Sub his autem justum esse existimavit ut nativi eodem cum
exteris favore perfruantur, praesertim cum non defuerint Jurisdictiones, quae
inpopulationes in posterum non per exteros , sed per nativos
faciendas esse suaserunt.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|