Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Quod Dominales praestationes adtinet: id ex natura rei ad mutuam
conventionem debet relegari; si enim domini interest desertas suas inpopulare, solet ille
neocolono aedificia erigere, semen Frumenti suppeditare, aliquando animalibus etiam illum
providere; non esset proinde justum ut talis Dominus totidem annos immunitatis eidem
concedere debeat, quot ille, qui praeter nudum fundum neo-colono nihil suppeditavit.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|