Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous section

Next section

Articulus III.

De impediendo nimio inquilinorum numero.

§ 11.

In illis regni partibus in quibus inquilinorum numerus jam plus justo increvit, si tyronum statutio decreta fuerit, hi potissimum ex inquilinis et eorum filiis deligantur. Civitates etiam in admissione ad concivilitatem, et contubernia in assumtione ad tyrocinium horum praeferentem habeant rationem.

1104
Motiva.

Quod numerus inquilinorum in aliquibus regni partibus jam nimium accreverit, docet conscriptio Anni 1787; haec enim 793,270 inquilinos, hospites vero sessionatos nonnisi 505,708 exhibet. Quod autem inquilinaria conditio, si horum numerus nimium increscat, precarium tantum alimentationis statum praebeat, postrema etiam, quam Hungaria passa est, sterilitas demonstravit: hi enim vel maxime cum fame colluctabantur. Cum in multis regni partibus ea vigeat consuetudo, ut Patrifamilias in domo et sessione filius natu major succedat, reliqui migrare et alium subsistendi modum quaerere debeant, hi autem plerumque inquilinariam conditionem amplecti soleant, numerus inquilinorum per ipsum naturalem populationis progressum continuo augebitur, nisi aliqua in obversum provisio constituatur. Posset quidem inconvenientiae huic obveniri, seu per deducendas ex iis in loca adhuc vacua colonias, seu per inpopulandas desertas, seu denique per exscindenda in locis illis, quae superfluam plane communium pascuorum quantitatem habent, singulo inquilino aliquot jugera. Verum omnia haec ad Jus proprietatis, quod sacrum esse debet, referuntur. Omnia ad privatam proprietariorum providentiam pertinent. Legislationis nullae aliae hac in re partes sunt, quam ut hanc incolarum classem ad aliud vitae institutum dirigat; videtur autem ad militiam et opificia commodissime dirigi posse. Si tyrones potissimum ex inquilinis lecti fuerint, conservabitur populatio familiarum sessionatarum; si ad opificia et artes applicentur, removebitur unum e praecipuis, quod hactenus fabricarum et manufacturarum progressum morabatur, impedimentis. Ac primum quidem potest lex positive ordinare. Alterum, ne libertas populi in deligendo subsistentiae suae statu nimium constringatur, nonnisi prudentiae et zelo Magistratuum civitatensium, quorum ut opificia et fabricae efflorescant plurimum interest, committi potest.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.