Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Motiva.
Quod numerus inquilinorum in aliquibus regni partibus jam nimium accreverit, docet
conscriptio Anni 1787; haec enim 793,270 inquilinos, hospites vero sessionatos nonnisi
505,708 exhibet. Quod autem inquilinaria conditio, si horum numerus nimium increscat,
precarium tantum alimentationis statum praebeat, postrema etiam, quam
Hungaria passa est, sterilitas demonstravit: hi enim vel maxime cum fame colluctabantur.
Cum in multis regni partibus ea vigeat consuetudo, ut Patrifamilias in domo et sessione
filius natu major succedat, reliqui migrare et alium subsistendi modum quaerere debeant, hi
autem plerumque inquilinariam conditionem amplecti soleant, numerus inquilinorum per ipsum
naturalem populationis progressum continuo augebitur, nisi aliqua in obversum provisio
constituatur. Posset quidem inconvenientiae huic obveniri, seu per deducendas ex iis in
loca adhuc vacua colonias, seu per inpopulandas desertas, seu denique per exscindenda in
locis illis, quae superfluam plane communium pascuorum quantitatem habent, singulo
inquilino aliquot jugera. Verum omnia haec ad Jus proprietatis, quod sacrum
esse debet, referuntur. Omnia ad privatam proprietariorum providentiam pertinent.
Legislationis nullae aliae hac in re partes sunt, quam ut hanc incolarum classem ad aliud
vitae institutum dirigat; videtur autem ad militiam et opificia commodissime dirigi posse.
Si tyrones potissimum ex inquilinis lecti fuerint, conservabitur populatio familiarum
sessionatarum; si ad opificia et artes applicentur, removebitur unum e praecipuis, quod
hactenus fabricarum et manufacturarum progressum morabatur, impedimentis. Ac primum quidem
potest lex positive ordinare. Alterum, ne libertas populi in deligendo subsistentiae suae
statu nimium constringatur, nonnisi prudentiae et zelo Magistratuum civitatensium, quorum
ut opificia et fabricae efflorescant plurimum interest, committi potest.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|