Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Motivum.
Si de utilitate oeconomiae publicae tota jam natio persuasa foret, si palam receptum
esset quod praecipuum administrationis publicae officium sit hanc promovere: denique si
omnes locales Jurisdictiones agnoscerent quod ordinationes ejusmodi irremisso conatu
exequendo utilissimum Patriae servitium praestent, tunc lex haec certe supervacanea foret.
Nunc cum commune adhuc sit apud populum praejudicium illud, quod prosperitas Regni
agricultura, re pecuaria et vinaria, et quidem ut nunc usu venit, manipulata absolvatur;
cum sint adhuc aliquae Jurisdictiones locales, quae mechanicis ejusmodi objectis occupari
infra dignitatem officii publici putent, denique cum aliae ad nullam, nisi quae in diserta
lege fundatur, ordinationem publicam effectuandam se obligari arbitrentur; Deputatio haec
operae pretium demisse existimavit, ut lex haec perferatur.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|