Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Motivum.
Pro causa non effectuatarum complurium salutarium sane, quas Augusti Maria Theresia et
Josephus II ediderant, ejusmodi ordinationum, saepe illud adferebatur, quod Magistratus
omnibus his agendis non sufficiant. Et vero id in majoribus Comitatibus quandoque re ipsa
evenit. Ut huic impedimento subveniatur, sub Maria Theresia Societates
Agrariae institutae fuerunt: verum praematurum adhuc esse pro Hungaria hoc
institutum eventus ipse comprobavit: nulla enim earum ad solidam consistentiam potuit
pervenire. Deputatio haec ita existimavit, quod ante omnia populus, per locales
Jurisdictiones, sub inviatione dirigentis Dicasterii, ad novas etiam hactenus industriae
species formari debeat, hoc autem facto, quod societates agrariae suapte emergent: itaque
in casu impediti aliis agendis Magistratus per ejusmodi Curatores oeconomiae
publicae melius prospici demisse arbitrabatur.
1108
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|