Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Motivum.
Privilegia exclusiva tunc tantum sine detrimento publici concedi possunt, quando inventor
ipse cum tali articulo totum publicum providere potest; in hoc enim casu inventori de
promerita sane per inventionem suam utilitate tantum decederet, quantum alii de eodem
articulo producerent. De naturae productis sola inventoris familia tantum
producere non potest, quantum usus publici requirit, nihil itaque 1114 decedit
inventori, si idem productum per alios colatur. Et ideo quoad naturae producta
remuneratio inventoris in pecunia, non vero in privilegio exclusivo ,
constituenda videtur; aliud est de artefactis , de quibus Deputatio suo loco
tractabit.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|