Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1753], Ecloga recitata in publico Arcadum consessu, versio electronica (), 325 versus, verborum 3023 [genre: poesis - ecloga] [word count] [boskovicrecl].
Previous paragraph

Next paragraph

Lyc.
Hic vero[ERROR: no link :]

P. Guidonem Grandium hic proponimus summum geometram. Innuimus eius sectiones Conicas, Flores Geometricos et varia calculorum genera. Sectionum conicarum prima, nimirum ellipsis, in orbem redit, ac planetae et cometae omnes in eiusmodi orbe motus suos peragunt. Secunda, nimirum parabola, unicum habet ramum, quo in infinitum protenditur binis cruribus in eandem plagam tendentibus: eam gravia corpora describunt oblique proiecta. Tertia, sive hyperbola binos habet ramos oppositos, quorum singuli in infinitum protenduntur binis cruribus. Eius plurimi sunt usus per omnem mathesim longe lateque dispersi.

Flores autem geometricos Grandius inscripsit elegantissimum opusculum, quo curvas geometricas definivit nonnullas exhibentes florum folia et varios foliorum ordines.

nivea effulgens in veste Sacerdos
Quam varias radio signat nigrante figuras!
Illa refert ovum, haec longum sinuatur in arcum
Crure super gemino, geminis abit altera ramis
Immensum hinc, atque hinc fugiens, et crure quaterno
Aversas petit usque plagas: at vertice in alto
Sese aliae longis sinuant ambagibus, atque
In se iterum, atque iterum redeunt, flectuntque, plicantque,
Et reddunt sparsos per prata nitentia flores:
Mille notae, ac tela numeri densantur in ima.
Alter in hac...
Previous paragraph

Next paragraph


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1753], Ecloga recitata in publico Arcadum consessu, versio electronica (), 325 versus, verborum 3023 [genre: poesis - ecloga] [word count] [boskovicrecl].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.