Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1753], Ecloga recitata in publico Arcadum consessu, versio electronica (), 325 versus, verborum 3023 [genre: poesis - ecloga] [word count] [boskovicrecl].
Previous paragraph

Next paragraph

Lyc.
Solus ego, Arcadiae extremis e finibus omnis
Ad sacrum dum turba nemus volat agmine denso,
Namque imo ciet inclamans[ERROR: no link :]Myrhaeus enim, nimirum doctissimus Abbas Michael Joseph Morejus, nunc est tertius Generalis Arcadiae Custos. Myrhaeus ab antro,
Tytire, solus, iners patria sub rupe manerem?
Non ita praerupti genitum sub vertice montis,
Heu puero, heu nimium raptus cito! durus Amyntas
Erudiit, dumosa manu per culmina raptans
Figentem dubia incerto vestigia gressu;
Dum pavidos telo damas, cervosque fugaces,
Aut aprum, aut summis agitaret montibus ursum.
Non aestus, medio quamvis Sol ardeat Axe,
Assuetum, non hosce pedes via longa fatigat.
Impulit ipsa avidum genitrix quoque, perge, tuendam,
O Lycida, mihi linque domum: sat adulta capellas,
Inquit, aget soror ad fontem, atque ad pascua tuta.
I tu, namque potes, juvenum quo confluit omnis
Turba frequens, longosque novans[ERROR: no link :]Nam ludorum olympicorum celebratio per hosce postremos 27. annos penitus inter Arcades intermissa. desueta per annos
Festa agitat, variisque exercet corpora ludis.
I, Lycida, et memori sub pectore singula conde
Observans, narrabis enim, quoque ordine, quique
Certarint juvenes, cui fors arriserit, et quae
Quisque domum tulerit meritae data praemia palmae.
Previous paragraph

Next paragraph


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1753], Ecloga recitata in publico Arcadum consessu, versio electronica (), 325 versus, verborum 3023 [genre: poesis - ecloga] [word count] [boskovicrecl].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.