Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
Quadragesimus jam annus est, ex quo Opus hoc decem constans libris Auctor
absolverat. Primum Volumen libros tres continens cum
adnotationibus, et supplementis Rogerij Boscovichij, Anno 1755 editum Romae
fuit, Anno vero 1760 Volumen alterum. Reliqua Volumina duo continenti Typographi
opera erant in lucem proditura, nisi in mora fuisset Boscovichius, qui quas in
se susceperat partes, explere tum non potuit, varijs per Europam itineribus, et
publice etiam sibi commissis distentus studiis, Lutetioeque Parisiorum multos
porro per annos subsistens. Postremo in Italiam reversus cum attulisset reliquas
quatuor Librorum adnotationes, animum statim ad perficienda pariter supplementa
traduxerat. Verum intervenit mors, inchoatum jam opus intercepit. At tum plane
omissa supplementorum, quae deerant, cogitatione, visum est illos quatuor cum
suis adnotationibus Libros uno justo volumine comprehensos in lucem emittere.
Prodeunt illi hoc ipso tempore Palearinianis, quibus primi erant, Typis
impressi, omnesque etsi longo post intervallo tandem consociati in integrum
Philosophiae corpus coalescunt. Eodem tempore, quo postrema pars editur, visum
itidem est decem eos Carminum Libros ab adnotationibus, et supplementis
sejungere, omnesque simul hoc uno Volumine concludere, ut nonnullis gereretur
mos, et iis scilicet, qui minus moleste ferant in aliquam interdum obscuritatem
incurrere, quam tam crebro versuum lectionem inspiciendis Commentarijs
interrumpere, et iis, qui in philosophicis rationibus multum exercitati nullis
indigeant ad quaeque vel difficiliora intelligenda explicationibus. Utrique
Volumini tam illi, quod cum adnotationibus Boscovichianis, quam huic alteri,
quod sine iisdem nunc prodit, in fine adjunctus est Dialogus Christophori Stay
de Poesi Didascalica, quo in perscribendo ad hoc maxime Fratris opus ille animum
intenderat. Hic praeterea subjiciendum est Benevolo Lectori, ne ex Titulo
Philosophiae Recentioris in animum inducat; his in libris
contineri, quaecumque hactenus in eo doctrinae genere reperta sunt. Ea primum
huic Operi praefixa fuit inscriptio, ut idem distingui posset ab alio Opere,
quod aliquot ante annis Auctor ipse Cartesianam secutus Rationem vulgaverat: ac
tum dici vere potuit ex recentioribus selectiora Auctorem suis exponere versibus
voluisse. At in nova hac Editione cum idem retinendus sit Titulus, ne nimirum
ipso mutato diversum esse hoc Opus appareat, rogandus est Lector, ut hunc
Titulum ad ea referat tempora, quibus decem hi Libri ab Auctore scripti sunt,
neque hic alia requirat, quam quae inter potiora erant Philosophorum ad illam
usque diem inventa. In illa nempe, quae tum erat, satis certe ampla atque
illustri Philosophicarum rerum copia consistendum sibi esse Auctor decreverat;
neque enim ipsi, vel si libuisset nova quaeque porro persequi ac superioribus
adjungere, vacuum jam suppetebat tempus, cum ad potiores esset gravioresque
subeundas curas evocatus. Siquidem Anno 1762 delatum ipsi munus fuit, quod ab
Epistolis Latinis vocant: quo tanquam gradu septem post annos ad conscribendas
Pontificias ad Principes Viros Litteras conscendit. Hoc munere etiamnum
fungitur, ac septimus ac decimus jam in exitu est annus, ex quo PIO VI
Pont. Max. suam hanc navat operam, atque ita navat, ut nihil
sibi potius, atque honorificentius esse ducat, quam ut doctissimo satisfaciat
Principi, cujus immortalia sunt in omni laudum, meritorumque genere monumenta;
ut omnino existimandum sit Divino plane consilio ipsius Pontificatum in ea
reservatum fuisse tempora, quibus Ecclesia maximis undique jactata fluctibus,
summa Moderatoris, ac Magistri sui virtute, sapientia, atque animi magnitudine
indigeret.
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
|