CHRISTOPHORI STAY / AD / BENEDICTUM FRATREM / EPISTOLA.
Redditus est Liber mihi tuus, in quo Philosophiam, eam praesertim,
quae a Newtono traditur, versibus complexus es; quem quidem et cupidissime
excepi, et semel atque iterum maxima cum voluptate perlegi. Quid enim mihi
gratius esse potest, quam cura jam omni , ac diuturni laboris molestia te esse
perfunctum; aut quid me magis delectet, quam ea tibi feliciter, atque ex animo
processisse, quae ut susciperes, auctor ego tibi praecipuus fuissem? Nam eam quidem video additam esse rebus omnium
elegantiam, atque ornatum, quem a te, cujus mihi in scribendo
facultas satis est cognita, exoptare maxime potuissem. Huc accedit, quod omnem
hanc Philosophiae pertractationem uberiorem profecto, quam aut ego expectabam,
aut ipse receperas, praestitisti; remissius enim acturum te putabam, neque ea
tam facile traditurum, quae nimia septa essent explicandi difficultate. Nunc
omnia fuse, copioseque persequutum esse te video, nihil ut fere in summa rerum
obscuritate aut sit praetermissum, aut a carminum cultu, atque
humanitate detractum. Ain vero? Pergin tu Musas, omnino ut sapiant, adigere?
miror equidem illas tantopere morigeras esse factas, atque a risu, ac joco, ad
tantam severitatem traductas. Sed opportune actum est a te, qui leniore primi de
Cartesiana Philosophia operis argumento, quo facilius obsequi vellent, cum semel
induxeris, freno velut jam recepto, quocumque libuerit, impellis, ac moves.
Quapropter tibi ego plurimum, ac fere aeque mihimetipsi gratulor. Nosti enim
quamdiu a te flagitarim, ut, cum in tradendis illius doctrinae rationibus, quae
a Cartesio est instituta, non mediocrem legentium comprobationem esses
consequutus, eo loci minime consisteres, animumque ad Newtonianam etiam
Philosophiam versibus exornandam adjungeres. Tametsi enim superioris operis non
inelegantem scribendi rationem, venustatemque satis agnoscerem, desiderabam
tamen probatioris disciplinae delectum, ne cum te ad scribendum contulisses,
videreris sententias sequutus esse hujusmodi, quae Musarum ingenio magis essent
accommodatae, quam veritati, judicioque Naturae. Neque vero magnopere me movebat
summa rerum difficultas, ac magnitudo: sperabam enim, quaecumque a communi
carminum consuetudine remota, aut aliena etiam viderentur, te diuturno jam usu
paratiorem facile assequuturum. Itaque cum rem aggressus esses, experiendi
magis, ut ipse ajebas, voluntate, quam perficiendi spe, putabam nos, si non
omnem solidam, atque expressam, at hujusmodi certe habituros illius
doctrinae formam, quae et rebus, et versibus conveniret. Verum
hoc minime inficior, me nunquam arbitratum esse, in his etiam versari ut velles,
quae in Geometriae involucris, atque in tanta rerum obscuritate delitescerent.
Nam neque tuae, neque cujusquam facultatis esse
existimabam, ut universam motuum doctrinam, quam Mechanicam vocant, Keplerianas
leges, tam varios ac tam impeditos Lunae cursus, atque alia hujusmodi, quae a
Gravitatis vi promanant, illa item quae lucis, et colorum naturam continent,
enunciare, ac versibus expolire valeat. Quae cum omnia perfecta jam a te, atque
absoluta esse videam, possumne illud tibi ominari, quod in scribendo propositum
nobis habere minime quidem debemus, tamen si consequamur, libenti animo excipere
ne Sapientes quidem vetant, ut quantum operae ac vigiliae tam diuturnus labor
attulit, tantum legentium secunda comprobatio afferat jucunditatis. Si enim
eorum, quae mandantur litteris, ab ipsa difficultate aliqua
repetenda est laus, affirmare profecto ausim, ex quo Poetarum artificia
extiterunt, a nemine unquam difficilioris rei pertractandae curam esse
susceptam. Verum quae hominum est, sive in aliorum expendendis laboribus
iniquitas, sive in judiciis ferendis varietas, facile accidet, ut, quae mihi ad
commendationem valere plurimum videantur, eadem plerique arripiant ad
reprehendendum. Erunt enim fortasse nonnulli, qui tam accurate res tam
difficiles versibus pertractandas esse non arbitrentur, moremque Neoptolemi in
hoc scribendi genere servari potissimum oportere dicant, ut moderatius, ac
levius sit philosophandum: tenuiorem esse Musarum habitum, quam ut valentioris
doctrinae vim sustinere possint: praescripta enim esse vocabula, et quasdam
veluti disciplinae formulas, quae rerum vim, potestatemque duntaxat declarare
valeant: has autem arcendas esse a carminibus, ac prorsus repudiandas, propterea
quod quae a venustate, ac numeris omnino abhorreant: ita si persequi illa etiam
velimus, quae ab intima philosophia hauriri solent, cum eadem per se satis
aspera sint, atque impedita posse ea quidem quasi mollitie enervari carminum,
illustrari autem non posse. At qui ita sentiunt, nimium angustis terminis
amplissima Poetarum studia definiunt. Quae enim erit tanta artis hujus inopia,
atque infirmitas, si primos tantummodo possit aditus, ac summa rerum vestigia
persequi, majoribus autem doctrinis, ac gravioribus enunciandis nulla sit
facultas, atque copia? Sed hujus quidem judicii iniquitas redarguenda re ipsa
est a te potius, quam verbis a me refellenda. Quamquam enim tua cum legerem, et
exornari numeris res a te agnoverim, atque ipso splendore, ac varietate carminis
in claritate, ac luce collocari, idque ut confirmarem, pluribus e locis repetere
exempla possem, tamen ne gratiae aliquid tribuere videar, nihil quidem de te
ipse amplius, at de universo potius hoc scribendi genere ea dicam, quae sentio.
Ac primum hoc facile concesserim Musas profecto delicatioris cujusdam esse
fastidii atque offensionis, ut solemnes quasdam disciplinae formulas respuant;
quis enim ferat, ut in carminibus duplicatas rationes, ac triplicatas, areas
temporibus proportionales, atque alia hujusmodi usurpemus? Verum quae suis
enunciare nominibus ob minus elegantem dicendi modum minime audemus, an eadem ut
aliter efferamus, omnis interclusus est locus? Nullane alia erit ratio, qua haec
verborum asperitas leniri, ac moderari possit? Quaeque ob inamoeniorem quandam
speciem conjungi eum numerorum venustate nequeant, nullo pacto eadem illuminare,
ac distinguere valeamus? Atqui scimus Poetis suum esse loquendi morem, quo ipsi
omnia et comiter, et jucunde, clare item, et dilucide exhibent; pollere enim
illos formis quibusdam, ac simulacris, quibus res ita conveniant,
atque illustrent, ut easdem pene contrectare manibus, atque usurpare oculis
videamur. Neque vero haec simulandi, efformandique ratio tantummodo in
grandioribus argumentis, velut in motibus animi metu, ac terrore concitandis,
adhibenda est, ut cum in fabulis Orestem inducunt agitatum furiarum taedis
ardentibus, aut Philoctetem, ac Prometheum vi doloris misere ejulantem, aliaque
hujusmodi flexanima, atque ad aegritudinem, ac moerorem declarandum aptissima.
Latius patet haec effingendarum imaginum ratio, atque ad res etiam, quae nullam
habent animi perturbationem, exprimendas aeque convenire potest. Quid enim est
tantopere a sensibus, vitaeque consuetudine abductum, quid tam asperum, tam
impeditum, quod simulacra ejusmodi minime recipiat? Quare si hunc similitudinum,
ac specierum usum ad severiores etiam doctrinas traducimus, si res quasque
colorare, effingere, animare, oculis subjicere possumus, quae, malum, est ista
judicii perversitas, ut tenebras claritati ac luci anteponamus? Nonne enim tum
excitatur animus, ac movetur acrius, et signorum hujusmodi praesidio, quae
obscuriora sunt, etiam videt, ac percipit clarius, quam si solemnibus vocabulis,
usitatoque loquendi more indicarentur? Nam si aliquam a Philosophia accersitam,
sive ex ipsa Geometria sententiam proponere mihi velis, quae quidem usitatis
verbis horridius dici solet, ut si solida similia in ratione triplicata laterum
homologorum esse dicas, num idem minus intelligam, si liberalius hisce tuis
versibus exponatur?
Nec tibi praeteream, similes quaecumque figurae
Si crescunt, vel si major collata minori est,
Crescere plus ipsa facie molemque, locumque,
Majoremque magis multo distendier intra;
Nam facies tantum, qua longa est, lataque crescit
Mensura duplici; debetur terna sed ipsi
Moli, quandoquidem pariter procurrit in altum.
Propterea si sint simili constructa figura
Horrea nostra tuis, sed parjete quae magis alto
Claudantur decies; centum frons undique major
Partibus excurret; centum at non partibus istis
Ditior ipse ego sim, decies sed denique centum,
Si duro agrestum placata labore, boumque
Alma Ceres flavis compleverit horrea donis.
Aut si velocitatem esse, ut spatium divisum per tempus, in hunc modum exprimas?
exoritur mensura hinc mobilitatis,
Si loca nimirum referas ad tempora, sic ut
Quo fuerit spatium productius, et vice tempus
Mutata fuerit contractius, hoc tibi constet
Major mobilitas; producto a tempore contra
Illa remissior existat, spatioque minuto;
Propterea breviore viam qui tempore eandem,
Aut, mage quae longa est, in eodem tempore carpunt,
Prae reliquis laudantur equi, palmamque reportant
Cursores: animos spectantum a plausibus acres
Exacuunt, quatiuntque jubam, insultantque superbi,
Dum per Olympiacos resonat victoria campos.
Quae quidem cum lego, praeter quam quod argumentum plane assequor,
libentius etiam assequor; dum enim splendidiora haec adjumenta ad obscuritatem
amovendam comparantur, rebus etiam accedit hilaritas quaedam, ac lepos, quo fit,
ut aspera nitide, jejuna plene, pervulgata novo, ac minus usitato more dicantur.
Illud tamen in hisce exprimendis simulacris praecipue animadverti oportere
arbitror, ut moderatior quaedam retineatur ratio, atque ad doctrinae severitatem
accommodetur, ne dum graviores disciplinas persequimur, dissolutiorem, quam
rerum gravitas postulet, effingendi, atque ornandi licentiam
consectemur. Neque enim ingenii luminibus, atque amoeniore
cultu distinguenda sunt omnia, sed, qui res deceat, servandus est modus.
Quemadmodum enim in hominum vita venustas quaedam, atque jucunditas
morum pro sua cujusque natura, institutoque inest, ut non eadem, quae juvenes
deceat, senioribus etiam consentanea sit, quaeque in solutiore vitae genere
convenire possit, eadem in graviore adhibeatur; sic in carminum artificiis suus
est rebus quibusque cultus, nec qui levioribus studiis aptus esse possit lepos,
atque urbanitas, idem etiam severioribus doctrinis rite adjungatur. Atque
idcirco varia dicendi genera sunt a Poetis instituta, ut de majoribus rebus
locupletior sit oratio, atque ornatior, de tenuioribus autem pressior, ac
subtilior. Hinc res publice gestas, bellique varios casus epico versu illustrare
illos, ac distinguere videmus: cum autem instituere nos, ac docere velint,
venustum quidem servant, at candidum, et moderatum loquendi genus; atque in hac
eadem tenuiori instituendi ratione cum in faciliore argumento versantur, nonne
alium sibi proponunt, quem sequantur, modum, alium, cum in obscuriore? neque
enim quo pacto de rebus rusticis, ac de agrorum cultu dicunt, eodem etiam
difficiliores Philosophiae partes pertractare possint. At dolemus profecto multa
atque eximia tradendae carminibus Philosophiae exempla, sive hominum, sive
temporum injuria periisse; unum tantummodo reliquum est, idem tamen
locupletissimum specimen, Lucretii Poema, quem mihi quidem non tam ipse
potissimum imitari velle, atque exprimere videris, quam ab ipsa rerum
similitudine deferri, ac pene rapi ad imitationem dicendi. Quid enim
convenientius est, atque aptius, quam ut sermo rebus consentiat, aut quid magis
alienum, quam, cum obscuriores sententias tractamus, orationem adhibere inaniter
ita exultantem, ut legentium animi ab intelligendi contentione ad nimiam ornatus
hilaritatem delabantur? Abunde enim satisfactum hic nobis censemus, si apte
omnia, si composite, si ad rem accommodate exponantur. Reliquum est, ut eorum
etiam reprehensionibus occurramus, qui paucos difficilioribus Philosophiae
studiis teneri putant, atque idcirco carminum jucunditatem, quae ad omnium
permovendos animos est instituta, negant adhibendam esse hujusmodi rebus, quae
ad sapientium usum, atque intelligentiam sint accommodatae; nam neque hos ea
fortasse curaturos, quae ex ipsis fontibus haurire malint, neque indoctos, qui
intelligere non possint. Ego autem non tam inimicos alienae industriae eos
dixerim, qui nos a scribendo abducant, quam hujus aetatis gloriae invidos, qui
paucorum cognitione optimas artes in hac litterarum luce finiant. Quando enim
unquam Philosophia aut a tot summis ingeniis exculta, aut majori hominum
frequentia celebrata tantopere floruit? M. quidem Antonius is, qui cum L. Crasso
maximam eloquentiae gloriam est consequutus, pecudis esse existimare se ajebat,
non hominis, cum Graeci tantas res susciperent, profiterentur, agerent, seseque
videndi res obscurissimas rationem hominibus daturos pollicerentur, non admovere
aurem, et, quid narrarent, attendere. Nonne hoc magis nostris esset temporibus
affirmandum, cum Regum ipsorum, populorumque opibus Philosophiam proferri, atque
extendi videmus, et hisce praesidiis eo usque perductam esse, ut plura nobis in
inquirenda natura sint cognita, quam omnium superiorum temporum diuturnitas
viderit? Verum si, quae optima sunt, eadem a paucis conquirantur, an idcirco
etiam erunt a Musarum cognitione removenda? Quasi vero ea tantummodo, quae
ludicra, ac leviora sint, venustiore hoc scribendi genere pertractari oporteat,
aut eos, qui severioribus studiis sese dediderunt, bene, ac gnaviter ab omni
humanitate alienos esse censeamus. Num enim, quia aliunde doctrinas petere ipsi
possint, idcirco haec urbaniora contemnet; imo vero eo libentius ad haec
confluent, ut unde antea aegritudinem animo contraxerant, inde humanissime
recreentur. Quapropter quid est, quod illos a liberaliori hac jucunditate
prohibeamus, nisi forte imitari velimus L. Lucilium, qui ea, quae scriberet, a
doctissimis legi recusabat. Nam facete ille quidem, qui neque ab indoctis, quos
omnino contemneret, neque a doctissimis sua legi vellet, cum ea scriberet, in
quibus summa profecto esset urbanitas, sed doctrina mediocris. Sed ad hujusmodi
res si Musarum elegantiam traducamus, quae et gravissimae sint, et ad Sapientium
usum aptissimae, quid causae est, cur pauciorum, id est doctissimorum hominum
oculos atque ora fugiamus? imo si nobis eorum, qui nostra legant, eligendi detur
optio, cur non eos praecipue quaeramus, quorum judicio, atque auctoritate, quae
tradimus litteris, comprobentur? Malo enim praestantiam, quam multitudinem
legentium. Bene Euripides, qui in tragoediis recitandis Platonem concioni
praetulit; quod multo etiam magis nobis est quaerendum in rebus gravissimis,
atque a populi judicio, et consuetudine omnino abhorrentibus; philosophia enim
vulgi testimoniis minime ducitur, neque imperitorum conventus, ac plausus
consectatur, sed paucis contenta judicibus in sapientiorum duntaxat
comprobatione conquiescit. Sapientes autem viros non modo libenter excepturos
arbitror, sed haud levem nobis etiam gratiam habituros, cum quae ipsi cogitant,
quaeque in doctrinae quasi penetralibus delitescunt, aliena industria ornatiora,
ac meliora in lucem proferri videant. Plurima hoc loco et veterum, et
recentiorum Philosophorum judicia colligere possem. Sed cum Leibnitium et
scribendis versibus dedisse operam sciam, et Philosophiae numeris explicandae
rationem, consiliumque laudasse, alium neminem nostrae sententiae auctorem,
laudatoremque desidero. Est illius ad Drieschium epistola, in qua cum
Poligniacii elegantissimum Poema laudat plurimum, tum vehementer se cupere ait,
ut Poetarum studia magis, quam hactenus fieri soleret, ad utilitatem
convertantur. Sapienter ille quidem; sed fortasse rationi philosophandi suae
lenocinabatur. Nos quidem tantum doctissimi viri de illustranda Philosophiae
genere seligendo veritatis ipsius, atque omnium consensu, quam tacito unius
suffragio moveamur. An erat nobis diu ambigendum, quem potissimum sequeremur,
cum Newtoni unius summam laudem, atque eorum, quae ab illo sunt inventa,
incredibilem magnitudinem, ac praestantiam consideraremus? Quod Socrati
accidisse accepimus, ut Graeciae universae testimonio sapientissimus
judicaretur; idem profecto summo viro contigit, ut vivus etiam, ac videns prope
Princeps, ac Parens Philosophiae merito sit nuncupatus. Nonne enim in hac
naturae obscuritate peregrinantes antea, errantesque tanquam hospites diu,
multumque pluribus in rebus versabamur, cum praeclara potissimum nos illius
instituta ab erroris pravitate ad germanam, diuque intermissam veri quaerendi
viam restitutos quasi in veritatis domicilium deduxerunt? Quare Ennianum illud
Pythii Apollinis ipsi suo jure usurpandum opinor, ut sese eum esse profiteatur,
unde qui naturae investigandae studio teneatur, consilium expetant,
Rerum incerti, quos ego ex
Incertis certos, compotesque consili
Dimitto, ut ne res temere tractent turbidas.
Magna sane pollicebantur Veteres, et qui deinceps subsequuti sunt, alii
Philosophi, cum rerum sese omnium causas edituros reciperent, sed et propter
ingenii tenuitatem, et propter viarum aut ignorationem, aut immensam
longinquitatem, quae magnifice pollicebantur, praestare, eoque ipsi pertingere
non poterant. Magna est enim naturae amplitudo, infinitus pene rerum numerus,
quorum aliae sui vastitate, atque immensis spatiorum distantiis, aliae parvitate
ipsa sese nobis abdiderunt; hujusmodi autem tum ingentibus, tum exiguis
corporibus suus est ordo singulis, sua vis, motus unumquodque suos perficit,
suis muneribus, officiisque fungitur; quorum omnium nobis est comparanda
cognitio, si naturae causarumque scientiam comprehendere, complectique animo
velimus. Sed ubi tantae cognitionis comparandae instrumenta atque praesidia?
sunt corporis sensus, sed breves illi quidem, atque angusti, quibus ea
tantummodo usurpare possumus, quae prope nos sunt posita, atque ad eorundem
sensuum usum perceptionemque accommodata. Ulla igitur spes erat, ut quispiam
universam naturae descriptionem absolveret, quando et rei ipsius summa esset
obscuritas, nobis autem adjumenta rerum cognoscendarum omnino deessent? Nam si
ingenio, et cogitatione ea persequi velimus, quae sub sensus minime cadunt,
commenta magis nostra, quam res ipsas describemus. Sed plerique vel ingenii
aestu, vel gloriae cupiditate abrepti, cum omnem rerum formam, atque ordinem
tenere sese, ac perspicere jactarent, ad illa, quae omnino ignorarent, delabi
maluerunt, quam ea quaerere, quae in sensus ipsos facile incurrerent. Illi
igitur dum initia, primasque causas aequo cupidius consectabantur, a rebus
ipsis, quae cognosci quidem poterant, si veri inquirendi viis institissent,
longe aberrabant. Tametsi enim imbecilla nostra sint nimisque angusta ingenia,
ut causas omnes continere possint, datus est tamen aliquis nobis permultis in
rebus veri cognoscendi locus. Antiquior enim est, quam fortasse verior querela
illa Democriti in profundo veritatem esse demersam, atque omnia tenebris aeque
circumfusa. Sed permagni interest, quem in causis investigandis cursum
instituamus, ut primum si gradum recte fecerimus, ad maximarum rerum cognitionem
pervenire possimus, sin minus, turpiter labamur. Praecipua est nobis in eorum,
quibus instructi sumus, sensuum usu, atque experientia rerum percipiendarum sita
ratio, primus hic contemplandae Naturae quasi patefactus est aditus, hinc
suscipiendus, atque inchoandus est labor. Diu, multumque rerum est habitus, ac
facies pervidenda, servandus ordo, conversiones, mutationesque omnes
investigandae, quid pro diverso corporum, ac locorum situ oriatur, inspiciendum,
quid constans in rebus, quid varium sit, inquirendum. Tum omnis animi contentio
eo potissimum est convertenda, ut videamus, quid aptum inter se, conveniens sit,
aut quid quamque rem rite consequatur, ut eorum praesidio, quae probe nobis
explorata sint, ad eorum etiam, quae ignorabamus, scientiam perveniamus. Quibus
quasi fundamentis positis, nequaquam nobis erit expetendum, ut et subito
intelligamus, quibus e naturae legibus rerum omnium efflorescat ordo, ac ipsa
rerum initia, summosque ortus aperiamus. Praeclare nobiscum agetur, si tot,
tantisque adjumentis ad proximiores tantummodo assequendas causas inducamur. Est
enim longissima quaedam continuatio, causarumque series, ut aliae propius res
ipsas attingant, ac gignant, eaedem ex aliis superioribus emanent, illae autem
ex iis, quae proxime antecedunt, atque ita aliae ex aliis, tanquam ramorum
aliorum ex aliis erumpentium propagines, consequantur, donec perventum sit ad
prima rerum initia, summasque causas, velut altissimas stirpes, unde reliquarum
omnium series procreantur ac fluunt. Quapropter nequaquam nobis continuo ad
remotissima rerum principia deveniendum est, ut per inferiorum deinde, ac
succedentium causarum ordines ad ultimos rerum effectus perspiciendos
descendamus; sed a rebus ipsis paulatim pedetentimque ad propinquiores primo
causas movendus est cursus, deinde ad alias, quae propiores iis sunt, gradus
faciendus, atque ita ad remotiorum etiam seriem, colligationemque progrediendum,
quoad ingenii nostri imbecillitas admirabilem tanti ordinis magnitudinem
sustinere possit. Aequo enim animo consistendum est, ubi ad reliqua
persequenda interclusus est aditus, inopia praesidiorum. Neque erit, cur nostra
spes infringatur, aut languescat industria, si minus omnem causarum
colligationem perspicere possimus, atque ad ipsa rerum capita, primosque ortus
pertingere, cum magis contentos nos esse oporteat, ut aliquantulum progrediamur,
modo nulla in quaerendo sit temeritas, nullus error, quam ut longa aberratione
defatigati nil processisse animadvertamus. Atque utinam hujusmodi vestigiis
institissent, quicumque Philosophiae excolendae operam hactenus dederunt:
uberiorem sane rerum pulcherrimarum scientiam haberemus. Nam si aliquando
cognitus hic fuit optimus philosophandi usus, saepe tamen, ac diu intermissus
fuit, aut omnino neglectus. Baconem de Verulamio doctrinarum omnium ducem, ac
magistrum hujusmodi artis, atque ineundae viae demonstratorem quidem fuisse
scimus, minime tamen hanc laudem rerum etiam inventarum gloria cumulasse. Eundem
investigandi modum Galileus, immortale illud Italiae lumen, cum tenuisset,
praeclarissimis etiam inventis exornavit; adscivit enim Geometriam Philosophiae
praesidium alterum pernecessarium. Sed fere interciderat aliquandiu praeclara
haec Naturae inquirendae ratio iterum ad comminiscendi delapsa licentiam, donec
a Newtono restituta est, atque in ampliorem formam reddita, quam unquam antea
obtinuisset. Incredibilem enim ille vim, ac praestantiam addidit istiusmodi
investigandi artibus, cum illam etiam adjunxisset, cujus ipse fuisset auctor,
atque inventor, Infinitorum disciplinam, qua nihil ad res cognoscendas
opportunius. Quapropter mihi quidem non ille tantummodo exquirendae naturae
commonstrare viam caeteris, verum etiam expugnandae quodammodo comparare
instrumenta atque admovere machinas videri solet. Hinc minime mirum, si eo usque
progressum vidimus, quo omnes simul omnium conatus nunquam antea pertinuerunt.
Quamvis enim ille potius partem aliquam Naturae attigerit, non universam
perlustrarit; tamen ab illo mirifice, ac singulariter auctam naturae
cognitionem, et nostra, et quaecumque consequetur aetas, sentiet, atque
fatebitur. Quanta enim subito lux, verique species enituit, cum eam corporum
omnium conjunctionem esse declararet, qua ita sese vicissim omnia pertraherent,
ut gravitatis viribus haec Mundi universitas contineretur. Quam ingens inde, ac
mirificus earum rerum ordo emanavit, cum errantium siderum motus, veris atque
autumni antecessiones, accedentis, ac recedentis oceani aestus, telluris ipsius
figuram ac conformationem ex una eademque causa proficisci videremus? Quantam
vero mentis vim, ingeniique aciem, quantam perspiciendi eam esse celeritatem
oportuit, quantam in geometria, atque illa infinitorum doctrina solertiam, quae
difficillimas hujusmodi, atque obscurissimas corporum vires, quas abdiderat ac
tenebris Natura obduxerat, quae aliorum corporis cognoscendorum munerum fuit
ratio, eadem etiam indagandae, ac eruendae gravitatis par esse potuit. Quae enim
eximia excitanda animadversio est, ut extensa intelligamus esse corpora, dividi
eadem, et moveri, ac minime penetrari posse, atque alia ejusdem generis
complura? Unjuscujusque mehercule corporis usu, et quotidiana oculorum
consuetudine ad haec cognoscenda inducimur. Sed Gravitatem ut universis insidere
corporibus cognosceremus, quantus erat rerum ordo perlustrandus, quantus in
superandis, amovendisque impedimentis, sustinendus labor? Permulta quidem
exempla repeti poterant, ab eorum corporum experimentis, quae totius terrae
ambitu continerentur; sed illa minime quidem fatis esse poterant, ut rem omnem
conficerent. Aliae erant perlustrandae regiones, ubi amplioribus spatiis corpora
excurrerent, caeli conversiones, atque astrorum cursus diligentissime
considerandi, ut ex tot ingentibus, variisque motibus gravitatis mores
perspicerentur, tantique muneris fides eluceret. Quae ille cum diu multumque
intellexisset, cum constare omnia cerneret, singularumque rerum exemplis, ac
testimoniis comprobari, tum vero ad caetera corporum officia gravitatis
accessionem fieri oportere minime dubitavit, ejusdem legibus, tanquam vinculis
teneri omnia, et coalescere. Quantus vero hic subito rerum omnium consensus,
confirmatioque extitit, cum tot ignoti antea caeli motus, Lunae, et Cometarum
incerti omnino, ac varii cursus clarissime patuissent, cumque easdem, quas ipse
praescripsisset, germanas esse Naturae leges declararent! Atque hoc quidem ille
in conversionibus siderum, atque ingentibus hisce mundi corporibus praestitit.
Quid autem? Num leviora illa, ac minora esse censemus, quae in tenuissimis
radiorum particulis perfecit? Nam quid corpore illo, quae lux dicitur, nobis
erat obscurius? Nam autem postea, quam haec quoque est ab illo pertractata
naturae pars, quid nobis in ea penitus cogniscenda claritatis omnino
defuit? Subtilissimum, ac tenuissimum lucis radium dividimus, ac dispertimur,
singulis quibusque partibus quae ratio, quae vis insit, novimus, e quorum
admixtione quae colorum discrimina oriantur, quoque e corporum contextu qui
redeat color, definimus. Quid denique est in minimis his rebus, atque a sensuum
usu remotissimis, quod non optime sit nobis cognitum, atque perspectum? Quibus
in omnibus illud mihi mirabilius videri solet, hasce res tantas, quae plurimarum
aetatum, et hominum gloriam cumulare, atque exornare potuissent, ab uno eodemque
Newtono et inventas, et perfectas esse. Nam illud quidem cum in omnibus, tam in
praestantioribus rebus quibusque usuvenire maxime videmus, ut paulatim suos
quaeque gradus faciant, priusquam absolutam praestantiam, maturitatemque
consequantur: atque hinc cum ab aliis primordia, incrementa ab aliis
obtinuerint, vix a quopiam, aut fero certe perficiantur. Sed incredibilis, atque
inusitata quaedam ingenii magnitudo iisdem, quibus caeteri, finibus minime
contineri potuit. Quod quidem cum considero, sic mecum ipse existimo: duos ab
omni hominum memoria omnino singulares extitisse Viros, alterum hunc ipsum
Newtonum, Poetarum principem Homerum alterum, quos quidem in dissimillimis
artibus simillima laude dignos arbitror. Ante Homerum si qui fuerunt poetae,
hujusmodi certe fuerunt, quales ille in Phaeacum, ac Procorum epulis adhibuit.
Verum quae Poematis vis esset, ac virtus, quod illustrium virorum res gestas
contineret, ornamentisque omnibus illustraret, a nemine quidem antea erat
intellectum. Exortus est ille, qui fabulam cum invenisset, idem ita perfecit, ut
legitimi carminis tum primum sit ars constituta. Cujus egregium exemplum cum
omnes intuerentur, sibique ad imitandum proponerent, is optimi Poetae laudem est
adeptus, qui propius ab illo abfuisset. Nam si quispiam peculiares aliquas
Poematis partes expolisse accuratius, ac ulterius protulisse videri potest, quis
tamen aut illum in praecipuis carminis laudibus superavit, aut hanc ipsam
expoliendi, ac exornandi Poematis gloriam siquis est assequutus, non ab illo
repetat, atque accersat? Quid hoc similius esse potest, atque ad exprimenda
Newtoni in Philosophiam merita aptius? Cujusnam enim ea laus esse potest, ut
eorum, quae ab illo sunt prodita, aut inveniendi laudem occuparit, aut
perficiendi gloriam sibi vindicet? Nam si qui gravitatis vires, aut colorum
causas ab aliis quoque saltem conjectura indicatas velint, iis ego, ut multum
tribuam, hujusmodi conjiciendi operam Phaeacum carminibus comparo. Quid autem
aut in rerum ordine statuendo, aut in cognoscendis viribus, aut in legibus
confirmandis inchoavit quispiam, aut vel conjecit quidem? Cum vero praeclare
inventa ab uno eodemque Newtono perfecta, atque absoluta dicam, nequaquam
aliorum gloriae detractum velim. Quamquam enim plerique etiam, qui illum
subsequuti sunt, eas Philosophiae partes praeclare excoluerint, ornarit,
auxerint; tamen quidnam est tam eximie ab iis adjectum, cujus non ipse antea
quodammodo semina jecerit, aut vestigia apertissime commonstrarit? Is enim in
Philosophia architectus, molitor, effector dicendus est, qui, quae summa, ac
praecipua erant, invenit, atque absolvit, caetera item, quae tenuiora essent,
adumbravit, ac aliis excolenda reliquit, atque ita idem omnia et inchoasse, et
perfecisse videri possit. Atque utinam ab his, qui deinde ad has disciplinas
excolendas sese conferunt, ampla quaedam, atque insignia rebus hisce, ac
rationibus incrementa adjungantur. Sed nescio, quo pacto accidit in artibus fere
omnibus, ac doctrinis, ut cum aliquem excellentem gradum attigerint, eo loci
consistant, et non modo non ulterius proferantur, sed retro plerumque referri
soleant. Ita fit, ut quemadmodum Homero bene constitutae fabulae laudem tot
saeculorum comprobatione confirmatam tribuimus, sic prospiciamus animo fortasse
omnium consequentium aetatum judicio gloriam perfectae atque absolutae
Philosophiae Newtono tribuendam. Et mihi quidem praestantior videtur hominis
commendatio, qui non leviora quaedam ornamenta, sed Naturae ipsius vim, atque
artificium perspexerit, nobisque declararit. Qua quidem in re, illud nobis
praecipue propositum debet esse, ut ex hac magnificentia, ac pulcherrimarum
rerum cognitione facile intelligamus tanti operis effectorem, ac moderatorem
Deum. Nam bene, ac sapienter est a Bacone de Verulamio traditum, eum, qui minime
hunc rerum ordinem intelligeret, ignorare fortasse posse Rectorem, ac Mundi
Gubernatorem Deum esse; qui vero in rerum contemplatione omnino esset versatus,
qui hunc ornatum praeclare nosceret, qui tantam in rebus omnibus convenientiam,
consensionemque videret, eum praeesse mundo Dominum dubitare non
posse. Atque hinc quidem accepimus Newtonum, qui unus omnium naturae opificium
eximie, ac singulariter pervidisset, tantam animo imbibisse summi Artificis
speciem, ut commoveri se illius praesenti numine, eumque colere, ac vereri palam
praeseferret: felicior quidem futurus, si, ut vim religionis, ita etiam illius
castitatem intellexisset. Hoc quidem certum exploratumque est naturae
contemplationem religionis, pietatisque magistram, ac ducem semper fuisse
habitam. Qui enim possumus cogitatione complecti praecellentem illam, ac
praestantem naturam, cujus dominatu teneri omnia, ac rebus humanis provideri
videamus, qui caste pieque colendam, atque officiis omnibus demerendam
arbitremur; ut hinc (qui praestantissimus est Philosophiae fructus) virtutum
omnia origo repetenda sit, unde excitamur ad constantiam, ad animi magnitudinem,
atque omnem vitae laudem, honestatemque persequendam? Sed rerum pulchritudo jam
longius me abripuit, quam provideram. Ea enim est hujusmodi admirabilis
Philosophiae ratio, ut, cum in ipsa expendenda semel animum defixeris, modum
tenere non possis; posteaquam vero eadem a te latinis versibus est reddita,
nescio quomodo jucundior est, atque gratior; domesticam enim quandam laudem
continere videtur. Vale.