Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].

Next paragraph

Redditus est Liber mihi tuus, in quo Philosophiam, eam praesertim, quae a Newtono traditur, versibus complexus es; quem quidem et cupidissime excepi, et semel atque iterum maxima cum voluptate perlegi. Quid enim mihi gratius esse potest, quam cura jam omni , ac diuturni laboris molestia te esse perfunctum; aut quid me magis delectet, quam ea tibi feliciter, atque ex animo processisse, quae ut susciperes, auctor ego tibi praecipuus fuissem? Nam eam quidem video additam esse rebus omnium elegantiam, atque ornatum, quem a te, cujus mihi in scribendo facultas satis est cognita, exoptare maxime potuissem. Huc accedit, quod omnem hanc Philosophiae pertractationem uberiorem profecto, quam aut ego expectabam, aut ipse receperas, praestitisti; remissius enim acturum te putabam, neque ea tam facile traditurum, quae nimia septa essent explicandi difficultate. Nunc omnia fuse, copioseque persequutum esse te video, nihil ut fere in summa rerum obscuritate aut sit praetermissum, aut a carminum cultu, atque humanitate detractum. Ain vero? Pergin tu Musas, omnino ut sapiant, adigere? miror equidem illas tantopere morigeras esse factas, atque a risu, ac joco, ad tantam severitatem traductas. Sed opportune actum est a te, qui leniore primi de Cartesiana Philosophia operis argumento, quo facilius obsequi vellent, cum semel induxeris, freno velut jam recepto, quocumque libuerit, impellis, ac moves. Quapropter tibi ego plurimum, ac fere aeque mihimetipsi gratulor. Nosti enim quamdiu a te flagitarim, ut, cum in tradendis illius doctrinae rationibus, quae a Cartesio est instituta, non mediocrem legentium comprobationem esses consequutus, eo loci minime consisteres, animumque ad Newtonianam etiam Philosophiam versibus exornandam adjungeres. Tametsi enim superioris operis non inelegantem scribendi rationem, venustatemque satis agnoscerem, desiderabam tamen probatioris disciplinae delectum, ne cum te ad scribendum contulisses, videreris sententias sequutus esse hujusmodi, quae Musarum ingenio magis essent accommodatae, quam veritati, judicioque Naturae. Neque vero magnopere me movebat summa rerum difficultas, ac magnitudo: sperabam enim, quaecumque a communi carminum consuetudine remota, aut aliena etiam viderentur, te diuturno jam usu paratiorem facile assequuturum. Itaque cum rem aggressus esses, experiendi magis, ut ipse ajebas, voluntate, quam perficiendi spe, putabam nos, si non omnem solidam, atque expressam, at hujusmodi certe habituros illius doctrinae formam, quae et rebus, et versibus conveniret. Verum hoc minime inficior, me nunquam arbitratum esse, in his etiam versari ut velles, quae in Geometriae involucris, atque in tanta rerum obscuritate delitescerent. Nam neque tuae, neque cujusquam facultatis esse existimabam, ut universam motuum doctrinam, quam Mechanicam vocant, Keplerianas leges, tam varios ac tam impeditos Lunae cursus, atque alia hujusmodi, quae a Gravitatis vi promanant, illa item quae lucis, et colorum naturam continent, enunciare, ac versibus expolire valeat. Quae cum omnia perfecta jam a te, atque absoluta esse videam, possumne illud tibi ominari, quod in scribendo propositum nobis habere minime quidem debemus, tamen si consequamur, libenti animo excipere ne Sapientes quidem vetant, ut quantum operae ac vigiliae tam diuturnus labor attulit, tantum legentium secunda comprobatio afferat jucunditatis. Si enim eorum, quae mandantur litteris, ab ipsa difficultate aliqua repetenda est laus, affirmare profecto ausim, ex quo Poetarum artificia extiterunt, a nemine unquam difficilioris rei pertractandae curam esse susceptam. Verum quae hominum est, sive in aliorum expendendis laboribus iniquitas, sive in judiciis ferendis varietas, facile accidet, ut, quae mihi ad commendationem valere plurimum videantur, eadem plerique arripiant ad reprehendendum. Erunt enim fortasse nonnulli, qui tam accurate res tam difficiles versibus pertractandas esse non arbitrentur, moremque Neoptolemi in hoc scribendi genere servari potissimum oportere dicant, ut moderatius, ac levius sit philosophandum: tenuiorem esse Musarum habitum, quam ut valentioris doctrinae vim sustinere possint: praescripta enim esse vocabula, et quasdam veluti disciplinae formulas, quae rerum vim, potestatemque duntaxat declarare valeant: has autem arcendas esse a carminibus, ac prorsus repudiandas, propterea quod quae a venustate, ac numeris omnino abhorreant: ita si persequi illa etiam velimus, quae ab intima philosophia hauriri solent, cum eadem per se satis aspera sint, atque impedita posse ea quidem quasi mollitie enervari carminum, illustrari autem non posse. At qui ita sentiunt, nimium angustis terminis amplissima Poetarum studia definiunt. Quae enim erit tanta artis hujus inopia, atque infirmitas, si primos tantummodo possit aditus, ac summa rerum vestigia persequi, majoribus autem doctrinis, ac gravioribus enunciandis nulla sit facultas, atque copia? Sed hujus quidem judicii iniquitas redarguenda re ipsa est a te potius, quam verbis a me refellenda. Quamquam enim tua cum legerem, et exornari numeris res a te agnoverim, atque ipso splendore, ac varietate carminis in claritate, ac luce collocari, idque ut confirmarem, pluribus e locis repetere exempla possem, tamen ne gratiae aliquid tribuere videar, nihil quidem de te ipse amplius, at de universo potius hoc scribendi genere ea dicam, quae sentio. Ac primum hoc facile concesserim Musas profecto delicatioris cujusdam esse fastidii atque offensionis, ut solemnes quasdam disciplinae formulas respuant; quis enim ferat, ut in carminibus duplicatas rationes, ac triplicatas, areas temporibus proportionales, atque alia hujusmodi usurpemus? Verum quae suis enunciare nominibus ob minus elegantem dicendi modum minime audemus, an eadem ut aliter efferamus, omnis interclusus est locus? Nullane alia erit ratio, qua haec verborum asperitas leniri, ac moderari possit? Quaeque ob inamoeniorem quandam speciem conjungi eum numerorum venustate nequeant, nullo pacto eadem illuminare, ac distinguere valeamus? Atqui scimus Poetis suum esse loquendi morem, quo ipsi omnia et comiter, et jucunde, clare item, et dilucide exhibent; pollere enim illos formis quibusdam, ac simulacris, quibus res ita conveniant, atque illustrent, ut easdem pene contrectare manibus, atque usurpare oculis videamur. Neque vero haec simulandi, efformandique ratio tantummodo in grandioribus argumentis, velut in motibus animi metu, ac terrore concitandis, adhibenda est, ut cum in fabulis Orestem inducunt agitatum furiarum taedis ardentibus, aut Philoctetem, ac Prometheum vi doloris misere ejulantem, aliaque hujusmodi flexanima, atque ad aegritudinem, ac moerorem declarandum aptissima. Latius patet haec effingendarum imaginum ratio, atque ad res etiam, quae nullam habent animi perturbationem, exprimendas aeque convenire potest. Quid enim est tantopere a sensibus, vitaeque consuetudine abductum, quid tam asperum, tam impeditum, quod simulacra ejusmodi minime recipiat? Quare si hunc similitudinum, ac specierum usum ad severiores etiam doctrinas traducimus, si res quasque colorare, effingere, animare, oculis subjicere possumus, quae, malum, est ista judicii perversitas, ut tenebras claritati ac luci anteponamus? Nonne enim tum excitatur animus, ac movetur acrius, et signorum hujusmodi praesidio, quae obscuriora sunt, etiam videt, ac percipit clarius, quam si solemnibus vocabulis, usitatoque loquendi more indicarentur? Nam si aliquam a Philosophia accersitam, sive ex ipsa Geometria sententiam proponere mihi velis, quae quidem usitatis verbis horridius dici solet, ut si solida similia in ratione triplicata laterum homologorum esse dicas, num idem minus intelligam, si liberalius hisce tuis versibus exponatur?
Nec tibi praeteream, similes quaecumque figurae
Si crescunt, vel si major collata minori est,
Crescere plus ipsa facie molemque, locumque,
Majoremque magis multo distendier intra;
Nam facies tantum, qua longa est, lataque crescit
Mensura duplici; debetur terna sed ipsi
Moli, quandoquidem pariter procurrit in altum.
Propterea si sint simili constructa figura
Horrea nostra tuis, sed parjete quae magis alto
Claudantur decies; centum frons undique major
Partibus excurret; centum at non partibus istis
Ditior ipse ego sim, decies sed denique centum,
Si duro agrestum placata labore, boumque
Alma Ceres flavis compleverit horrea donis.

Next paragraph


Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.