Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
LIBRI TERTII.
Mundi Gubernationem, et certissimas Naturae leges humanis legibus, et variis
rerum publicarum constitutionibus, quas describit, longe anteponi debere, in
iisque vestigandis unice conquiescendum nobis esse affirmat ad vers. 171.
Hactenus lineam rectam, circulum, parabolam, in motu gravium inspexit; nunc
infinita, ait, esse alia curvarum genera, quas in classes distribuit; aliae
Geometricae sunt, aliae Transcendentes; ex his unam eligit, quam consideret,
Cycloidem, his nimirum rebus pernecessariam. Igitur a vers. 266. Cycloidis
genesim explicat, quae describitur motu puncti in circumferentia circuli
revoluti super rectam lineam. Tum paulum ad ea, quae ad Cycloidis historiam
pertinent, delabitur, et ad aliquas ejus proprietates ad vers. 313. Hae
tamen inter alias praecipuae ejus proprietates sunt, scilicet grave corpus
per eam cadens, quantumvis arcus inaequales sint, eodem semper descendit
tempore, quod ipsum tempus hic determinatur: et per eam fit corporis
descensus brevissimus. Tum addit et hoc, corpus scilicet per ipsam
descendens aequaliter ubique ejus arcum premit. Quae omnia vera sunt in
hypothesi gravitatis constantis, et seclusa quavis resistentia. A versu 420.
ad versum 454, si, ut dictum in ascensu rectilineo, corpus cum acquisita in
fine arcus velocitate per eumdem arcum impellatur, ad eandem ascendet
altitudinem, a qua descenderat, et si continuetur ille arcus ex alia parte,
idem prorsus accidet. His expositis transit ad oscillationes pendulorum, in
quarum singulis vix ullae resistentiae percipiuntur. Tempus unius
oscillationis in arcu minimo est ad casum per duplum fili altitudinem, ut
circuli semicircumferentia ad diametrum, et bina inter se pendula
comparando, quadrata temporum sunt, ut longitudines pendulorum: at velocitas
pendet ab altitudine initii arcus supra imum punctum. A vers. 542., quae ad
centrum oscillationes pertinent, attingit, quo centro praesertim opus est,
ubi quantum spatii corpora libere descendendo, dato tempore percurrant,
inquiritur, et ubi transmittendae ad posteros mensurae longitudinum sunt, ad
vers. 626. Inquirit porro, quo artificio pondus filo appensum oscillare
possit in quavis curva proposita, ut in cycloide, quod obtinetur, per
curvarum evolutiones, quos brevissime explicat. Cycloidem se ipsam in
evolutione generare, docet; unde facilis constructio pendulorum in cycloide
oscillationes suas, proinde aequidiuturnas, absolventium manavit, et
eorumdem ad horologia applicatio ad temporis aequalitatem habendam, ad
versum 775. Per hujusmodi pendula ingentem spem conceptam fuisse, ait,
inveniendi longitudines locorum, in quarum varias rationes digreditur, ad
vers. 893; sed successus non respondit propter agitationem penduli in navi,
et propter mutationes longitudinis penduli, ob caloris, et frigoris vices,
cui rei tamen non simplex adhiberi remedium potuit. Deinde ad gravitatem
redit, et quaerit, an ipsa in omnibus corporibus aequalis sit, a vers. 934;
eam revera esse in omnibus materiae particulis aequalem probat ex eo, quod
corpora omnia in medio non resistente aeque velociter descendant, ad vers.
1089. Haec tamen aequalitas in aere ob ejus resistentiam turbatur, ubi de
fluidorum disserit resistentia, quae pendet a superficie corporis, ab ejus
celeritate, a fluidi densitate, et tenacitate: sed difficile est tot
causarum effectus accurate definire. Corpora per fluidum translata, quo
densiora sunt, hoc minus retardantur, a vers. 1172. Cur lapis in aqua
citissime fundum petat, idem in pulverem comminutus vix longo tempore
descendat, ad vers. 1222. Nunc resistentiam medii ob ipsius medii gravitatem
considerat, ubi de gravitate specifica breviter agendi occasionem arripit,
attingitque quaestionem de corporis figura, utrum ea ad innatationem
quidquam conferre possit, an sola partium fluidi tenacitas in causa sit. Tum
a vers. 1336. redit ad corpora inaequaliter per aerem descendentia, et inde
massas, et densitates aestimat, et inter se comparat ad vers. 1386. Definit
porro quid sit centrum gravitatis, et aequilibrii leges exponit, ac ad
simplicium machinarum genera delabitur, vectem nempe, et stateram, cuneum,
cochleam, axem in peritrochio, trochlras, et rotas dentatas.
Turbari tamen eas aequilibrii leges a funium resistentia, et ab attritu
docet a versu 1500 ad versum 1582. Jam persequitur praecipuas centri
gravitatis proprietates, quomodo inveniri possit hujusmodi centrum pluribus
corporibus commune, tum quaedam utilissima de eodem theoremata proponit, et
demonstrat. Nunc a vers. 1727. comparat inter se gravitates, quae sunt in
diversis terrae locis; earum directionem non esse ubique parallelam ait; ubi
terrae figuram ad globi formam accedere demonstrat, et cur difficile
invenire, an gravitas inaequalis constet in diversis terrae locis. Qua id
ratione per pendulorum vibrationes observatum sit, quaeque porro
difficultates objectae, et quomodo sublatae ad versum 1962. Inaequalitatem
gravitatis Hugenius et Newtonus non ex observationibus, sed ex theoria ipsa
determinarunt. Ille hanc inaequalitatem a vi centrifuga ob diurnum Terrae
motum deduxit; Newtonus vero ad eam accuratius determinandam gravitatis
generalis mutuae vires praeterea consideravit. Demum a vers. 2064 digreditur
usque ad finem ad varias humanarum mentium inaequalitates, atque
inclinationes, quae ortum ducunt a diversis lorum, morum, exemplorum,
judiciorum, affectuum conditionibus, iis tamen, ait, Sapientem non moveri,
sed naturae vi dumtaxat duci, ac recta rationi obtemperare.
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
|