Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
astronomicarum tabularum post aliquod tempus corrigendarum necessitas, forma
Planetarum globosa, nonnullorumque circa proprium axem observata revolutio,
aequinoctiorum demum praecessio in hoc apparatu non desunt. Quorum omnium
causas redditurus a vers. 687 ex tertia Kepleri lege deducit Planetas omnes
primarios in Solem, omnesque secundarios in suos primarios illa gravitatis
vi tendere, quae in ratione sit reciproca duplicata distantiarum, ea
videlicet ipsa, quae inventa est in gravitate Lunae cum gravitate nostrorum
corporum comparata. Qua in ratione explicanda, et confirmanda ad vers. 822
immoratur. Ex quibus infert gravitatem nostrorum corporum in Terram ejusdem
esse, ac eam generis, quae primarios Planetas in Solem, secundarios in
primarios trahit; propterea diffusam undique per totum Planetarum hoc ingens
spatium esse, nec jam soli, ut hactenus creditum, Terrae tribuendam. A vers.
851 descendit ad problemata quaedam motus corporum projectorum, quae
ejusmodi vi solicitentur, definitque, quid corpora, ut in ellipsi ferantur,
aut in parabola, determinet. Expositurus porro Cometas quoque eadem, qua
Planetas, teneri gravitatis in solem vi, eas primum describit, quales
observari solent, a sideribus ceteris distinguens; nihil mortalibus, ait,
funesti ab iis significari, cum vulgo jampridem timori essent, neque Telluri
proximas perstare, neque ab ejusdem Telluris illos, ut nec a Planetarum, aut
Solis exhalationibus exoriri posse: esse igitur Cometas corpora mundo coaeva
motu semper constante per caelum labentia. Post Cartei, Bernoullii, et
Cassini propositas de Cometis, rejectasque sententias ad Newtonianam
transit, vique gravitatis in Solem eorum explicat motus, quos in Ellipsi
maxime longa et procurrente fieri probat; pro qua Newtoniana theoria
Cometarum multas affert observationes; unde evincit ad vers. 1266,
confirmatque generalem illam in Solem gravitatem revera existere. Eam
veteres Pythagoricos agnovisse ex illa caelesti eorum harmonia quidam
suspicantur, quae tamen conjectura solido argumento non innititur. A vers.
1350 gravitatem hanc esse mutuam inter omnes materiae particulas docet,
proinde et mutuam esse inter Solem, et primarios Planetas, et secundarios,
eamque generatim ad omnem, ubicumque sit, materiem extendi: exinde a vers.
1446 consequitur, si binae massae utcumque inaequales in bina puncta per
compenetrationem, ut ajunt, constringantur, totam vim prioris
in secundam massam fore aequalem toti vi secundae in primam. Quid, si massae
non sint in puncta constricta? Porro praecipua quaedam inferuntur a vers.
1518, scilicet si punctum materiae situm intra crustam sphaericam sit, ibi
punctum idem nulla moveri vi, quod etiam in orbe elliptico contingit; moveri
tamen, si materia ejus crusta aeque dens non sit: id punctum extra positum
attrahi in sphaerae centrum; unde fieri, si duo globi se mutuo trahant, idem
ipsis accidere, quod duobus se mutuo trahentibus punctis. Duorum punctorum
super duobus globis collocatorum vires sunt, ut horum diametri; cujus rei
ratio ad omnes figuras solidas similes extenditur. Excurrit inde ad
dissolvendum illud, quod contra gravitatem objici solet, cur decidentes
lapides a parietibus trahi non videantur, ac in deviationes ut vocant,
pendulorum in magnum aliquem montem sit transitus, ratioque eas deviationes
investigandi indicatur ad vers. 1768. Superioribus hoc elegantissimum
Newtoni inventum additur, descendendo in sphaera, vel in sphaeroide
elliptica a superficie ad centrum gravitatem decrescere in ratione directa
simplici distantiarum; hinc determinatur et ratio, qua gravitas decrescit
aequatorem pergentibus a polo, quae res cum Telluris figura connexa est,
multoque expeditius invenitur, quam datis Ellipsoidis axibus gravitas tota,
sive ipsius ad haec sua incrementa ratio. Tunc quaedam a Newtono inventa
theoremata innuit ad hoc argumentum spectantia, quem tamen non demonstrasse
ait figuram sphaeroidis Ellipticae indui debere a fluido homogeneo circa
proprium axem gyrante, cujus particulae se in ratione reciproca duplicata
trahunt, idque primum a Mac. Laurino ostensum accuratissime, ut absoluta jam
videri possit investigatio Telluris figurae ex aequilibrio, nisi obstet
aliquid ipsius partium inaequalis textus, et fors varia ejusdem interior
usque ad medium constitutio. Concludit idcirco a vers. 1995 non constare
nobis veram Terrae figuram, si a solo aequilibrio repetatur; ad
verae tamen proximam conjectura nos duci. Quaerit deinde vim generaliter in
corpus figura quavis praeditum, exponitque ad vers. 2089 rationem in totius
Terrae densitatem mediam inquirendi. Demum ex intimo terrestrium partium
textu capta occasione episodium concinnat enumerando multorum de
constitutione Terrae, ipsiusque ortu sententias, postque Poetarum somnia,
Cartesiique, Burnetii, ac Wistoni commenta, multa ex Taliamedis libro affert
tanquam in exemplum labentis in praeceps plerumque rationis humanae, cum
finium a Natura sibi positorum oblita temere procurrit.
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
|