Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
LIBRI QUINTI.
Primum homines necessitas effecit industrios ad artes, quibus vitae
subvenirent, inveniendas, quae deinde ad delicias, ad fastum, ambitionemque
traductae sunt; quod pluribus illustratur exemplis; illud praecipue
exquiritur, unde homines a naturali inter se aequalitate ad inaequalitatem
transierint, et ad rerum dominia, ac terrarum pro cujusque jure divisiones,
qua ex re agros dimetiendi profluxit ars, praesertim in Aegypto, exundante
Nilo, quae deinde mirum aucta in modum sub Geometria nomine transiit ad
universae Telluris magnitudinem, figuramque deprehendendam, et ad
distantias, ac moles siderum. Haec praefatus de magnitudine, et figura
Telluris per observationes investigata agere aggreditur, expositoque totius
libri quinti argumento a vers. 124. varia innuit artificia, quibus id olim
consequi Heratostenes, et Posidonius tentarunt, quidque Arabes hoc in genere
multis post saeculis peregerint, explicat ad vers. 270, a quo transit ad
recentiorum Fernelii, et Ricciolii conatus, quorum omnium methodi aut nobis
parum notae, aut intutae imperfectaeque sunt. Accuratior demum
investigationis ratio reperta est, qua primi Piccartus et Cassinus Terrae
gradus mensuris suis comprehenderunt, quos subsequuti sunt alii multo
diligentiores, illi praesertim Parisienses Academici, polum versus alteri,
alteri sub aequatorem dimissi. Horum caeterorumque labores, antequam
describat a vers. 367. methodum docet unum in Terrae superficie metiendi
gradum, quaeque in Caelo peragendae observationes, quaeque in Tellure
triangulorum series instituendae, adhibendaeque animadversiones, fuse ad
vers. 580 persequitur. Tum ad Piccartum in Boreali Gallia gradus
dimetientem, et ad Cassinum in Australi redit. Cassinique inde errorem in
definienda Terrae figura arguit; quo nihilominus errore detecto, Terrae
figura ex observationibus deducta eidem ex aequilibrio reperta non
congruebat. Exorta igitur cupiditate accuratius rem cognoscendi praesertim
in maxime distantibus Terrae intervallis, ut facilius evitari possint
errores, missae sunt illae duae Academicorum turmae, altera in Americam, in
Laponiam altera sub ducibus Godinio, et Maupertuisio, quae quid, quam diu
egerint, quantaque cura, laboribus et periculis, refertur ad vers. 865.
aliaeque referuntur in Gallia tunc temporis initiae graduum
dimensiones, quaeque postmodum ad Promontorium Bonae Spei, atque in Italia
peractae sunt. Ex quibus omnibus deducitur Terram esse ad polos compressam;
quatenus autem, adhuc incertum esse, cum omnia graduum dimensorum discrimina
uni tantummodo formae consentire non possint. Qua occasione inquirit,
quaenam ea Terrae forma sit, quae per graduum mensuras revera investigatur,
ipsamque, ait, ob inaequalem textum in Terrae partibus praesertim prope
superficiem, inaequalem aliquantulum esse, atque undantem quodammodo, eo
nempe discrimine, quod a nobis ob ignotam Terrae partium constitutionem
ignoratur, tantoque magis graduum dimensiones ubique tentandas, ut ad eam
ipsam inaequalitatem per observationes semper magis detegendam accedatur.
Pergit a vers. 1065. ad terrestrem atmosphaeram, cujus quoque exteriorem
formam a gravitate pendere necesse est; aer enim, ut caetera corpora, gravis
est, proinde inferior a superiore comprimitur eo usque, dum ejus elasticitas
cum ipso pondere aequilibretur. Exponit porro legem, qua aeris attenuatio
progreditur in ascensu, quaque densitate in altitudine quavis sit ille
praeditus, et cur hic plerumque observationes a theoria dissentiant. Eum non
longe a Terra protendi, finirique debere ait ab ingenti Solis atmosphaera
repetit, quam a vers. 1250 probat illa praesertim luce, quam zodiacalem
appellant, cujus speciem describit, ortumque ab ipsa Solis atmosphaera
repetit, a qua boreales quoque Auroras deducit, de quibus agit a vers. 1360
praecipua exponens earum phaenomena, phaenomenorumque rationem reddit
Mairanii, rejectis aliis, inhaerens sententia ad vers. 1580: redit unde ad
terrestris atmosphaerae terminum definiendum, progressione ejusdem raritatis
non in immensum excurrente, sed turbata ipsius atmosphaerae Solaris occursu.
Quaedam porro sono docet, quem in vibratione particularum aeris consistere
asserit, celeritatemque propagationis ejus investigat. Tum a vers. 1602 ab
atmosphaera terrestri tanquam gradu facto Caelum conscendit ipsa ducente
gravitate, agitque de massis et densitatibus quorundam Planetarum,
gravitatisque ratione in singularum superficiebus. Transit deinde ad commune
gravitatis Planetarum omnium, Cometarumque centrum, unde infert nullum
totius Solaris Systematis corpus unquam quiescere posse, neque revera in
Ellipsi circa Solem moveri, sed alias curvas vias circa commune illud
centrum longe implexus, quanquam non longe ab Ellipsi distantes debere
describere, idque ad vers. 1855. Eas invenire Curvas, ac determinare veras
planetarum cum primariorum, tum secundariorum orbitas humani ingenii his
saltem, quae nunc habemus, praesidiis muniti vires exsuperat. Ipsum quoque
trium corporum se mutuo trahentium systema inextricabile videtur, quod
mitescit tamen, si unum corpus sit longe maximum, reliqua vero duo minora,
et ad ingentem locata distantiam, cujusmodi esse Solem, Terram, ac Lunam,
cum inter se comparantur, scimus. Hinc a vers. 1920 ad motuum Luna theoriam
delabitur, a gravitate mutua in Terram ac Solem repetitum, omniumque ejus
mutationum, praesertim celeritatis, distantiae, orbitae inclinationis,
apsidum lineae, nodorumque rationem reddit ad versum 2341. Hanc Lunae in
suis motibus varietatem, atque inconstantiam hominibus ait causam fuisse, ut
ejus sideri omnia hic apud nos mutationibus obnoxia tribuerent, ac animorum
quoque nostrorum vitia, ac furorem, quo nostra plerumque culpa vexamur, inde
deducerent; ex hoc humani generis communem insaniam fabella quadam
perstringit, ac tranquillitatis animi, sapientiae, atque virtutis vim
breviter in ipso libri fine demonstrat.
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
|