Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
LIBRI SEXTI.
Praemissis quibusdam de quietis ac laborum vicissitudine in hominum vitae a
Natura instituta, quam et ipse in studiis experitur suis, primo sexti libri
argumentum proponit, tum a vers. 93 ad vers. 264 in librarionis
Lunae causam inquirit, eandemque exinde librationem ad Jovis et Saturni
Satellites per conjecturam transfert, carentibus eadem Planetis primariis.
Ea porro, qua dicta sunt de nodis lunaris orbitae, transfert ad Saturni
annulum, atque ad aequinoctiorum praecessionem explicandam, quam a vers. 376
ad vers. 449 pertractat. Tum locum ait esse ad evolvendos maris aestus
delabi, quorum primo phaenomena omnia, quae in diurna, menstrua, atque annua
dividuntur, describit, praeterea et singularia, quaedam pro certo regionum
situ indicat, tum quaeque causis attribuit suis, quae generatim in mutua
Terrae in Lunam ac Solem gravitate continentur; qua occasione post fluminum
quorumdam ac puteroum aestuationes, maris alios quoque motus
considerat, et qui prope polos fieri observati sunt, et qui a ventis et
fluminibus, atque ab ipsius Terrae exhalationibus excitantur. Quae omnia
fuse ad vers. 1002 persequitur. Inde et in terrestri atmosphaera aestum
quendam haberi docet similem marino aestui, a quo tamen ventos exoriri
posse, quod quidam suspicati sunt, negat; neque a causa aestus gignente
ullam ait in barometris, quam percipiamus, mutationem effici. Eos porro
aestus, qui in Jove, ac Saturno, illo quatuor, hoc quinque circumferente
Lunas, fieri debent, considerat, ubi et de Jovis fasciis agit, quae possunt
et a nubibus circa Jovem ipsum exortis nostrarum similibus provenire. Ex hoc
ad caelestium corporum atmosphaeras gradum facit, quarum quoddam est in
Venere observatum indicium. A vers. 1122 Lunae atmosphaera sitne, qualisque,
ad vers. 1179 conjicit. Cometarum deinde, quae certissime existunt,
atmosphaeras aggreditur, in earumque inquirit usus, quos a nostro deducit
aere, cujus prae caeteris officium est lucem, caloremque dividere ita, ut et
illam ab uno loco in alium transferat, et hunc in aliud et tempus et locum;
quod profecto animantium vitae ducendae tuendaeque perneccesarium est. Is
atmosphaerae usus in Cometis maximus est ob ipsorum recessus a Sole, ad
Solemque accessus discrimen maximum. Ex hoc tanto discrimine caudarum quoque
in cometis ortus deducitur, quae in Planetis, quibus parva est distantiarum
a Sole mutatio, ne exoriri quidem, nedum conservari possunt. Ob diversam
hujusmodi caudarum speciem, Cometae alii caudati, criniti alii, alii
appellantur barbati, licet eum tractum nebulosum semper in partem Soli
contrariam distendat, in quo etiam deflexus cujusdam, ac curvaturae ratio
redditur; tempusque definitur, a quo avulsus a Cometae corpore tanquam
quidam fumus ascendat in caudam, quae fumi conscensio ab impulsu lucis a
Sole incurrentis gigni non potest. Cur quidam nigrantes sulci observentur in
caudis, exquiritur, qui possint esse nobis indicio, Cometas etiam circa
proprium axem converti. Demum vapores Cometae caudas efformantes dissipari
perpetuo, mutarique demonstrat. Quae omnia ad vers. 1555 expediuntur.
Refelluntur exinde nonnullae de Cometarum caudis, Cometisque ipsis falsae
sententiae, repetentes scilicet antiquum illud totius orbis Terrae diluvium
a cauda Cometae cujuspiam prope Terram ipsam transeuntis, contraque
praesagientes ab ipso Cometa ob Solis inflammato viciniam, Terrae totius
illud olim, quod credimus, exoriturum incendium. Cometarum corporibus
enutriri Solem ad reparandam sui luminis juncturam non posse; posse vero
Cometam nimis prope Terram transire, nostroque tunc aeri insinuare, vel
lethalia, vel vitalia potius quaedam semina, posse mutua gravitate et ipsius
et suum motum varie perturbare, posse suo in Terram incursu ipsam
confringere, externamque faciem, axisque, super quo diurnus motus peragitur,
situm immutare: at haec ipsa metuere insipientium esse, provido siquidem
sapientissimi Conditoris consilio est nobis in Mundi gubernatione
acquiescendum. Posteaquam ut Terra, ita Caelo quoque vigere gravitatis vim
fuse, accurateque evictum est, nunc a vers. 1696 ea dissolvit, quae contra
eandem gravitatem a plerisque objici solent, praecipue, cur stellae fixae ad
se invicem, atque ad Solem accedere non videantur, cur ipsius gravitatis
naturae ignoratio nihil efficiat, quin ea possit existere, cur demum
aetheris resistentia caelestes motus a gravitate ortos non perturbet, ubi et
spatium materia ubique stipatum ac plenum a Natura prorsus excluditur; unde
ad vortices Cartesianos a vers. 1891 fit transitus, eosque neque existere,
neque, si existere, perdurare, neque, si perdurarent, leges caelestium
motuum servire posse ad vers. 2147 probatur. Collapso igitur vorticum
systemati successit gravitas, qua tot undique in Mundo rerum distinctam
perspicuamque reddimus rationem, numerisque subjecta singula singillatim
solvimus, atque expedimus; eam quapropter commendans transit ad aliam
quandam generaliorem celebrandam vim gravitati analogam, cujus ipsa gravitas
sit quidam veluti ramus, non ejusdem tamen generis, neque moli corporeae
necessario affixam, sed quae in animantes etiam agat quibusdam adhuc ignotis
legibus, qua in re per variae discurrens exempla usque ad libri finem
immoratur.
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
|