Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
LIBRI OCTAVI.
Orditurus hunc librum a speculis praemittit Narcisi fabulam non agnoscentis
suam vocis a rupe repercussae, vultusque ab aqua reflexi imaginem, illamque
transfert ad hominis animum extra se per res varias abeuntem, neque ea quae
interius geruntur, contemplantem, qua neglecta sui ipsius cognitione, facile
in vitia prolabitur, iisque consuescens naturae suae dignitatem deprimit ac
deformat. Quae praefatus, a vers. 108. Speculorum rationem, quae a
reflexione lucis provenit, pertractat, ac primo de planis speculis agit,
eorumque imagines, quo pacto, quibusque radiis fiant, et quales esse
debeant, considerat, usque ad vers. 200. E planis speculis ad sphaerica tam
convexa quam cava transit, ac ad ea etiam, quae figuram habent ortam ex
conversione cujuspiam sectionis Conicae, earumque imaginum exponit
varietates ac discrimina; indeque ad specula, quae vocant, ustoria
descendit, et ipsorum vim atque effecta declarat, aliasque etiam speculorum
figuras, effigierumque deformationes innuit, ac demum ad specula in aere
conformata consurgens, praesertim illinc Parhelii originem deducit. A vers.
326. gradum facit ad asperas corporum scabrasque superficies,
ab eaque inaequalitate et copiam luminis reflexi pro varia partium
obliquitate, et pro distantiis ejusdem vires determinat ad vers. 419. Ut
Planetae reflectunt Solis radios, ita etiam Tellus eosdem remittit, unde
quoddam in Luna lumen, quod secundarium vocant, explicatur. Qua occasione ad
inaequalitatem luminis in lunari facie, ejusque partibus proceditur, quae
tamen in caeterorum Planetarum superficie conspici non potest. A vers. 517.
Ad pulcherrimum illum Caeli spectaculum se convertit, ac Iridis naturam,
quae a reflectione et refractione radiorum oritur, accurate evolvit,
omniaque ad eam spectantia fuse persequitur ad vers. 1086. Hinc ad visum
oculorum, qui per refractionem radiorum efficitur, pertractandum pergit, ac
primo oculum, ejusdem sensus instrumentum, describit, tum quomodo rerum
imago in oculi fundo informetur, quidque ad ejus distinctionem conducat,
quaque arte oculis vitio aliquo laborantibus subveniatur, docet, occurritque
difficultatibus geminis, altera ab errore figurae sphaericae, altera a
diversa refrangibilitate petita; tum et radios in oculo, quos oberrantes
dicunt, expendit. A vers. 1268. Aggreditur argumentum de telescopiis, ac
primo praemittit ea, quae pertinent ad focos lentium, quibus telescopia
constant. Hinc Galileana telescopia describit, duas scilicet lentes, alteram
convexam, alteram cavam continentia; quid inde commodi, quidque incommodi
consecutum sit, et quomodo deinceps ad duas lentes convexas deventum, demum
et ad quatuor, quantumque inde profectum sit, exponit. Quae omnia
persequitur usque ad vers. 1716, a quo ad Newtoniana Telescopia progreditur,
quae Catadioptrica nuncupantur, cum non solum refractione, sed potissimum
reflexione radiorum perficiantur. Fit eorumdem descriptio, commoda inde
percepta, atque etiam incommoda, inductaeque idcirco mutationes referuntur;
in eoque usque ad vers. 1990. insistitur. Tum varia
microscoporum genera attingit, quantumque per ea
instrumenta producti sint humanae mentis limites in corporearum particularum
tenuitate perspicienda deducit, ultra quos limites adhuc corporum particulae
descendunt ad eam tenuitatem, quae nullos lucis radios reflectere possit,
nostris propterea sint sensibus impervia, neque adiri a nobis nisi sola
cogitatione valeant. Et tamen multo adhuc inferius principia corporum
existunt, suntque veluti fundamenta tantorum naturae operum, quae in tam
mira subtilitate aeque mirum artificium praeseferunt. Hic nonnulla
enumerantur, ac cum eximiis hominum artibus comparantur, quae in ea
contentione pretium omne videntur amittere. Cuncta nimirum in natura sunt
omni ex parte admiranda, ad quae nulli unquam nostrae mentis conatus possint
pertingere.
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
|