Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
LIBRI NONI.
Ambitio quae homines plerumque ad dominandum caeteris per fas et nefas
impellit, si mortem suum converteret, ac genus ipsum humanum convectis in
medium notitiarum opibus, ac subacto quodammodo Naturae regno extollere, et
altius collocare niteretur, maximis certe esset verissimisque laudibus
exornanda, atque eae laudes omnibus rerum Inventoribus idcirco debent
tribui, interque hos potissimum Newtono, cujus in hoc opere egregia inventa
exponuntur. Jam a vers. 77. proponit pertractandum in hoc libro argumentum,
de nova scilicet luminis proprietate, vicium nimirum facilioris reflexionis,
et facilioris transmissus, quas explicat, ac earum mutationis intervalla
valde brevia esse declarat. Ea mutatio ab his tribus pendet, a natura
nimirum luminis, seu radii colorati, a natura corporis, in quod radius
ingreditur, et ab angulo, sub quo ingreditur. A vers. 117. afferuntur leges,
juxta quas intervallorum mutatio iis respondet tribus conditionibus ad vers.
156; inde ad eas probandas confirmandasque leges experimenta adhibentur,
nempe lentis vitreae positae super plano pariter vitreo et pellucido, ac
speculi vitrei cavo-convexi. Quibus explicatis multa adducuntur in medium,
quae cum theoria consentiunt; ac a v. 376. unde sint perspicua, unde opaca
corpora, declaratur ad vers. 480. Porro ad tot diversorum naturalium colorum
causam proceditur, lamellaeque in superficie corporum considerantur varie
coloratos radios reflectentes, quaeque illarum crassitudo esse debeat pro
quovis colore, decernitur, et experimentis confirmantur ac
paulatim a variantibus corporum coloribus transitur ad constantes, eorumque
etiam sibi succedentium permutationes, quae omnia variis experimentis, et
observationibus comprobantur, ac usque ad vers. 1001. fuse pertractantur.
Tum ad proprietatum lucis causas mechanicas descenditur, nempe propagationis
rectilineae, reflexionis, refractionis, viciumque facilioris reflexionis et
facilioris transmissus. Ac primo Auctor exclusis aliis de propagatione
sententiis, tenuissimum ait igneum vaporem semel emissum immani cum
velocitate, in directum motu uniformi ob inertiae vim pergere, neque
mutationem itineris fieri, nisi tantummodo a viribus, quas in lumen exercent
particulae corporum, in aliqua etiam distantia agentibus; quae viam sternunt
ad explicandam reflexionis causam a v. 1121. Haec quidem non repetitur ab
impulsu luminis in corpus impediens, ut multis ostenditur usque ad vers
1336. (ubi et de corporum raritate agitur), sed a viribus quibusdam, quae
flexus in luce varios, et reflexionem, refractionemve inducant; quod a vers.
1549. declaratur. Causam porro vicium, quas diximus, Auctor inquirit,
illamque inquisitionem multis difficultatibus obsitam dicens eam demum
seligit causam, quam probabilem prae ceteris existimat. Postremo a vers.
1661. aliam quandam in lumine proprietatem esse affirmat, quam diffractionem
appellant, radiorum nimirum inflexionem prope corpora quaevis transeuntium,
cujus etiam rationem reddit. Varia experimenta affert; agit de fimbriis
coloratis, easque multis observationibus illustrat ad vers. 1945. tum paulum
in eas hypotheses, quae ex arbitrio effinguntur, invectus, ad singularia
quaedam luminis phaenomena exponenda, explicandamque descendit, crystalli
nempe Montanae, atque Islandicae, quam describit. A vers. 2105. attingit
alias lucis proprietates. Earumque causas, ac ipsum sensum, qui in nobis per
illam excitatur, expendit. Qua occasione nonnulla affert de colorum
harmonia, deque irrita spe jucundi inde sensus, ut e sonitu, orituri.
Quaerit, quare e binis coloribus ad idem punctum in fundo oculi delatis
gignatur in nobis sensus cujusdam medii coloris simplicis: quare viridis
color est omnium gratissimum: quare interdum oriatur coloris sensus sine
ullo lucis in oculum impulsu: quare lux calorem, ac ubi majori collecta est
copia, ignem flammasque progignat: quid ignis sit, quid efficiat, in quae
agat, quaeque dissolvat, quanta vi polleat: Nemorum ac Urbium incendia
describit, unde ad Vesuvii eruptiones transgreditur, obrutosque igneo emisso
torrente campos, et magnas olim obtectas Urbes, quarum quaedam nunc in
Campania, ut Herculanum et Pompeja, casu deprehensae e tenebris eruuntur, ac
aliqua saltem ex parte in lucem prolatae in eruditorum hominum animis
antiquitatis agnoscendae cupiditatem non tam explent, quam magis adhuc
irritant atque inflammant.
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
|