Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec]. Ambitio quae homines plerumque ad dominandum caeteris per fas et nefas
impellit, si mortem suum converteret, ac genus ipsum humanum convectis in
medium notitiarum opibus, ac subacto quodammodo Naturae regno extollere, et
altius collocare niteretur, maximis certe esset verissimisque laudibus
exornanda, atque eae laudes omnibus rerum Inventoribus idcirco debent
tribui, interque hos potissimum Newtono, cujus in hoc opere egregia inventa
exponuntur. Jam a vers. 77. proponit pertractandum in hoc libro argumentum,
de nova scilicet luminis proprietate, vicium nimirum facilioris reflexionis,
et facilioris transmissus, quas explicat, ac earum mutationis intervalla
valde brevia esse declarat. Ea mutatio ab his tribus pendet, a natura
nimirum luminis, seu radii colorati, a natura corporis, in quod radius
ingreditur, et ab angulo, sub quo ingreditur. A vers. 117. afferuntur leges,
juxta quas intervallorum mutatio iis respondet tribus conditionibus ad vers.
156; inde ad eas probandas confirmandasque leges experimenta adhibentur,
nempe lentis vitreae positae super plano pariter vitreo et pellucido, ac
speculi vitrei cavo-convexi. Quibus explicatis multa adducuntur in medium,
quae cum theoria consentiunt; ac a v. 376. unde sint perspicua, unde opaca
corpora, declaratur ad vers. 480. Porro ad tot diversorum naturalium colorum
causam proceditur, lamellaeque in superficie corporum considerantur varie
coloratos radios reflectentes, quaeque illarum crassitudo esse debeat pro
quovis colore, decernitur, et experimentis Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.