Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
PHILOSOPHIAE / LIBER PRIMUS.
Unde per immensos regionum didita tractus Fulgeat haec species vasti pulcherrima Mundi, Disjunctaeque locis variae quo foedere partes Conveniant, quae sint vires per corpora fusae, Et quam multiplici se volvant omnia motu, Aggredior suavi diffundens pandere cantu, Difficilique novas inventa labore per artes, Hactenus atque adytis doctrinae inclusa severae Primus ad ingenuos Musarum educere cultus: Quippe quid humanas praestantius, utiliusque Illiciat mentes, quam Veri nectare pasci Largius aeterni, causas dum visere, et ortus Conamur rerum, et toto discurrimus Orbe? Quidve magis sacro Vatum sermone feratur Per gentes hominum varias, memoresque per annos, Ingens quam quod opus dia ratione peractum est? linegroup O qui stelliferi flammas succendis Olympi, Qui mare substratum caelo diffundis, et auras Mobilitas, terramque sua compage revincis, Dum memoranda tuae monumenta revolvimus artis, Infer legiferas nos protinus in Rationes, Per quas et magni jam primum exordia mundi Ponebas, cuncta invicto et nunc ordine flectis: Da Verum effari, aeterna quod Mente latebat Ante ortus rerum, quod deinde per omnia fusum est, Immissumque, vigent per Te quaecumque creata: Da decus, et sacros Musarum inferre lepores, Quos petit ipsa tuis Majestas indita gestis. Effice at interea, longos ut SILVIUS annos Floreat egregius fama, et praestantibus Cui vigili haec nitens instauro munera cura. Hunc licet ILLE sibi moderando adjunxerit orbi, Quo nihil in terris usquam divinius extat Legibus, imperio, doctrina, exundat in omnes Pectore quae sacro populos, lumenque profundit: Ipse tamen saepe ad Musas deducit ab altis Consiliis animum, monumentaque docta revolvit, Rerum etiam arcanas gaudens invisere causas; Ut post naturae mundique exempla revertat Protinus ad proprias magis usque industrius artes, Atque ita nostra diu communia commoda condat Certius, aeternis transmittens nomina fastis. Tuque adeo decus Ausoniae, quo pulchra vigere Sospite gaudemus studia, ingenuosque labores, Excipe, largiri quae maxima possumus ipsi, Dona diu vigilata tuis haec, Inclyte, jussis; Cumque vacat, fessaeque licet brevia otia menti Reddere, te facilem rationibus adjice veris, In rerum latebras, et intima Naturaï Queis adyta irrumpam, longe vestigia servans Magna Viri, cujus vis ignea discutit omnes, Ignea vis animi, qua se cumque inferat, umbras: Scilicet immensas per quem diffusa per oras Omnem corpoream Gravitas agit undique molem, Mutuaque in vacuos late sunt edita tractus Pondera, quae terram, mare, solem, sidera versant: Per quem etiam vario lux compta colore refulget Clarior assueto, et patitur sua dia retexi Lumina. Quid tantis majus, meliusque repertis? Quid genus humanum propius Dis admovet ipsis? Ergo parta suo qui talia pectore nobis Edidit, illustrans praeclaro munere vitam, Sectari si rite aveo, si maxima rerum Inventa in longos aetatum immittere cursus, Huc ades, atque tuum fine saltem haud mollibus ausis Posse tenere animum, qui semper grandia gestit Moliri rerum, et praestantes volvere curas. Praesertim cum Te noster labor auspice primum Creverit, auctifico veluti Jovis imbre rigatus, Et Si tua jucundi non olli gratia desit Praesidii, tum se terris ad sidera tollet, Tum mea Cirrhaea decorabit tempora lauro. Quapropter vigiles sensus, vacuamque reposco, Quantum ferre queant at commoda publica, mentem; Non me difficiles cogent nam absistere coepto, Implexaeque viae, quin omnia dispiciamus, Altaque subtili scrutemur viscera lapsu. Principio quicumque solent inquirere rerum Naturam, duplici res ipsas nomine signant Tantum, et sub geminum late genus omnia cogunt; Namque aut corpora sunt, nostros impellere possunt Quae sensus, ducunt aut unde exordia sensus, Vitaque, quodcumque est, quod mens, et spiritus audit. At quod nec corpus, nec mens sit, cum nequeamus Scire, quid esse queat, multi nihil esse fatentur; Hic veluti quiddam prohiberet, tertia constet Ne natura etiam, aut vario fors ordine plures, quin praesto nobis sistant se, et nomina poscant. Sed quoniam, anne aliqua in rebus natura sit ultra, Prorsus in incerto est, quaerendique irritus omnis Est labor, idcirco potius nescire fateri Par erat, in nihilo quam mersam dicere inani, Atque inter res, quae nequeant extare, referre. Et jam, quae nobis geminarum est altera rerum, Spiritus, aut aliquid summum est, primumque, quod uno A se habet omne, quod est, finisque et originis expers: Aut quae finito productae tempore mentes Principium tenuere sui, vitaeque fruuntur Munere. Nos illud Numenque, Deumque vocamus, Rem summam utroque hoc dicentes nomine, et unam. At, quoniam nostros animos impellere primum In vita incipiunt res, quae sunt cumque creatae, Notitiamque sui facilem procudere certant Ante alias; ratio paulatim scandere nostra Debet ab his summam ad Naturam, unde omnia pendent, Et, veluti vasti lustratis undique regni Finibus, ad magni solium nos sistere Regis. Quapropter nosmet nobis, et corpora circum Vestiganda prius: pretium, finisque laboris Illud erit, propius Naturae accedere summae, Et, quantum fas est mortali, agnoscere Numen, Aut admirari potius, Dominumque vereri. At nullam, constare queant quaecumque creatae In rebus mentes, nisi nostram ex omnibus ipsi Percipimus, quia nostra intra sentimus eandem, Corpore quae juncta est cum nostro, animamque vocamus; Et sentimus item, quid in interiore recessu Rerum agat: ipsa intus nimirum et cogitat, et vult. At, qui percipimus peragentem haec intus, an omnem Perlustrare datum est, et ab omni parte tueri? An penitus, mentis quae sit natura, videmus? Inde potestates etiam, viresque quot extent, Quaque suos solers ratione feratur ad actus, Qua moveat corpus, quo foedere juncta ligetur? Non res ulla quidem praesentior, et tamen ulla Nota minus non est: oculo licet omnia late Lustremus, caelum, terras, pelagusque profundum, Tot mutata Attamen illum ipsum praesentem haud cernere quimus, Namque suos in se obtutus convertere nunquam Ipse potest, sibique ex adverso occurrere; clara E speculo nisi forte sui referatur imago. Anne opus at speculo est, possit mens unde tueri Effigiem reflexa suam? Reflectitur in se Scilicet, in seseque sibi redit obvia semper, Nec minus obscura sibi se in caligine condit. Hinc qui nil, nisi rem, quae cogitat, esse, putavit, Mentem, atque ex isto manare huic omnia fonte, Prorsus id ille mihi temere arripuisse videtur; Namque ea si res est, quae cogitat, usque necesse est Naturam servare suam; proin cogitat omni Tempore, quo perstat revera in rebus: at istud Quis ratione queat nobis ostendere certa? Cum lassata virûm sopor altus membra resolvit, Atque papavereo conspersit lumina rore, Dulcia non etiam captare oblivia mentem, Quis vincat, nunquam et requiem, suaque otia habere? Quis neget hoc ipsum proin, quod mens cogitat, ejus Esse facultatem de multis scilicet unam, Propterea ut possit facile hoc absistere ab usu Incolumis? veluti quoque corpora saepe moveri Cernimus, et propriam naturam immota tueri. At, vel si semper mens cogitet, exteriusne Non ea vis menti queat advenisse, sed ista Lege, ut naturam semper comitetur eandem? Praeterea impressas multarum ab origine prima Rerum notitias in nostris mentibus altè, Atque unà genitas, non haustas rebus ab ipsis Exceptasque, animo sed in interiore repertas Dicere uti possis, ratio non ulla videtur. Qui dicunt, illas soli meruere tueri, Plus aliis animae felices: sic fuit olim Quidam de numero sapientum, qui meminisset, In quot praeteritis Quondam et qui fuerit Trojani tempore belli. Ast hoc, quod vocitant in nostris mentibus altè Imprimere, et signare, quid est, nisi forsitan illud Efficere, ut res se manifesto lumine sistant Mentibus, et varias hae vertant evigilantes Se subito ad veri formas, visasque revolvant? Quod facerent utero clausi, nova germina matris, Artubus infantes teneris, multaque venirent Doctrina imbuti ad vitales aeris auras. Sin nihil esse velint: has formas, notitiasque, Primitus insculptas quas dicunt mente, nisi ipsam Vimque, potestatemque videndi plurima rerum; At cur non etiam sic omnia, scilicet omni Novimus in vita quaecumque, aut nosse queamus Mortales? certe est nobiscum haec nata facultas, Interior nostris nimirum in mentibus alma est Haec ratio, cujus paulatim possumus usu Omnia percipere, et veri cognoscere formas, Rerum notitiis per sensus omnibus haustis. Quod tibi post paulo quo fiat, dicere, pacto Conabor, mens omnigena ut ditescat opum vi. Perspicua in nobis at quaedam notitiarum Semina forte velis; verba intellecta, notaeque Nam si sint rerum primarum, victa repente Mens se dedit, et assensu se flectit ad illas Non cunctante, velut tum notas non sibi primum, Sed quas ante diu quoque noverit, et meminisset Quas nunquam didicisse: velut cum dicimus, esse Majus parte, quod est totum, vel tempore eodem Non itidem posse in rebus non esse, quod extat, Et, genus hoc, alia, obtutu non vera fateri Mens ipso quae non possit, manifestaque clament Vel pueri, nunquam quos nutrix blanda, nec ipsi, Talia uti subito noscant, docuere parentes. Verùm, quandoquidem nos claro in lumine quaedam Aspicimus, subitoque eadem percepta probamus, Cur erit, ut nulla fieri id ratione reamur Posse, nisi illa eadem nobiscum nata feramus, Atque inscripta animo sint, atque insculpta potenti Naturae artificis digito, velut aerea constet, Aut adamantina mens, quae sic ea signa receptet? Cur potius non est referendum rebus id ipsis, Quarum percepta est bene cum natura novarum, Intellectaque sunt verborum signa, repente Jam sit opus mentem, quod tum videt, esse fateri? Sic etiam tenebras a claro lumine solis, Sic imis montes a vallibus, albaque nigris, Dura quoque a liquidis, et amara a dulcibus aetas Infantum tenerae vix matris ab ubere rapta Quit facile, et subito dignoscere; quodque videbit Esse homines, esse illud equos, pecudesque negabit. Atque hominum in nostro sunt, et cum luce tenebrae, Montesque, vallesque, et dulcia, duraque rerum, Insinuant, quae per se nostros omnia sensus. Caetera sit itidem simili ratione putandum Sciri, atque a nobis pernosci posse sine ullis Rerum notitiis, quae praecessisse ferantur, Et latuisse diu: ratio satis una profecto Si pernoscendis est omnibus, altera porro Quid faciet? rere hic subito, quod inutile, falsum. Indita quapropter rerum quia mulla fatemur Principia in nobis, non est, ut multa videri Certa minus possint, verumque haud rebus in ullis Prodat se, caecaque ideo se in nocte recondat; Fulgurat illud enim, et perfundit lumine claro Quaedam, cum primum nostrae sunt obvia menti, Ut rata sint subito, et prorsus constante probentur Judicio, ut nequeant ulla ratione refelli. Praeterea ingenitum si quid siet, illud, oportet, Clarius aspiciant pecora inter inertia vitam Silvestres homines herbis et glande trahentes, Imbecillaque sunt quibus, et torpentia corda. Nam quoniam paucis extra levibusque moventur Rerum notitiis, neque se mens moribus ullis Imbuit, aut variis populorum judiciis est Corrupta, atque virûm doctrinis obsita multis; Quod fixum interius, debet magis ipsa tueri: Cernit notitias idcirco, et plurima veri Principia, illa diu pariter, noctuque revolvit, Percensetque videns, longùmque moratur in illis. Talia qui fieri vere putat, ille profecto Desipit, atque omni procul a ratione recedit. Haud equidem ante animis genera ipsa, et nomina Pluribus aptari quae possint rebus, habemus, (quaedam, Quàm singillatim multas res, unde necesse est, Notitiae quaedam communes exoriantur: Scilicet in rebus cum nostri plurima sensus Exempla ostendant, quae constent ordine quodam Inter se certo, facile hinc se tollit ab ipsis Mens sursum exemplis, rebusque abducta locisque Ordinis illius naturam, vimque recenset, Ingenitamque putat, quoniam, quo cognita primùm Tempore sit, nescit, minimo nam parta labore: Sic palmas primùm aequales cum junximus ambas, Parve pari folium, nummorum aut orbibus orbes, Aut pedibusque pedes, et passus passibus aequos, Congruere inter se quia vidimus, inde recepit Notitiam hanc animus: quae sunt hoc ordine cunque, Congruere ut possint, opus esse, aequalia constent. Ergo per sensus in nostra mente genuntur Effigies rerum, veluti quae dulcia, dura, Et varie fucata, sonora, et odora vocamus, Atque alia e genere hoc, quorum sunt nomina mille, Non tamen ut possint pene infinita notari Vocibus, et verbis totidem discrimina quaeque. Propterea, simili queis nos ratione ciemur, Sunt eadem Nam quasdam in species, et sub communia signa. Haud secus ac sumptis miles Romanus in armis, Undique cum sese sua sub vexilla recepit, Pluribus e junctis fulgentes aere manipli Principio exsurgunt, ex istis deinde cohortes, E multis prodit legio una cohortibus; uni Si jungas aliam, atque aliam bis, terve, quaterve, Fit Poenum ausurus tentare exercitus hostem. Haud frustra vocum haec compendia repperit usus, Innumerabilibus ne mens oppressa labascat Tot rerum signis, quot sunt res undique privae, Et sit opus nova quaeque novis dare nomina rebus. Communes tamen hinc naturas credere pronum est, In numero veluti rerum sint, unde creatae Naturam res quaeque suam decerpere possint; Protinus errorum seges unde uberrima manat. Ac mens dum rerum formas a sensibus ortas Intra se recipit, variaque a parte revolvit Contemplans, et se varia ratione figurans, Ipsa sibi occurrit saepe, in se versaque motus Percipit ipsa suos; atque hac ab origine mille Exsurgunt etiam species et nomina mille, Noscere uti, dubitare, et credere, velle, probare, Spes, et amor, dolor, atque odium, timor, ira, voluptas; Dicere quaeque foret longum, vel queis data nondum Nomina sunt, vel quae communi voce fruuntur. His ergo geminis tantum de fontibus omnes Notitiae menti, quotquot sunt, suppeditantur: Scilicet aut ipsis venere a sensibus extra, Aut post a variis animaï motibus intus. Tertia nulla via est, qua possint insinuari In nostros animos, nec ab ulla parte meare. At quae sic duplici fiunt ope, semper eadem Non perstant ratione, suis nec finibus haerent. Mens formarum opifex nectit, disjungit, et auget, Extendit, minuit, transformat, et undique versat Omnimodis certo, certo sine fine, sine ordine certo, Olli ut collibitum est nimirum, aut fors tulit ipsa. Non tot monstra parit nutrix invisa ferarum Inter arenosos montes, exustaque saxa Africa, quot nostro portenta informia surgunt Saepe animo: pugnant contra, et stabulantur ibidem, Discordesque novant alieno semine foetus. Et quoniam, per quos introrsum infertur imago, Sensus, nempe oculis, atque auribus, atque palato Qui resident, totisque cientur in artubus extra Prorsus corporei constant; fateare, necesse est, Corpus id, in sese quod sensus continet ipsos, Nexu, nescio quo, junctum cum mente teneri; Quo nexu fit, uti varios illius ad ictus Evigilata modis moveatur, percipiatque Haec variis; contra certis respondeat ipsum Motibus arbitrio mentis, capiantque, ferantque Auxilia inter se pariter, veniatque quietis Alterum in alterius partem, partemque laboris: Alterum ab alterius proin motu pendet, et inde Excipit impulsus varios, redditque vicissim: Scilicet hoc animi nobis mens conscia monstrat. Praeterea hanc animi vim nostri in corporis artus Partim exerceri sponte, ingratisve necesse est, Non id Est eadem. Internos quoque saepe extenditur ipsos In motus animi vis libera; quisque quod intra Percipit expertus, claraque in luce tuetur. Nec mihi se contra Ratio hic, quae sufficit, ipsa Efferat, et mentis moderandae frena receptet. Multi illam cunctis ponunt fundamina rebus; Unde etiam Veri in mentem fons defluat almus: Hac sine quandoquidem nil prorsum existere posse, Nil fieri a nobis, Divina aut mente, fatentur. Nonne, ubi Libertas dominatur, multa necesse est Arbitrio fiant ut nostro, nullaeve constet Multarum ratio rerum, nisi sola Voluntas? Ipsa movet se mens, contraque moventibus ire Quit causis, causis nec quoquam impellitur ullis Interdum: quid Numen enim, cum conderet orbem, Impulit, ut spatii solem in regione locaret Hac ipsa, non qua fulget Cynosura, vel ardens Sirius, aut in corde furit qua flamma Leonis, Perstarent tamen hoc tunc ordine ut omnia eodem? Cur neque, ab exortu rerum numerentur ut anni Tum plures, voluit, vel contra? quidve coegit, Ut faceret non pulchra magis, melioraque multo, Quae fecit? Tantis faciundis summa Potestas Rebus an exhausta est? majus, meliusque nec ultra est? At neque se egregiam commendat ob utilitatem Haec Ratio: facilis non se via, nec nova pandit Propterea ad verum. Vel, si libet, indita cunctis Sit rebus Ratio, quae sufficit, illa videri Idcircone queat nobis, praestoque repente Esse tenebrosae subeuntibus abdita regna Naturae; velut Aenean excita Sibylla Taenariae duxit per opaca silentia noctis? Scilicet illam ipsam vestigarunt rationem, Qui causas rerum vestigavere latentes. Infinita tamen causarum summa profecto est Haud minus idcirco, quas ignoramus, et ullo Conatu, aut ullis opibus pertingere non est: Ipsa latet quoniam rerum Natura tenebris Obsita, nec, tenuem nobis nisi, protulit, umbram. Quapropter nostra est, ut dixi, libera prorsus Mens animi; ratio neque sufficit ulla profecto, Qualem nos intus sentimus, libera ne sit, Arbitrioque suo se, quo libet, undique flectat. Quod superest, quoniam, qua mens ratione receptet, Notitias, quid et intus agat, quae corpus, et inter, Ipsam foedera sint, quid de se conscia noscat, Diximus; idcirco num te cognoscere mentem, Jactes, qualis ea est? Ignotum num tibi temet Proin non esse putes? paucis e viribus illis, Quas docui, speres deprendere funditus omnem Naturam interius, quaenam sit, quidve sit illud, Quod facit in nobis, quod nostros sustinet actus, Eductisque ex se veluti substernitur orsis? Quod tibi si clara possit ratione patere, Cur omnes etiam vires, cur munera cuncta, Ignores, quaecumque illo de fonte capaci Effluxisse queant, penitus sunt innumerali Quae numero? Cur sic nequeas manifesta tueri, Mens alio faceret quid tempore, reque, locoque, Corpore proque alio, atque aliis quoque sensibus ejus, Qualis morte obita, quid agat sine corpore sola? Omnia quae quoniam nos ignorare fatemur, Ignotam nobis etiam fateamur, oportet, Multo plus mentis naturam, vimque animaï. Altera praeterea in rebus quae corporis extat Natura, an pariter quoque non ignota latescat, Et penitus caeca sese in caligine verset? Hujus notitiis per sensus nam via solos In mentem patefit; prima ergo fronte videtur Tantum, et nil aliud, nisi quae sunt extima, mostrant Sensus; non etenim penetrant in viscera rerum. Propterea tantum pauca, et vix nota profecto Corporis apparent, quae dicere propria suemus, Ast hic officia, aut vires, aut munera dicam. Atque haec unde fluunt, quidque his substernitur intus, Quaeque alia exsurgunt fors infinita, queuntque Pro rebus prodire novis, novisse negatum est. Praeterea nostro sensus in corpore quini Cum vigeant, totidem nos percipiamus, oportet, Multa modis: at si notis superadditur unus, Tum species quaedam nova corporis, atque potestas Exoritur: si deinde decem, aut adjungere centum Pergas, aut decies diversos denique centum Sensus, quàm variae vires, diversaque nostras Afficient quovis e corpore munera mentes! Proin plus nota forent generatim corpora quaeque, Nempe modis totidem: sed adhuc natura lateret Intima, et officiis superessent plura retectis Infinitaque, quae fluere illa ab origine possunt, Quorum notities in mentem nulla venirent. Haud aliter quàm quos oculorum lumine cassos Ex utero miserans mater profudit in auras, Illi non lucem, perfusaque corpora luce Agnoscunt: datur haud ullas formare colorum Effigies animo: nec res succendere possunt Ignotae desiderium; haud se proinde carentes Credunt, nec nimium, si credant forte, molestum est. Sed si oculis ars deinde Medentum accesserit aegris, Suffusasque acies purgaverit; ecce repente Cum sensu nova cuncta novo, nova corpora circum Mirantur, circumque novas cum luce figuras, Et cum sole diem, et cum multo sidere noctem, Et mare diffusum late terrasque patentes, Urbes, conventus hominum, spectacula, pompas, Translatosque novum subito se rentur in orbem. Post rebus caruisse bonis, caecosve fuisse Agnoscunt, et quàm fuerit tum parva supellex Notitiarum animi, detracto non magis uno Quàm sensu: quid erit, si centum, aut mille repente Auxilium menti tota cum merce venirent? Forsitan et multis tam vasti in partibus orbis, Tanta ubi viventum saeclis spectacula praebet tot variis uber rebus natura, modisque, Multiplex genus est animantum, quod potiatur Aut aliis longe, quam nosmet, sensibus, ipsis Pluribus aut multo, diversoque ordine nexis: atque hi non rerum, quae nos, simulacra receptant Corporearum animo, sed nulla fors ratione Conveniant nostris quae prorsus, at undique distent, Debeat ut, diversa, eadem natura videri,. Adde, quod hi, queis non pollemus sensibus, aucti Si qua ter crescant, deciesve, vel amplius arte, Ostendant aliis circumdata corpora formis: Ut cum Corpus ad apricam sole illabente fenestram; Quae fusci fuit ante coloris, opacaque visa, Jam tum parte nitens omni pellucet arena, Parvaque proceris surgit se montibus aequans, Ut velut impositam mireris Pelio Ossam, Frondosumque etiam super Ossam insurgere Olympum. Posse datum nempe est nostris nil sensibus ultra, Quam quod conveniat servandae ad commoda vitae: Ut si vividior decies, iterumque, iterumque Sit decies, gemina qui sensus in aure locatur, Aestivae lenis Zephyrorum sibilus aurae, Aut per saxa strepens muscoso margine rivus, Aut rari tenuis rumor per compita vulgi, Obruat immani strepitu aures haud minus, ac si A gelido Boreas truculentas sidere pennas Concutiat, qualis, cum sustulit Orithyam: Aut si Nilus aquas spumoso gurgite labens Protinus Aethiopum de verticibus praeruptis Omnes praecipitet deorsum, aut tonitralia caeli Atra ruant iracundo Iove templa superne. Ergo iterum atque Corpoream nobis naturam ostendere rerum: Plurima quin etiam, quovis quae in corpore inesse Monstrant, frigus uti nivis est, aut est calor ignis, Aut odor, aut verni florum per prata colores, Aut rerum varius sapor est per texta palati, Lanae mollities, ferri rigor, asperitasque, Atque alia e genere hoc, in nullo corpore constant Revera, sed sunt species in mente coortae Per sensus, agitant variis quos corpora plagis. vis in materis proin tantùm est, atque potestas Harum, quas memoro, vel de genere hoc aliarum Rerum notitias in nostra mente ciendi; Quas mens ipsa quidem per sese, experta nisi esset, Efficere haud ullo pacto, et formare valeret; Nam neque cyanei qui sint, rufique colores, Et veneti, seu vecta procul quo mala sapore, Novimus, aut ullo mentis pertingere quimus Conatu, nisi viderimus, quae corpora fucis Illita sint illis, vel nostro admota palato Mala prius fuerint: tum nullis talia quimus Exprimere, ut possint alii cognoscere, signis, Ni per se, similis queis sensus inesse videtur. Has neque notitias non intus habere valemus, Cum res poscit, uti cum sensus afficiuntur, Aut mutare aliis; nec, cum dolor urget, eundum est Non sentire potis mens, aut laetarier inde. Quare in materia sensus, animumque movendi Vires esse quidem has cognoscimus: at quid eadem Sint, aut unde fluant, prorsum ignorare fatendum est. Hos igitur sensus si non largita fuisset Natura, an vires istas constare putares, Tantùm respiciunt quae sensus? proinde queamus Corporis officia haec cujusque, eventa vocare. Altera praeterea quoque sunt, quae munera dicas Conjuncta: haec etenim junguntur semper, et haerent Corporibus; proin et sejungi, seque gregari Materiae sine discidio non posse putantur. Pauca tamen nobis ea demum cognita constant E numero ingenti: plura, at non cuncta daretur Nosse eadem porro, si vis pollentior esset Nostra animi; norunt et queis sublimior, atque Mentibus est aliis potior natura, vigorque: Namque alias ultra nos mentes esse, iterumque Atque alias iterum: et sic semper crescere longo Ordine, queis tanto plura ac majora patescant, Haud dubitem; ut contra descendere saecla animantum Cernimus, et parvo inter se discrimine tantùm Differre, ut tenuem vix servent ultima vitam. Corporibus proprium scimus quapropter inesse Munus, uti multas extendant undique partes Per loca multa, queant ut eadem ne penetrari Partes, et plures una in statione teneri, Motibus omnigenis etiam esse, atque apta figuris: Inquires porro quae tutemet omnia mecum. Adde his praeterea gravia esse, et inertia cuncta Corpora: quod nuper certa ratione repertum est, Et quod perspicuum tibi post faciemus, ubi ante Constiterit, quae vis hoc nomine subsit utroque. Nec jam ultra prodire datum est: quis prendere possit Corpoream quantùm ad naturam percipiendam Restet adhuc? quantùm in medio quantùmque relictum? Nempe hic immenso distenditur aequore pontus, Et non tranando densantur gurgite fluctus. Nos levibus cimbis sat erit, si littora propter Currimus, et tutis legimus conchylia ripis; Ne nimium avectos pelago nox occupet horrens Nimborum, et magnum mare fluctibus obruat atris. Non est propterea tamen, ut natura sagaci Vestigari oculo non debeat, ingenioque; Quamquam etenim illius secretos visere lucos, Abductamque domum, fontes et adire repostos Non datur, Hesperidum vigili ut servata dracone Poma; ast huc illuc obeundo, qua datur, atque Omnia tentando est aliquid decerpere semper. Ille decus, nomenque refert, ille anteit omnes, Jam notis aliquid qui adjecit, pluraque vidit Officia, et vires, quae cunctis rebus inhaerent, Atque ita majorem convexit mentis opum vim, Amplior ut cumulus, numerusque sit auctior ejus Notitiis: age sis exemplo haec percipe vero. Cum fuit inventum primo mortalibus aurum, Fulva putabatur tantùm, rutilique coloris Res, siquidem prius est oculis, quam cognita tactu. Quae dein et manibus tractata, gravissima multo est Deprensa ante alias, sed non ita dura; sub ictu Nam potuit valido ferri in quascumque figuras Deduci facile, et flexu quocumque plicari. Tempore post aliquo paulatim his addita quaedam: Nam labefactari, validisque liquescere flammis Conspectum est aurum, si quando incendia longa Ferret, et in flavas corruptum solvier undas: Quin etiam, flammis cum fusum est, atque liquescens, Ipsum in particulas tenues fumosque vaporum A se nulla vi divelli, ut plurima, posse, Post flammas et idem pondus servare rapaces: Quin etiam nulla purum rubigine tingi, Sordibus et nullis nativam offundere lucem. Praeterea, quoniam his inventis tempore longo Nil fuit adjectum, nihil addi posse putatum est. Tot variis auri tentata per omnia demum Cum fuerit natura modis (ut scilicet omnes Semper erant avidi mortales divitiarum) Extudit hoc tum sera dies, candente receptum Ut lympha, Regis quam pulchro nomine dicunt, Aurum solvatur paulatim, oculisque, manuque Mixtum ab ea nequeat secerni: immiseris at si Forte salem, magno se pulveris agmine deorsum Praecipitat subito, vinclisque tenacibus exit. Ergo quandoquidem naturae nunc mage multo, Quam quondam, fulvi noscendae accedimus auri, Et mage fors aliis detectis progrediemur Post labente die, atque aliis ditabimur usque Officiis, ejus licet in penetralia nunquam Admissi; sic et generatim corporis ipsam Naturam per certa sequi nos munera viresque Est opus, et praesto quae sunt, subjectaque nostris Sensibus, aut quae se vario discrimine produnt, Scrutari, et semper majores ducere praedas, Quaeque juvent animum, spoliis ditescere captis Paulatim, et fines impune accedere ad ipsos; Non inferre gradus intro, regnoque potiri Audendam tamen: est nulli expugnabile regnum: Illudunt variae species, simulacraque rerum Pro rebus captantur inania, fictaque monstra, Fictae arces, vani referuntur deinde triumphi, Structaque Thessalico veluti stant omnia cantu. Jam praeter, supera quae corporis enumeravi Conjuncta (huic siquidem junguntur semper, et haerent) Munera, sunt itidem, simili ratione vocare Quae conjuncta queas, natura ut Temporis, atque Est Spatii; quoniam corpus constare profecto Non queat ullius spatii, vel temporis expers. Quare operae pretium est naturam inquirere utramque Temporis, et spatii, atque aliis conjungere rebus. Atque ea quisque sibi quamquam manifesta reatur Esse; at si verbis aliis rem pendere tentet, Haeret in ambiguo, et fraudum videt omnia plena; Temporis, et spatii donec ratione resolvat Notitiam gemina, et distinguat nomina rerum: Censeri siquidem natura haec utraque partim a nobis poterit, velut in se est, veraque, rebus Scilicet a cunctis secreta, abductaque: partim Ipsa eadem possit spectari, in rebus ut extat, Afficit et nostros sensus, et credita vulgo est. Et primò veram, velut in se est, si tueare Naturam spatii, distare a corpore noscas; Non etenim solidum est, et non penetrabile; namque Rem prohibere nequit per se transire meantem; Ast, ut corpus, habet partes, sed tempore nullo Mutua quae possint a se disjungi, et abire Diversùm, et seriem disrumpere continuatam; Proinde sui simile est, immobile, continuumque, Quodcumque est, spatium: pariter quoque, corpus ut omne, Extensum est, usquam at nullo se limite finit, Immensumque plagas sese protendit in omnes. Per se igitur spatium quadam ratione videri Esse queat nobis, nam vel sine corpore constat. Tempus item per se quadam ratione videri Cur non esse queat? non velox, atque remissum est, Sed sibi par semper, semper pede labitur aequo. Propterea nullis unquam est variabile rebus. Et quamvis nequeant partes simul esse, sed uni Altera perpetua serie succedat, earum Omnis uti constet summa infinita; necesse est, Infinitum, et perpetuum, aeternumque sit illud; Et partes habeat pars quaelibet infinitas Ejus, ut et spatii, semper sine fine minores. Et velut immensi spatii sint, vel possint esse, videmus; Temporis immensi finitas sic quoque partes Haud male cunctarum dicemus nos loca quaedam, Quae durant, rerum, vel queis durare daretur. At quoniam hae partes, nisi tantùm mente, videri Temporis, et spatii nequeunt, neque sensibus ullis Discerni inter se, et nostris non sensibus uti Difficile est nobis, et non impellier inde; Propterea a veris longe confingimus ipsi Diversas partes, et quas sentire queamus. Et primò spatium vulgo, spatiique vocamus Partem aliquam, ejusdem certam, quae mobilis extat, Mensuram, certosque situs quae servat ad ipsa Corpora, queis nostros per sensus jungitur apta: Hac, quantùm geminae distant, inquirimus, urbes, Quantùm et terraï patet intra viscera hiatus, Nubilaque ipsa super tolluntur, et ardua caeli Sidera, et a laevis quid partibus, oppositisque, Quid super, atque infra, quid et ante retroque locari est. Quantumvis spatio spatii mensura, locique Congruat; at non est eadem res semper utrumque: Quandoquidem, tellus caelo si nostra vagatur, Aëris hoc lati spatium, quo cingimur omnes Nunquam perstat idem; sed parte ipsius ab una Inque aliam, inque aliam cum terra, et tenuibus auris Commigramus; at est nihilo minus una eademque Mensura; et quae late per jugera centum Ante extendebant, vel passus mille, pedesve Aequabant totidem, aut lapidis, jactumve sagittae, Post eadem servant etiam intervalla, situsque, Finibus atque îsdem perstant, et limite eodem. Hinc facile est, quoniam mensura refertur, et haeret Corporibus, spatii naturam, et corporis unam Credere, et unam rem signari hoc nomine utroque: Illusitque virûm hic doctis quoque mentibus error Saepe, etiam qui nil tribuebant sensibus ipsis, Ferre et notitias veri rebantur ab ortu; Non minus ad sensus referebant se tamen ipsos, Ad suspecta sibi et loca fraudum plena relapsi. Usque adeo rarum est nostris non sensibus uti Rerum in judiciis, mentemque haud inde moveri. Percipimus porro Tempus, sentimus ubi intus Notitias aliis alias succedere semper Mentis notitiis, seque inter nectier omnes Continua serie, et constanti denique fluxu. Propterea quid erit nobis durare, nisi ipsa Nostrarum inter se distantia notitiarum, Nimirum sibi quae succedunt ordine quodam? Significatur ab hoc nobis existere nosmet Continuò, res et nobiscum existere multas, Notitiis quas cum nostris simul esse tuemur, Aëra nimirum, terras, atque aequora ponti, Et nemora, et montes, et flumina multa, lacusque, Urbes, et late populis florentia regna. Si quando tamen haec specierum abrumpitur ipsa Mentibus in nostris series, ut nulla priorem Excipiat demum; quod fit plerumque, sopore Cum lassata jacent alto, resolutaque membra, Nec mentem vanis illudunt somnia formis; Tum subitò nobis tempus cessare videtur, Ut nosmet durare ne ipsos percipiamus; Nox neque momento longissima longior uno est, Horaque sopitis citius non praeterit anno; Temporis et puncto, quo primum humentibus alis Incubuit somnus, punctum illud continuatur, Quo demum se mens expergefacta recepit. Tum quoque qui obtutus animi re fixit in una, Ac succedentum saepe adventumque, fugamque Formarum intra se ut nequeat convertere eosdem, Ire putat solito citiorem horamque, diemque, et Solis equos breviore viam tum carpere gyro Per caelum, et stimulis queritur flagrantibus ictos. Otia sic multi naturae indagine fallunt, Aut aliis rerum studiis, quae sponte sequuntur: Et cui foemineo est adstrictum cor in amore, Nocte sedens, carique adspectans oris honorem, Aurorae subitas nimium indignatur habenas; Et placuere quibus ludi, spectacula, plausus, Omnia praetereunt celeri haec sublapsa volatu: Nam cum res aliqua pectus dulcedine tangunt, Interea species multo quanquam agmine densae Praetereant animo, numerus perceptus earum Non erit: afficiet, sed inobservata latebit Vis ea; nam retinet mentem, abducitque voluptas. Qui contra morbo lateris tentantur acuto, Curarum aut saevis aegrescunt morsibus intus Insomnes, tristique agitantur pectora motu; Illis tarda dies, sol caelo figitur alto Torpens, vixque mora evolventur tempora multa. Nam tum quosque vigil crebros mens percipit ictus. Jam non ipsa diu mens unam continet unquam Notitiam intra se, quin protinus altera surgat, Protinus atque animo vigili dein exoriatur Altera perpetuis vicibus (licet ille profecto Obtutum non saepe vices convertat ad istas Unam rem versans aliquam): nos dicimus illud Momentum, species quo scilicet una videtur Tantùm animo, nec adhuc decesserit advenienti, Momentum, quo non pars temporis ulla videri Esse minor queat, et breviori transvolet ictu; Apparet mora nulla, et puncto sistit in uno: Quamvis revera minimas has temporis infra Particulas aliae quoque sint sine fine minores, Atque aliae, non ut minima ulla, vel ultima constet. Succedunt igitur sibi certo tempore mentis Notitiae, quo non multo mora possit earum Tardior, aut citior nobis vigilantibus esse. At varios rerum quia motus cernimus extra, Atque ex hoc opus est specierum continuatam Prodire nobis seriem (quae temporis ipsa Notitia est), fit, uti referamus motibus illam, Et tantùm a rebus motis haurire putemus: Nos veluti, starent si res, non temporis ullam Intus haberemus speciem, cum tempora nobis Significent ipsae species, rerumque figurae, Et parili duret res mota, quietaque pacto. Ducimur huc etiam nostris a sensibus, atque hinc Conjungi haud aliis nisi motis tempora rebus Credimus: atque ideo metimur tempora motu: Inde diem solis cursu finimus, et annum, Temporis atque alios stellis labentibus orbes. At non est tibi tuta vel ipsa haec semita Phoebi, Qui non aequales nobis annosque, diesque Partitur; modo nam citior, modo segnior idem est. Jam quid erit, si solis iter, si semita caeli Illa ingens cursu certe haud contunditur aequo, Ullis, jam quid erit, quod nos in motibus usquam Ducier aequali noscamus denique lapsu, Prendere possimus mensurâ ut tempora certâ? Tardior esse potest nam motus, et ocyor omnis, Temporis ast eadem est semper fuga; nec mage durant Nec minus omnes res, at perstant esse profecto, Seu nulli existant motus, tardive, citive. Rebus ab his, spatium quibus hactenus, eque volutum Tempus item est nobis, facilisque brevisque propinquam Transitus ad motus naturam perspiciendam est. Quare age, per sensus itidem cognoscere veros, Non erit, ut possis motus, et prendere mente; Nam quoniam motus fit, ubi transmigrat ab uno Corpus quodque loco, atque alia se parte receptat Immensi spatii; has ipsas cum cernere partes, Aut loca non possint oculi, quod diximus ante; Est opus, ut nequeant quoque motus, hoc genus, omnes, Mutatos regione situs et cernere inani. Vulgò at corporibus motum perhibemus inesse, Mutari inter se cum cernimus ipsa vicissim; In summa contra sed credimus esse quiete, Cum servare situs tuimur sese inter eosdem. Haud secus ac abies cum fertur adunca lacunas Lapsa per aequoreas remis velove tumente, Dum sedet ad clavum vigilans in puppe magister, Creditur a nautis per transtra vagantibus unâ In regione loci stare, immotusque manere, Qui loca cum navi permutat non minus ipsâ, Vel quoque cum terra, tellus si nostra movetur, Et circa solem sese, et terrestria transfert. Proinde sedens Tiphys puppi, aut Palinurus in alta Motu corripitur gemino, et quo rapta per aequor It ratis, et tellus quo sese immota volutat Per spatia; at nautis quoque Dum peragunt jussa, et nigra per tabulata vagantur. Cunctis verus ab his oritur tum denique motus Motibus, atque aliis, si in summa hac forsitan extant, Quos neque nos oculis, nec noscere mente queamus. Ergo gubernaclum qui torquet, dicere possis Expertem motus simul, expertemque quietis, Ipsum si puppis referas ad ligna cavatae, Et simul ad terram, spatiumque immobile quod sit. Fallitur idcirco, si solo talia sensu Aestimat, et motus ab eo mens colligit omnes. Propterea valeas certa contendere contra Num ratione, ea revera, quae corpora confers Corporibus, visisve locis, immotaque cernis, Esse immota, et prorsus ab omni parte quieta? Quandoquidem immoti spatii quoque tum loca possunt Mutari vera; ante oculos aut illa moveri, Ista quiescere cum cernis, quis spondeat auctor, Accidere haec prorsus non contra, haec nempe moveri, Illa quiescere, et immoti statione tenere Unâ se spatii? Quapropter ne tibi motum Tum fieri tantùm statuas, cum a corpore corpus Vicino, quod forte quietum fingis, abire Aspicies, aliique accedere deinde, quietum Quod pariter spectes: neque enim spectare quieta Illa sat est; ast in vera est opus esse quiete. Sic igitur quasvis cum nostro corpore partes, Sic moto nucleum cum cortice, cum rate malum, Aëra cum tellure, opus est, fateare moveri. At veri qui sunt motus, existere primùm Unde queant, porro mutarier unde, nisi ipsas Per vires, quae tum praesentes corpora turbant, Deque sui ratione status decedere cogunt? Ergo qui motus nullis sunt viribus orti, Apparent tantùm, nec re, sed nomine constant. Scilicet impressae vires in corpora multa Interdum efficiunt, aliud referatur ad illa Si tum corpus, uti queat apparere moveri, Stet licet, ut nautis montesque, urbesque recedunt, Aut tardove, citove magis transire meatu. Non igitur veros referendo noscere motus, Nam non apparent, qua sunt ratione, valemus. Pluribus exemplis manifestum reddere possim Hoc tibi, quae constant quoque non incognita vulgo; Certius at reliquis unum tamen accipe, quodque Clarius ipsam rem, quam conor vincere, firmet. E longo patulum vas pendeat, effice, fune, Contortus validis qui viribus usque rigescat, Quemque relaxari revolutos ante per orbes Ne sine, quam medium, vel, si libet, amplius, undà Vas super infusâ puer impleat; ilicet illum Oppositos age per motus, spirasque revolve; Quae faciant, aliquo cieatur tempore labrum. Principio, velut ante, manebit plana superne Undaï facies, licet et latera aerea propter Raptentur, circumque ruant, immota quiescet: Labri circuitu sed porro continuato Paulatim incipient in gyrum vertier undae; Donec conversis cum labri deproperare Parjetibus possint haerentes semper ibidem. Tum ratione sitùs aeris latera omnia eâdem Respectant circum, motu omni proinde videri Expertes possint, ea si referantur ad aera: Et tamen e medio fugientes undique lymphae In cumulum assurgent latera ad retinentia circum; Quandoquidem in gyrum correpta recedere longe Corpora nituntur, quod post tibi pluribus edam. Primùm at cum vires nondum unde receperat ullas, Tum neque non laterum diversas tangere partes Perpetuò, neque non diversas aeris et oras Respicere, in veraque situs mutare quiete. Quapropter non hic conatus pendet ab undae Respectu vario ad circumsita corpora, non hac Propterea verus manavit origine motus. Unicus hic certe est in moto corpore quovis, At diversa sitùs ratio extat corpora semper Ad varia, et varii proin uno in corpore motus apparent, tamen effoeti et sine viribus ullis. Quare quae varia possunt ratione referri, Non ipsae, quarum praemonstrant nomina, res sunt, At quaedam, sensu quae percipiuntur, earum Mensurae rerum, verae, errantesve, sed víum Ob longum in populo firmatae: scilicet ille Veris saepe quidem rebus permutat inanes. Propterea veros rerum cognoscere nobis Difficile est, atque a visis dignoscere motus; At non naturae variam callentibus artem Ingeniis id semper ab omni parte negatum est: Partim per motus, quos possis subdere sensu, Partim et per causas, effectaque, scilicet ipsas Per vires, veros ad motus progrediuntur, Atque ita, quos nequeant unquam sentire, docentur. Verum quod superest, varios distinguere motus Non tam difficile est generatim mutuà, seque Inter conferre, et metiri, et cernere seorsum. Et primò motus quidam sunt, qui sibi constant Aequales, properantque pari lapsuque, fugaque: Lenti at sunt alii magis usque, magisve citati. Aequales tum sunt illi, spatia aequa locorum Aequis temporibus cum prorsus corripiuntur. Protinus exoritur mensura hinc mobilitatis; Si loca nimirum referas ad tempora, sic ut Quo fuerit spatium productius, et vice tempus Mutata fuerit contractius, hoc tibi constet Major mobilitas; producto a tempore contra Illa remissior existat, spatioque minuto. Propterea breviore viam qui tempore eandem, Aut mage quae longa est, in eodem tempore carpunt, Prae reliquis laudantur equi, palmamque reportant Cursores: animos spectantum a plausibus acres Exacuunt, quatiuntque jubam, insultantque superbi, Dum per Olympiacos resonat victoria campos. Ocyor at motus fiet, seu tardior idem, Cum tibi perpetuò majora minorave semper Tranantur spatia aequali pro tempore; proinde Mobilitas crescat, vel diminuatur, oportet. At metimur eam minimo tum in tempore quovis Correpto spatio, minimo nam tempore lapsum Augeri nihil, aut minui finxisse licebit; Temporis ad primum minimi si scilicet ortum, Auctum quidquid erit, referamus, quidquid ademptum. Denique se celerans aequaliter, atque retardans Motus erit, paria aequali si tempore quovis Incrementa fugae, vel detrimenta noventur, Imparia ast eadem si sint, erit ille profecto Motus inaequali pede se accelerans, tardansve. Hìc opus est puncti nobis distinguere motum (Puncti, quod pars est, vel fingier ultima possit Corporis) a motu totius corporis ipso. Excipe sed prius hoc animo memor, omnibus unà Materiae e punctis, quae sunt conjuncta vicissim Inter se, quodvis unum coalescere corpus; Proin quo punctorum numerus majorve, minorve est, Hoc sit corpus item quodvis majusve, minusve. Corporis at moles et puncta receptat, et inter Quantum puncta patet, quod inane est, quodve repletum Est alienigenis rebus, quod denique cumque Corporis externam faciem concluditur intra. Protinus a numero punctorum, et corporis auctu Percipies, quid sit densum; quod debet haberi, Omnia si moli confers in corpore puncta: Densior illa tibi nimirum materies est, Cui plus punctorum, contra minus augminis insit. Ergo viae spatio puncti cujusque peracto Metimur motum; quoniam sed pendet ab ipsa Temporis id spatium mensura, et mobilitate, Si tamen haec eadem constet sibi. Tum quia confit Pluribus e punctis corpus; jam motus in ipso Corpore tantus erit, quantus de motibus exit (Sed sibi qui constent aequales scilicet) ejus, Queis se puncta cient nimirum, corporis unam Omnibus in summam conjunctis: proinde movetur Cum corpus; genus hoc, motùs mensura profecto est, Si toties repetas, quot sunt in corpore puncta, Temporis illius mensuram, et mobilitatis. Demum ad tempus idem quoniam plerumque: vel aequum Respicimus, motus cum ad motus aequiparamus; Propterea non hìc tempus plerumque putamus; Dicimus atque illum prodire in corpore motum, Quem gignat toties repetita, in corpore puncta Quot sunt, mobilitas, nimirum tantus is extat, Quanto materies respondet, mobilitasque. Has tibi dum rerum primas mea Musa recenset Notitias, quales non intus habere necesse est, Ne quae per sensus nostros, per nomina rerum Irrepant fraudes animo, verumque recondant; Praesertim tibi, quid constent, quibus omnia fiunt, Dum memoro, quaecumque cluent, loca, tempora, motus, Ne nimium nostris in versibus esse querare Asperitatis, et illecebris, cultuque carere Carmina, non aliis nisi mentibus apta severis: Nam si non vernae rident per amoena vireta Hìc florum species, si non et flumina currunt Lactea, nec tenerae ludunt per prata puellae; Ast aliquis tamen et rebus decor esse severis Creditur, et proprii manet ingens gloria cultus; Primùm vera tibi si pandimus, atque ea deinde Ordine quaeque suo manifesta in luce locamus. Haud etenim haec nimio poscunt perfusa videri Ornatu, qui vim rerum, et nativa retundit Lumina: sunt proprii nempe, ingenuique lepores, Quod canimus, Veri, verbisque his addere magnum Pondus, et his possunt numeris decus: ipse severis Proin assuesce modis, qui te per nubila raptent, Astraque, sub terras etiam, pelagusque profundum Omnia rimantem naturae claustra latentis Suavius, ac melius, quam si contingere tentes Mollia, Pegaseis Permessi culmina pennis. Quod superest, exin ad caetera deveniendum est Munera materiae nobis, quaecumque valemus Detegere in rebus, ratio invisendaque legum Naturae, queis cuncta vigent: sed ne tua rebus Arripiat quid in his mens, quo male tuta labascat, Ante erit hìc nobis, quaerendi quae via veri, Firmandum: quippe hoc vertuntur cardine cuncta; Errandi vites hac scilicet arte pericla, Quae non effugere Viri, scrutarier ista Tempore qui a veteri tentârunt; proinde ruinam Fecere in rebus naturae perspiciendis. Nam multi prius ad causas, et semina, et ortus Prolapsi, quam vidissent, quid constet; id ipsi Seu facerent tum decepti, seu saepe volentes Decipere (interdum ut vana sublimia corda Ambitione rapi, et fastu turbare videmus Doctrinam), tantùm velabant omnia doctis, Queis ignara solent captari pectora, verbis. Has alii fraudes pertaesi, et nomina vana, Totque educentes latitantia monstra sub auras (Herculea veluti constrictus colla catena Cerberus ad superos, exosae et clara diei Lumina cum venit; facies tres, oraque terna Ante timor, porro fuerant ludibria vulgi, Ausus et ex illo est latratus edere nullos) Tentavere novos in rerum indagine cursus. Scilicet in rebus servantes multa, tamen quae Tantae haud sufficerent noscendae denique moli, Multaque propterea rerum temere arripientes, Mente sua magnum subito procudere mundum Ardebant, et opus naturae educere fictum; Saepe recudebant quod porro, fictaque fictis Addebant nova, cum pugnantia prima viderent Rebus, quae caeli sunt, terraeque per oras, Nequidquam, quoniam veris conficta valebant Aptari nulla ratione, ut cuncta necesse Tum fuerit cadere, et subverti victa ruinâ, Tantaque dissolvi facili molimina casu. Non fortuna potest, ut dites, sic sapientes Efficere, et clausi thesauros pandere veri. Nimirum causas rerum cum noscere primas Non sit opis nostrae, varios sed cernere tantùm Motus, qui valeant diversis pluribus omnes A causis, quarum numerum comprendere non est, Idem prodire, atque eadem facere omnia vulgò, Quae fiunt; quis erit tam sidere cretus amico, Ut quae prima suae menti forte indicat et quae Conveniat tantum perpaucis, nec bene, rebus, Illa sit e cunctis una, et certissima causis; Cum valeant hoc Omne capaci prendere gyro Hae melius, quàm cui praeferrier obtigit uni. Non igitur fas est nosmet contendere primas Ad rerum causas, mortales, atque minutis Ingeniis natos, neque menti fidere tantùm infirmae, tenebris quae, ut caeco in carcere, septa est. Scilicet hoc regnum Naturae grande potentis Haud male possimus regnis componere nostris, Omnis res hominum queis recte publica constat; Prae multis veterum fuit olim quale Laconum, Quale tuum seu Roma, Numa regnante, vel Anco, Expulsisve recens quoque Regibus, ante subactus Quam Dominam te servitio corruperit Orbis. Ergo si quis in has longe trans aequora, montesque Adveniat terras hospes, longùmque morari Destinet; extemplo sanctas ibi discere leges Ipse velit, sciat ut communi vivere jure, Si non e tabulis, quas non percurrere cuique est, At populi a certo vivendi more, ratisque Usibus, in variis servari quos probe rebus Aspicit, illatis toties dum crimina poenis Comparat, et pulchrae noscit data praemia laudi: Nec nimium, si non, quis legum, noverit, auctor, Quaeque ferendarum ratio, et quae tempora, refert; dum liceat multas deprendere praecipuasque, Quas servare opus est, offendat ne quid in illo Foedere, neve paret sibi vitae incommoda multa. Quod si adeo antiqua fluxisse ab origine noscat, Ut nulla exortus harum monumenta supersint; Desiperet, si tum nihilo minus ipse, quis esset, Quaereret, exortus, quis earum sator, et auctor. Sic itidem nobis semper versantibus ampla Naturae in ditione, et mundi in grande receptis Hospitium, rerum ad causas pertingere primas Cum nullis animi liceat conatibus unquam, Nec vidisse, recens qua mundus origine, et unde Fluxissent, per quos consistunt omnia, motus; Nec nimium vitae haec intersint instituendae, Ut bene, quodcumque est, queat hoc traducier aevi; In rebus sat erit nobis inquirere, quid sit Tantùm, et quid fiat, quasdam possimus ut inde Eruere, haec constet queis mundi machina, leges; Quae quamvis non sint Naturae a fonte petitae, Sejungi ut nequeant ab eadem, seque gregari, Non minus at rerum varias dant noscere causas, Etsi non primas, neque summas; at quibus ipsa Naturae facies aliqua de parte patescat, Atque ars sese aliquà nobis tenus abdita prodat. Praecipue cautis tamen his in rebus oportet Nobis esse, aliquid ne forsitan accidat, illi Quod plerumque solet diversa in gente moranti, Praecipitem cum fert bene nondum ad cognita mentem. Post breve si namque hospitium, cum pauca profecto Viderit, et varios nec adhuc adverterit usus, Protinus illius leges comprendere gentis Speret, et ad populi scita, ad consulta Senatus A rebus, sibi quae visae, procurrere cuncta, Et temere ex illis, licitum, vetitumque quid extet, Praescribat, fierique sine ulla denique noxa Quid queat; invertat facile omnia, et omnia turbet, Fictaque constituens ignoret vera, necesse est. Ergo ut noscendo, quo res stat publica, jure, Sic opus est etiam Naturae in legibus ipsis Firmandis (ne mens ruiturum fabricet orbem), Multa diu servâsse, manuque oculisque per omnes Isse, licet tenues etiam res, atque minutas, Notitias et ab his in nostros undique multas Convectare animos, amplas ut in horrea messes. Inter se porro, quae sunt collecta, necesse est Conferre, atque, alii simile est quodcumque, videre, Quaeque etiam rerum discrimina, quantaque constent; Demum a servatis animum deferre sagacem ad Plurima, quae inventis videantur legibus apta: Atque ea si rebus noscamus deinde retectis Consentire, ratae leges sint, firmaque jura; Sin collata novis rebus lex claudicet hilum, Restitue adjungens, qua deficit, excidensque, Qua nimia est, et multa notans exempla reforma. Scilicet exemplis a pluribus undique lectis Mens similes facili ratione inducitur ad res: At quia per flexus sic pergimus, atque coacti Conjicere interdum sumus, haec tutissima non est Ad verum via semper, et omni a fraude remota. Propterea ipsas res iterumque, iterumque necesse est Inspectare animo, partique revolvere ab omni, Et nova servatis adnectere, perque polire Usque novis, atque ad tentamina saepe reverti; Nam plus consequimur longos cunctante per usus Consilio, et se mente diu versante per omnes Undique res circum, quàm si intus ferveat acre Ingenium, et celeri pertranseat omnia motu. His adhibere aliquam sed rebus proderit artem, Et quasdam verum quaerendi noscere normas. Et primò quaecumque eadem constare videmus In rebus semper, si stant paria omnia circum, Omnibus, ut nil fiat, ubi deprendier illa Non eadem possint, et quod connectier ipsis Perfacile, et nunquam cernas pugnare vicissim; illa quidem legum in numerum censumque repone Naturae, quae non possint dissolvier unquam. Munera quandoquidem, quae nos communia toti Semper materiae sensuque et mente tuemur, Quaeque nec intendi valeant, nec deinde remitti, Ut calor, aut frigus, sed perstant una, eademque, Munera materiae generatim ea totius esse (Quo mundi sit cumque loco, terrave sub ima, Vel cum sideribus per magnum consita caelum) Credere nil obstat semper debere, neque ullas Errorum fraudes, si credimus, inde timendum. Praeterea res cum recta ratione geratur Publica Naturae, multis non ipsa redundat Legibus; at paucis, quibus ipsam et oporteat uti, Utitur, has uno servans per cuncta tenore: Publica nam res est vulgo corruptior omnis, Cum nimiae leges. Ergo quibus una gerendis Lex sat erit rebus, plures confingere inane est. Hinc ut luxuriem foliorum falce recidit Agricola, et nimias hinc illinc decutit umbras, Deficiat teneris almus ne fructibus humor; Sic nobis, quodcumque superfluit, est resecandum Legibus in nostris, effecta ut singula privas Non habeant causas; sed quae sunt unius illa Ordinis aut generis, causa peragantur ab una, Ni plures nova fors ratio, manifestaque poscat. Simplex propterea causa est, animalia vulgò Omnia vitalem qua reddunt, atque reducunt Aëra, nimirum qua nos, hac caetera quaeque. Simplex cur etiam tibi non erit, unaque prorsus, Qua cadit in terram deorsum demissus ab alto Hic lapis ad colles septem, et Tyberina fluenta, Quàm Thamesin propter, vel Nili, et ad ostia Gangis, Aut regna Oceani pelago divisa sonanti? Non tamen haec ita certa putes, ita tuta profecto Esse, ut non possint veluti per lubrica labi Interdum gressus, constructaque sidere moles. Nam veluti turpi pro furti crimine cum quos Damnatos capitis longinqua viderit hospes Dum trahit urbe moras; alios si funere deinde Sublatos simili, et pendentes gutture fracto Dicat idem patrâsse scelus, furesque fuisse, Fallitur interdum; letho quia plectier ipso, Si quis perjurus quoque sit, vel si quis adulter, Possit, et innocuum qui civem occiderit, et qui Prodere tentarit patriam, aut incendere templa, Contemptor Superûm, justique eversor, et aequi. Diversae diversa queunt nam crimina leges Supplicio ulcisci, nocuamque extinguere vitam. Sic in natura simili ratione videmus Quae peragi, valeant non causa existere ab una; Idem possit enim varia vi motus oriri Corporis, aut parti nimirum corpus ab una Quae trahat, opposita vel idem quae parte repellat. Ergo licet multis sat causa sit unica rebus Saepe, tamen quoniam nos inde excludere clara Propterea ratione alias non possumus omnes, Per quas multa geri quoque eorum posse tuemur, Non clara ratione illa unica certa videtur. Non ita nam quidquam naturae in rebus apertum Constat, ut in claro contra se lumine pandunt Mensurae, et numeri, verum sine nube ubi fulget: Non tamen idcirco est, quaerendi his fidere normis Ut nequeant animi; praesertim accesserit acri Si tum non facilis falli experientia menti. Tum siquidem, quantùm patitur res ipsa, doceri, Multaque ab incertis diversa agnosse valemus. Sic fidunt duce nocturna, spumantia nautae Marmora dum scindunt, Cynosura; quae licet ipso Non infixa polo mundi stet, et orbibus orbes Implicet assiduos; minimo tamen et quia gyro Se volvit, parvaque polo, notaque recedit Et quia mensura, et caelo quia denique nullum Certius hac fulget nautis errantibus astrum; Proinde regunt cursus ista sub luce marinos Audaces, vitant scopulos, irasque tumentes Undarum, fluctusque atros, ventosque lacessunt. Contigit ut primùm tibi, Laji infausta Propago, Solvere crudelis Thebana oracula monstri; Conscius objectas verborum dissoluisse Ambages, quanquam injusto Sphinx saeva sederet Judicio, nullos morsus in viva timebas Viscera confidens: dirum implacabile monstrum Se contra rupe infrendens projecit ab alta, Quippe suas non detectas contendere contra Artes non potuit; cur non at pluribus aeque Illa etiam aptari rebus verba abdita possent, Praesertim cum conjiciens dissolveret illa Oedipus, occulta quae Sphinx involverat arte? Accidere hoc rarò, vel vix queat, ut bene cuncta Qui vertisset, in id, quod verum est, scilicet idem Tum non inciderit; praesertim plurima verbis Si lateant aliis, quae debet nectere in unum, Proposita, et noscat bene quae constare soluta: Quo plures etenim, quas ipsa oracula claudunt, Implexae partes unà sint, inque volutae, Hoc mage difficile est non invenisse quod optas, Conveniant rebus si partes quaeque repertis: Tum mage quandoquidem rarescunt, partibus illis Caetera sensa queant quae jungier omnibus apta. Sic itidem, quae consulimus, responsa latentis Naturae, prorsum innumeras sunt undique partes Complexa, et nodis variantibus indupeditas; Una potest quarum tibi quaeque evertere nostram, quam struimus conjectantes, interque pretantes, Cunctarum rerum rationem, haud vera profecto Si sit, et instabili nitentem prodere arena. Proin cum quaeque tuae rationi ex omnibus una Pars bene consentit, vulgo nihil ut sit eorum, In mundo peragi quaecumque ubicumque videmus, Quod non conveniat positis cum legibus, atque Non fluere ex illis videatur; nonne necesse est Veras propterea leges has esse fateri, Atque ea vera itidem, quae tum deducimus illinc, Ambigere ut prorsum nequeas, fraudemque timere? Nunc age, quandoquidem nobis constrata viaï Sunt loca, jam stadio discurrere tempus aperto est, Et cupide spectantum oculos, animosque tenere. Principio proprium generatim, ut diximus ante, Materiae officium est, ut non penetrarier ulla Parte queat, corpus neque corpore possit adiri, Ut duo tunc unâ simul in statione locentur: Omni quod nosmet nimirum ediscimus a re. Nostris, cum gradimur, pedibus proin terra resistit; Vel si mollis, ut a splendenti prodit aratro, est, Cedit mota loco, et vestigia pressa receptat. Moenia trans arcis, quam fortibus obsidet armis, Num valeat miles, nisi sint infracta, meare? Num clausas transire fores, et ahenea septa? Nostris officiunt quin plurima corpora saepe Corporibus: veluti populo stipante per aedes Cum premimur; vel cum validi percellitur ictu Verberis indocilis puer, et resonante flagello, Ut dolor excutiat lacrymas, suspiriaque aegra; Quandoquidem nequeat penetrari a corpore corpus. Quod si mixta videns, confusaque plurima, credas Corporis idcirco penetrari a corpore posse Materiem, sunt ut lymphae, vinique liquores; Erras; namque manent rebus spatia aequa locatis Tum simul, ante sitis ea seorsum quanta fuere. At pertransit aquas, et vitri corpora lumen, Et radii inter se multi plectuntur in unum, Et lux mille viis spatio discurrit eodem, Itque reditque, nec una alii pars officit hilum. Omnia tu potes haec facili cognoscere pacto, Ut non propterea penetrari corpora credas; Si lucem perquàm subtili corporis auctu Esse, nec admixtum cunctis non rebus inane Percipias; atque in vitro, atque humore latere Tam varios flexus, queis permeat illa, viarum. Spongia nam lympha veluti repletur, aperta Per, quae sunt oculis, tot rara foramina, nostris; Sic et caetera item, sic saxum, et lignea texta, (Intervalla licet non possint ista videri) Saepe metalla etiam penetrant intrinsecùs undae, Vitraque sic tenuis lux, et perlabitur undas. Ergo, quandoquidem nihil est, quo vincere possis, Ipsa inter sese penetrari corpora; legem Par erit hanc etiam generatim ad corpora quaeque, Quo sint cumque loci, distendere, quaeque nec unquam Vidimus, a nobis nec longe abducta valemus Cernere, quae supra nubes, super astra locantur, Ultra anni, solisque vias, stellasque minores, Scilicet, ut nunquam penetrari mutuà possint. Praeterea ratione pari quia corpora constant Omnia, quae circum nos tangimus, atque videmus, Extensa; extendi, quae sunt, opus esse fatendum est, Cuncta alia in rebus, spatiisque excurrere multis. Extenduntur item, quia non penetrarier ipsae Cum valeant partes, ut diximus, et simul uno Stare loco plures, aliquo diffundere debent Se spatio, quod eas velut aequo in vase receptet. Hinc quia quodque suo finitur limite corpus A variis opus est extra, omnigenisque figuris Ut queat includi, semperque obeatur ab una, Utque triquetra eadem, aut quadrata, rotundave constet, Conum, aut pyramidem, rhombum, teretemve columnam, Aut quamcumque aliam referat multangula formam. Atque hìc scire licet de multis, quae tibi certa Mensores facili possint ostendere pacto, Molem nempe parem, vel eandem posse figuris Saepe sub imparibus circum variisque teneri; Cera velut digitis tractata, subactaque ad ignem Se facile in facies convertit, et induit omnes, Quae facies variis extra se extendere pergunt Mensuris pro natura cujusque, modoque: Quas inter, quae sit tornatae more pilaï Parte rotunda omni, reliqui praestantior extat; Nam praeter quam quod ductu siet undique flexa Aequali similisque sui, in seseque voluta, Hoc habet, aequâ aliis ut si sit fronte, recondat Plus spatii; spatium sin circum contegat aequum Intra se, reliquis constet minor omnibus ina, Omni nempe capax ut sit magis una figurâ. Nec tibi praeteream, similes quaecumque figurae Si crescunt, vel si major collata minori est, Crescere plus ipsa facie molemque, locumque, Majoremque magis multo distendier intra; Nam facies tantùm, quà longa est, lataque, crescit Mensura duplici; debetur terna sed ipsi Moli, quandoquidem pariter procurrit in altum. Propterea si sint simili constructa figurâ Horrea nostra tuis, sed parjete quae magis alto Claudantur decies; centum frons undique major Partibus excurret; centum at non partibus istis Ditior ipse ego sim, decies sed denique centum, Si duro agrestum placata labore, boumque Alma Ceres flavis compleverit horrea donis. Omnia praeterea cunctis sunt motibus apta Corpora; nam nostris non sensibus objicit ullum Se corpus, vastum quamvis, durumque moveri Quod nequeat, variosque situs mutare locorum. Novimus a motu in proprias quin corpora partes Disjungi; inter se partes nam saepe videmus Corporis unius motu variante cieri; Ocyor aut meat haec, aut tardior illa, meatu Sive alio longe latera in diversa feruntur; Atque ita discedunt a sese, disque trahuntur Mutuà, ut hinc proprias revera corpora findi Scire sit in partes, atque omnia posse retexi. Et licet hae facili semper ratione revelli Non possint, sic interdum stipata cohaeret Materies; tamen haud, manibus quod prendere possis, Quidquam erit, ut nulla valeat vi, aut arte resolvi, Imminuique, suis divulsis partibus a se. Quatenus, at quis erit, quantoque labore secari Materies queat, ut noscat? quae tenuibus extat Partibus, at fors finitis, et denique primis, Quae sint invicta pollentes simplicitate, Inde sinat nunquam quidquam natura revelli. Nam si eadem non sint semper primordia, rebus Natura in cunctis faciem haud servaret eandem, Et sese species, dum res sit quaeque, novaret, Perpetuòque omnis mundi hic se verteret ordo. Non minus ast ideo in quovis ita corpore magna est Ubertas elementorum, numerusque, ita moles Subtilis, tenuisque, ut finem tangere nostra Mens valeat nunquam, quamvis intendat acutas Saepe acies, partesque iterumque iterumque resolvat, Nequidquam, quoniam quantavis arte secando In rebus nunquam minimum, primumque relinquit. Atque ea corpora sint quàm parvula principiorum, Dat variam specimen quoddam Natura per artem In multis, mihi quae sat erit memorâsse, vel ipsis Quae pueris (dubitemne, tibi?) notissima constant, Omnibus e genere hoc conscriptaque lectaque chartis: Scilicet exiguum cum lata extenditur aurum In folia, aut flavo producti cortice filum Contegit argenti, perparvo tincta virenti Cum sale se in viridem multa induit unda colorem, Cum vel amaracini late sparguntur odores Exigua de mole diu; quid membra, quid illas Commemorem fibras animantum, quae, quia nostros Infra sunt oculos, tantùm trans vitra tuemur? Denique quid lucem, quae saxa adamantina parte Permeat ex omni, neque sese occursibus usquam Impedit ipsa suis? reputans haec omnia possis Tutemet haud ullis finem per te ipse videre In rebus nostra pertingi a mente, nec ipsa Sisti ad semina nos pedetentim progredientes. Semina quae si sint, inquam, et res limite constant, Magno opus est menti, transmittat ut omnia, saltu, Et subito (sine fraude tamen transcurrere tantum Num liceat?) rerum ad primos se sistere fontes Possit: more Ducum, vires, et idonea bello Qui terere in parvis renuentes tempora rebus, Extemplo fines transgressi, et flumina magna, Arcibus et validis urbem post terga relictis, Primam urbem, regni caput ardent impetere ipsum: Sed nimium audacis saepe illos poenitet hujus Demum consilii, nec amica, nec sibi nota, Inclusos terra; grassantur viribus hostes, Atque dolis, coguntque pedem haud sine caede referre. Maxima tum laus est, alieno abscedere si quà Possint armati regno, et non omnia perdant. Et quoniam, clara ratione, patentia quae sint Munera materiae, et nullis non cognita saeclis, Jam docui; nunc, quod superest, tu caetera mecum Contemplare, virûm praestantibus edita nuper Scilicet ingeniis, et magno inventa labore, Haud minus undique materiam diffusa per omnem Officia, et nexu semper conjuncta tenaci. Horum est de numero cunctis vis indita quaedam Corporibus, qua posse videntur inertia dici: Scilicet in quo sunt, per se conantur eundem Illa vi servare statum, si nempe quiescant, Haud mutata quiescere, et haud mutata moveri, Si moveantur: et aequali lapsusque, viaeque Ire tenore, nisi adveniat vis extera turbans, Quae mutet quacumque statum ratione receptum Corporis invertens, ut mota exinde quiescant, Quaeque quieta manent, moveantur; motibus illis Vel demat motus, alios addatve recentes, Aut alia transire via, et procurrere cogat. Jamque hinc ipse potes per te cognoscere, jungi Haud frustra cum vi tam distans nomen inertis; Nimirum, quoniam a nisu vim dicimus ipso, Corpora quo servare statum conantur; inertem Addimus idcirco, per se discedere eodem Quod nequeant, veluti torpentia, fixaque in uno, Et transire per hunc modo versaque deinde per illum, Induere atque alium porro irrequieta recentem; Mutandique odium videantur inertia ob istud. Inspice quod volvunt herbaram molle per aequor Ludentes pueri, per florea prata rotundum Aut ebur, aut lignum; recta fugit, et sua, vernas Quà fugit, inclinans frondes, vestigia linquit, Nec deflectit in hoc coepta a regione, nec illud In latus; a recta medius nisi forte lapillus Cogat abire via, aut secti pars edita trunci. Atque ea quo saxis, quo sit magis aspera glebis Planities, motum hoc citius tum sistier illum Est opus: ast idem laevi licet Aequatoque solo, et diuturno tempore, demum Sistitur haud alia de causa, quam quia motum Paulatim abradat, quantumvis laevis, et aequa, Tollere non possis quam funditus, asperitate Terra aliqua, proscissa resistat et aëris aura. Utraque causa suo cum motum extinguere possit Tempore, non aliam quaerendum est corpore in ipso, Ne causis causas alias addamus inanes. Ipsum igitur per se non ullo tempore corpus Quit mutare suos, aut prorsus tollere motus. Ergo est illud iners, et semper fungitur hac vi. Proinde globum quoque si magno jaculeris eundem Nisu per liquidum projectans aëra, vel cum Tormentis lapides a grandibus excutiuntur, Non alia regione vise deflectere cernas, Quàm deorsum, sua quo gravitas, et pondera cogunt: Nec ratione alia servant per saecula longa Astra suos circa solem labentia motus; Quae, si praeterea vic nulla alicunde veniret, Perpetuò vim propter inertem deproperarent Aequali magnum rectoque per aethera lapsu, Aequaeque conficerent spatia aequo tempore semper. Has quaecumque suo discedere corpora cogunt Saepe statu, vires ipsi vocitamus agentes; Dicimus et duplex harum genus esse; videntur Quippe aliae valido certam dare mobilitatem Ictu corporibus, momento temporis uno; Sumunt proinde sui mensuram a motibus ipsis, Quos genuere: aliae conatibus exerceri Continuis, et nil in puncto tempore quovis, Ni tantùm premere; his ergo mora certa, necesse est, Temporis ut tribuatur, uti per corpora certos Possint cudentes moderatim educere motus. Diversae, genus hoc, quoque vires tempore agentes Aequali motus progignunt non alios, quam His ipsis possint qui respondere; sed uni Tempora cuique dabis si non aequalia, motus Non nisi temporibus respondeat ipse, necesse est, Quisque suis, quibus exoritur. Vis quaelibet ergo Tanto major erit, quanto et, qui gignitur, ipse Auctior est motus, contractior et mora contra Temporis. Et veluti gemina re dicimus omnes Confieri motus, nimirum mobilitate, Materiaque; ita vis eadem pro tempore certo, Quanto est materies majorve, minorve, minorem Contra, et majorem tanto edet mobilitatem. Pondera sic aeque validis impulsa lacertis, Qualia jactari spartani saxea disci Saepe solent, quo materia compacta minori, Hoc mage pernices longo dant tramite saltus. Porro habet a motu nomen vis ipsa, movensque, Quam genitum referas ad motum scilicet, audit; At si eadem ad solam referatur mobilitatem, Inde trahens, veluti mutato munere, nomen Audiet Auctior illa movens quanto vis; praetereaque Quanto materies minor est in corpore moto. Compositos motus at dicimus esse, recentes Scilicet adduntur cum motibus ante receptis. Metiri facile hos possis quoque; nam vel eadem A tergo pellit vis corpora, qua prius ibant, Rapta via; spatium spatiis percurritur aequum Tum geminis, quorum primis a motibus alterum, Alterum ab adjunctis tranandum tempore seorsum Esset in aequali: vel vis nova motibus obstans Corpus in oppositas partes agit, atque repellit; Parte illa tibi sunt tanti breviora fugaï Intervalla, nova quantus vi debet oriri Motus; et idcirco si sit minor iste priore, Tum corpus, tantò sed tardius, ibit easdem, In quas ante, plagas; sin par sit uterque, necesse est, Sistat idem se; navis uti, quam statibus aequis Hinc Boreas protrudit, et illinc aestifer Auster; Illa immota fero stans vortice paret utrique. Denique posterior si vincat motus, oportet, Retro corpus idem sua se in vestigia flectat. Nonne vides turris de vertice cum lapis alto Labitur, ut lapsum celeret, motusque receptet Usque novos; gravitatis enim novus additur ictus Continuò ad terram? contra projecta superne Spicula cretensi in nubes et sidera cornu, Quo mage Ipsa minutatim gravitas, quae desuper urget, Decutiens motum, telum altis nubibus arcet. Corpus ab obliquo nova si vis urgeat ictu In latus impellens, atque aequo verbere pulset Illi, quo fuerat pulsum, vi nempe priore; Ibit idem media prorsum regione viaï Inter utrumque latus, simul et parebit utrique: Sin impar nova sit, neque motus proferat aequos; Non medium per iter compulsum corpus agetur; Sed lateri accedet magis illi, major in ipsum Exeritur quo vis, ictusque valentior urget. Haud aliter, quam cum lymphis torrentibus auctum Vere novo flumen validis ratis incita remis Trajicit, oppositamque, brevissima quo via ducit, Ad ripam recto convertit tramite proram; Interea tumidis devexi fluctibus alvei Raptatur, deorsumque secundo labitur amne, Atque ita conjunctis tonsarum impulsibus, et vi Undarum obliqua excurrit, seseque cupitae Denique non ripae, quo cursum obversa tenebat, Applicat, at tanto, quia rapta est, inferiori, Quanto fluctisonae pernicior impetus undae. Sic quoque dum validos Juvenis de nocte lacertos Hellespontiacis agitaret fortiter undis Luce regens notos ab Abydi littore cursus, Illa luce regens, quam summa Sextias arce Pendens, expectansque madentia brachia collo, Et teneris commixta amplexibus oscula salsa, Sidus uti, monstrabat et extollebat, amicum; Saepe illum veniens properantior aequore deorsum Fluctus ab Euxino, ventisque tumentior unda, Et fluviis rapiebat, et abducebat amato Littore, nequidquam luctantem, aegreque ferentem, Atque moras omnes, et tempora longa perosum. Denique cujusvis post lapsum temporis illud In regione loci reperitur corpus eadem, Qua foret, egisset si causa in id utraque per se Altera post aliam, atque aequali tempore seorsum Quaeque suo. Pariterque plagas si pluribus uno Momento a causis in multas corpus agatur, Corpus idem variis tot raptum motibus unà Conjunctis cernes quovis post tempore eodem Esse loco, quo, vis si quaeque cieret earum, Aequis temporibus totidem, seorsumque, videres. Nec minus idcirco a diversis viribus actum Mobilitate pari semper, rectaque feretur. Hinc facile agnosces, diversae ita pellere corpus Si pergant causae, haud conjunctim, at temporis aequi Perpetuo sibi quae succedant ordine, seorsum Quaeque sua varie pro mensuraque, plagaque, Directos ut post tot motus, atque viarum Post totidem flexus corpus, quo abscesserat, illud Ad spatii redeat punctum, atque locetur ibidem, Agnosces, inquam, si tunc agere undique easdem Concipias vires simul a regionibus isdem, Hinc fore, Et quanquam impulsum, tamen omni a parte quiescat; Quandoquidem simul impellentes, sive trahentes Inter se hinc illinc librantur mutuà vires, Oppositis certant et motibus, officiuntque, Nullaque pars victrix illo sit, victaque bello. Corpus sin spatii non, quo discesserat ante, Ad punctum redeat, diversa at parte locetur, Fiet, uti, simul e conjunctis viribus illis Omnibus, haec tantùm vis denique prodeat una, Illud quae recto possit transferre meatu Semitae ad extremas a primis sinibus oras. Quapropter vires multae uno tempore agentes Momine jam pollent aequali, ac una, queat quae Omnibus ex illis vis texier; oppositoque Ordine confingi poterit vis quaelibet una Non aliter, quam si de viribus exoriatur, Quot libeat, multis; sed enim sit ut aequa potestas Cunctarum, illius, quae nempe est una, vigori. Proin quibus est vires rerum metirier usus, De multis unam ut componunt, sic quoque multas Ex una faciunt, detexuntque, atque resolvunt, Quarum quaeque plagam in diversam tendat agendo, Ut pro re fuerit. quam tunc inquirere pergunt, Scilicet ut melius possint, citiusque latentem Prendere naturam: sic quae librata tenetur Viribus obliquis moles, atque aëre pendet; Pendebit pariter librata, immotaque, si sit Sustentata minori, at non obliquà trahente Pondere: sic aequo pinus per caerula cursu Provehitur, lenis si a puppi spiritus Euri Incitet, aut Aquilo simul hinc, simul et Notus illinc, Et quatiat funes, illisaque sibilet aura. Percipe praeterea, projectum dum loca tranat Corpus, in exigui cujusvis temporis ortu A latere impelli repetitis ictibus ipsum Interea, et coepto cogi decedere cursu; Innumeris fractum tum flexibus, et distortum Illud iter videas, corpusque meatibus esse Tot signaturum variam inflexamque figuram, Constantem rectis tot nempe meatibus, ipsa Tempora jam quot erunt, quae longe parvula fingis. Interrupta loco at si corpus vis ea turbet Haud ullo, et quae propterea sit tempore in omni Continuata, viam semper curvabit eundo Illud, et inflectet: sed flexus noscere nullos Ut possis usquam, et procursus prendere rectos; Nam simul incoeptat via recta, et desinit esse Omnibus in punctis, momento in temporis omni, Principioque suo finem confundit, et unà Advenit, atque fugit, simul exoriturque, peritque, Tentat et in rebus dum se esse ostendere, non est. Et veluti, dum fit repetitis tempore plagis Saepe brevi constans multis multangula rectis Semita tramitibus; tum protinus illa recentes Si regione aliqua vis addere desinat ictus; Qua regione viae reperitur, pergat eadem Corpus continua, et directa proinde, necesse est, Quo tantùm vis raptat iners, ut diximus ante; Sic quoque continuos dum fit via curva per ictus, Extera si subito cesset vis, et sibi corpus Linquat iners, quod iter jam tum tentabat, eodem Insistet recto, neque parti flectet ab ulla. Quare, unde egressa est, puncto continget in uno Curvatam via recta viam; commune nec ultra Quidquam est; discurrunt diverso caeterà tractu; Atque ita continget, non possit ut altera puncto Quaelibet ex illo nasci, et procurrere longe; Illà intro de parte aliqua illabente, meatus Quin subito incurvi, et rursum elabente, Haec via de privo proin simplex, unaque puncto est. Ergo ad directum cum flexo transit ab arcu Corpus iter (veluti de fundae emissus habena Cum lapis est); vel cum projectum est tramite recto, Quod dein extrorsum veniens vis flectit in arcum, (Ut de tormentis cum pondera projiciuntur, Perpetuis gravitas torquet quae nisibus urgens) Atque ita fit tangens arcum via; libera tantùm, Solaque per sese tum corpus inertia transfert, ET facit, ut cursu spatiis meet omnibus aequo. At quae conveniunt extrorsum, et tramite vires Cogunt, ut docui, a directo corpus abire Pulsibus assiduis; varient ut saepe recepti, Efficiunt, cursus; nam tangens semita cum se Arctius ad tractus, queis extera dirigitur vis, Inclinarit, uti spatium, quod clauditur intus, Mucronis sese in speciem conformet acuti; Ocyor in partem fit cursus corporis illam, Partem in quam geminae contendunt mutuà vires; Tardior, in partes alias si tendat, ubi harum Amplius est spatium, flexusque obtusior exit; Officiens uni nam detrahit altera semper. Denique si recta regione Par sibi cursus erit, lapsuque feretur eodem Corpus, et aequato fient spatia omnia motu. Haec solet interdum vis extera tendere punctum Ad medium quoddam, et connitier undique in unum; Tum, quod iter circum signabitur, aequore eodem, Quo punctum, prior et projecti quo via perstat Corporis, illo, opus est, sit in aequore, planitiemque Immotam servet, positu et prospectet easdem Aequo oras semper, neque partes nutet in ullas. Nunc ratione tibi qua tentem efferre, quod instat? Et quibus effari verbis, quo claudere versu possim, quae signis, quàm verbis, plus agitur, rem? Scribuntur cana variis ea signa papyro Ductibus, ut flexus omnes, cursusque, viasque Subjiciant sensu, et spatia ipsa, et tempora monstrent, Atque ea cum sonitu careant, solisque patescant Signa oculis, vocali efferre in carmine nobis Difficile est; tentare tamen dum conor, et ante Invia dum Musis, teneroque asperrima gressu Dum peragro loca, solerti, nimiumque sagaci Mecum ades o animo, partemque fer ipse laboris, Nam partim haec tibi erunt audita, repertaque partim. Quare opus est, crescunt ut tempora, corpore quosvis Quae nempe enumeres circumlabente per arcus, Crescere sic credas etiam illa, inclusa sub îsdem Fingere quae possis spatia arcubus, a radiisque Comprensa e medio puncto venientibus oras Arcuum ad extremas; quae scilicet area prodit, Hoc genus, a filo, quod tensum a corpore possis Ducere ad immotum punctum, ut cum corpore latum, Quo latum sit cumque, sui vestigia linquat; Area temporibus respondeat ista, necesse est, Exeat ut duplex in duplice, ternaque terno, Cumque illo ratione pari paria augmina sumat. Certaque nec ratio non horum, claraque constat, Praesertim quibus est mensurâ exercita rerum Mens, artisque patent templa ad sublimia diae Primi aditus, queis ignari posuere profanas Exuvias animi, et Veri micuere profusam Ad lucem; velut in spinis cum lubrica serpens Deposuit vestem, ad solem nitidissima fulget. Principio geminas in partes divide tempus, Quo, per divisos quoque tractus, insita corpus Vis feret; ex illo tenta hinc producere puncto, Ad quod directae contendunt undique vires, Tres radios tres ad regiones tramitis hujus, Scilicet extremas, mediamque, ubi temporis aeque Partiti tibi sunt confinia; bina videbis Tum spatia ex illo ante oculos nascentia ductu, Tres laterum costas, ternos et habentia flexus, Quae, quia communis veniunt de vertice puncti, Atque pede insistunt super aequo, aequalia debent Esse, et mensuras quoque distenduntur in aequas. In media medio corpus regione viaï Tempore cum fuerit, facito, vis extera pellat In punctum; via tunc oriens deflectet ab illa Rectae parte viae subitò, interiusque meabit A gemina corpus vi raptum; hoc tempore tum fit Dimidio quod iter, pariter finire memento Eductis radiis, spatium et signare triforme: Hoc subitò agnosces geminorum aequare secundum Illorum (quoniam et lateri nituntur utrumque Communi, radio nimirum, qui situs inter Jam prius eductos medius; tolluntur et aeque Summi utriusque apices, et quo vi corpus inerte Nempe advenisset sola, et vis extera quo nunc Demittit; quae cum medium se dirigat illum Per radium, radio non ipsi cogere debet Corpus ut accedat, contra nec ut inde recedat); Par quapropter erit primo quoque. Tempore corpus, Fac, nova deinde pari immotum vis urgeat illud, Ut prius, in punctum; formae par area rursus Tertia prodibit triquetrae: sic duplice duplex, Ternaque sic terno nascetur tempore; eadem Sic ratione aliae, crescunt ut tempora, crescent, Progressusque pares spatia ista, et tempora habebunt. Sin pro temporibus momenta brevissima sumas Temporis, externasque putes crebescere vires Ictibus assiduis, ut tramite corpus agatur Incurvo; quoque tum manifestum id constet, oportet, Quod doceo, curvos quanquam est via flexa per arcus. Ambigua nec item per te ratione tueri Tutemet ipse queas, quod scilicet ordine verum, Hoc genus, inverso patefit, si dicta retexas; Invenies siquidem, curvo si tramite pergat Corpus, quaeque suis ut respondentia semper Temporibus, fili aut radii vestigia constent, Esse illas vires extrinsecùs advenientes Directas ad idem punctum debere, nec omnes Non omni de parte simul concurrere in unum. Invenies pariter, punctum quod corpore obitur, Si motu quocumque itidem moveatur, et aequis, Queis punctum, pellatur idem quoque viribus, atque, In mundi partem directis corpus eandem; Tum fore, temporibus respondeat area quaevis, Area, quae punctum peragrante a corpore confit. Hanc etiam prorsus rationem invertere possis; Nam si conveniant et tempus, et area, praeter Corporis in punctum vires, quoque inesse videbis Aequales alias illis, queis mobile punctum Corripitur, pariterque eadem loca respicientes. Contemplator item, si vis, quam tendere nuper Diximus in punctum, versa vice tentet ab illo Diffugere usque procul; cogatque recedere corpus Assidue, fieri paria omnia prorsus, ut ante, Nempe omnes motus plano peragentur eodem In spatio, quod per punctum transire necesse est, Areaque ipsa suo pariter cum tempore crescet: Tantùm erit, ut punctum tergo convexa tumenti Semita respiciat, quod concava respiciebat, Interiusque sinu proprio includebat oberrans. At vis sive petens punctum sit, sive recedat Aversata; locis variis metirier ipsam Corporis evaleas abrepti mobilitatem; Tanto est mobilitas major, quanto magis ipsa Semita contingens, quà corpus labitur, arcum, Puncto, unde exurgunt vires, vicina meabit; At minor est spatio hoc puncti crescente, viaeque. O utinam non tam speciem praebentia rerum Magnam et mirandam, commentaque inania vates In sua nativâ, quàm verum, inducere formâ Carmina tentâssent, numeris et dulcibus ipsos Certâssent numeros contradere, et ordine certo Verborum, certo rerum quod in ordine constat, Multaque tam pulchri vulgare exempla per orbem Cantus, gauderet quo Juppiter ipse, recenset Dum vires et mensuras, et pondera rerum, Disponitque suo, quem condidit, omnia mundo; Non ita difficili Cirrhaea ad culmina gressu Rumperem iter, neque rebus in his mihi multa profecto Esset opus, ne displiceam, intentata relinqui, Neu, dum cantu aveo trahere, et mulcere, labore Immodico lassem mea post vestigia euntes, Aversosque via videam decedere coepta. Haud minus insistam tamen, et quae posse videntur Musarum ingenuo tractari carmine, dicam; Multaque praeteream, quorum minor usus, opusque est, Quaeque nec includi numeris nimis aspera possunt, Quaeque etiam verbis vix sunt adeunda solutis. Quare, quod superest, dum curvos ire per arcus Percipimus corpus, nos quaedam hic nomina, quae res Vel signant varias, vel easdem, saepe cavendum, Ut noscamus, et ut discrimina quaeque notemus. Et nisus primò, aut conatus corporis ille, Quo tendit per iter frustra procurrere rectum, Atque viâ, flexos arcus quae tangit, abire, Illa eadem certe est, quae dicitur insita, inersque Vis; nisi quod species est nominis amplior hujus, Et servat quemvis generatim in corpore constans Cumque statum; verùm ille statum jam non nisi servat Inductum, in quo corpus eo pro tempore constat. Nos hunc tangenti debemus tramite tantùm Metiri nisum, transcurri tempore certo Qui tum deberet, si nil obsisteret extra. Dicere at externam quam vim, vel Quae medium, ut docui, quoddam petit undique punctum, Quanta sit, ex illo quisque aestimet intervallo, Quo distant extrema viae tangentis, et arcùs, Tempore qui minimo quovis percurritur arcus, Tempore quaeque itidem via signaretur eodem Tangens, extera vis si non deduceret intro; Namque hanc tantundem corpus deducitur a vi, Quae trahit in medium, quaecumque sit, extima punctum: Quae si absit, quoniam per idem removeret ab arcu Tum spatium sola impellens vis insita corpus, Corporis a curvo foret et fuga tanta meatu; Scilicet a puncto fugientem vim quoque quandam Percipimus simul esse, a vi quae prodit inerte, Quarum non eadem, neque par (licet utraque cogat Effugere) est mensura; via metimur inertem Nam vim tangenti; metimur at intervallo Alteram eodem illo, quo extrema arcùsque, viaeque Tangentis distant; idem, quapropter oportet, Extet uti nisus fugientis, visque petentis, Oppositus tamen adversis se frontibus inter. Propterea multi has fieri implacabile bellum Concipiunt inter vires, pugnasque moveri Ancipites, vel ab hac potiores parte, vel illâ: Inde pari si concurrant conamine utrinque Libratae, medium nec posse accedere corpus Ad punctum, contra nec posse recedere dicunt, Aequatum sed deferri debere per orbem: At mage si fugiens vis polleat, ilicet illa De parti captare fugam; sin altera vincat Fortior, in medium tantundem accedere corpus, Circuitusque ita translatum non conficere aequos. At vel si pugnet, genus hoc, vis utraque contra Inter se, imparibus non hic concurritur armis, Ut mage propterea nunc hac, nunc debeat illac Raptari corpus, vincentis praeda; perempti Corpus ut ob Patrocli quondam atrox sanguinolentum Inter pugna diu fuit Hectora Grajugenasque Littore in Iliaco Trojae sub moenibus altis. Scilicet aequales vis exerit utraque nisus, Ut docui, spatioque pari metimur utramque. Sin aliena novis aptant haec nomina rebus, Ut melius, quod fit, nota sub imagine monstrent, Non ego pugnârim; per me licet, hac ratione Puncti nunc odio ferri, nunc illud amore Dicatur corpus, si res ferat ipsa, metumve, Spemve inter, positum simul avertique, rapique; Nec dubitem interdum nostris in versibus ipse Aut his, aut, genus hoc, aliis quoque vocibus uti. At si his nominibus se veram exponere credant Rem, neque non propriam verborum, cum fugientem Vim dicunt, pugnas, librari, vincere, vinci, Esse potestatem, longe illi errare videntur. Nam quid erit fugiens vis haec, nisi rebus in ipsis, Quae tum contingunt nimirum, istius inertis Vis ratio quaedam? hac ipsa ratione referre Quippe illam ad vires, quas non perhibemus agentes, Collibuit; verùm non per se pugnat, et obstat Viribus insita vis aliis venientibus extra, Invitisque aliis ea non contendit eundem Materiae servare statum, sed sola sine illis; Quae cum adsunt, socias sibi jungit, et efficit, omnes Secum ut se certo componant foedere in unum; Quidquid et hinc exit queiscumque a viribus, illa Non minus est servare tenax, et juncta tenere Effectis aliena suis, nec respuit ulla, Queiscumque adveniant laterum de partibus unquam. Non igitur pugnant, non vinci, aut vincere possunt; Cumque repulsantis, cumque impellentis eandem Vis, modo uti docui, mensuram dicimus esse, Sub verbone aliud latet hoc, nisi, quae loca corpus, Extera adest cum vis, tum trajicit, ipsa fuisset Si tum absens, eadem non transmittenda fuisse? Proin quod non fieret tum, nos fore protinus illud Oppositam in partem faciendum fingimus ipsi, Oppositamque etiam causam confingimus ejus. Tibure sic Romam qui rheda vectus equove Advenit, totidem lapides pertransiit, ipsa Quot lapides Româ numerantur Tibur eunti. Sed Tiburtinis si tempore collibus illo Mansisset, quis erit, qui credere possit, eundem Propterea, quod iter tum non confecerit, ipsum id Oppositis carpsisse plagis, et ab Urbe Sibyllae Venisse ad fanum? quamvis id fingere possit, Si libeat; quoniam non tum minus ille videbit Spumantes Anienis aquas de vertice summo Labier, et terrae sorberi faucibus imae. Jam superà a dictis facili deducere pacto Ipse potes, curvos cum debeat ire per arcus Incipere obliquis impulsum viribus illis Corpus, uti docui, quarum altera, qua semel illud Est ictum, recto decurrere tramite cogat, Altera perpetuis impulsibus urgeat usque In medium quoddam, quo tenditur undique, punctum; Perpetuos itidem ferri debere per arcus Corpus idem, flexoque haud unquam exire meatu Posse; et praeterea quaecumque feruntur in arcus Corpora vel longis sese volventia saeclis, Obliquis pelli debere a viribus illis. At cur usque novos haec jungens ictibus ictus Altera vis, semperque potentior auxiliari Adventu demum non vincat, corpus et ipsi Admoveat puncto, ut varios post denique flexus Perpetuo breviore, atque interiore volutos Circuitu jam puncto immotum id sistat eodem? Hanc tibi ut ambigua fraudem de mente repellam, Percipe principio (vel cum vis tendere punctum Pergens ad medium non est obliqua viaï, Corpore projecto quae fiat, ut omnibus extat Revera curvis in motibus, obstat at illi, Officit et prorsus contraria, semper ut inde Abradat quiddam, et semper decerpere tentet) Protinus haud cuiquam manifestum posse videri, Ut quae perpetuo decrescunt tempore, demum Omnia vel prorsus desistant esse, vel ultra Quasvis finiti vanescant limitis oras. Multa etenim finita vides fieri usque minora, Nimirum certis si legibus imminuantur, Funditus at nunquam minui, penitusque perire. Ut si quis tibi forte talentum debeat unum, Incipiensque, die jam semper dimidium ejus Quaque repraesentet tibi, quod superabit, ita omnes Quin etiam in menses, omnes ita pergat in annos, Lustraque, saeculaque, atque aeterna in tempora pergat, Haud unquam finem optatum contingere speret, Quin aliqua sit parte talenti obnoxius idem, Usque nec ulterius non solvere debeat: at si Nummum credideris non unum, at quinque, decemve, Atque ille unius partem tibi reddere, ut ante, Dimidiam incipiat, nec reddere desinat unquam Dimidiae reliquae partis; sic detrahet unum An nummum e summa quantovis tempore? semper Quin plus quàm quatuor superesse, novemve videbis. Sic et materiae nullum quandoque movendi Sese posse dari finem quis perneget; illa Persaepe in partes licet ipsis tendere pergat Viribus oppositas, quae contra proinde trahentes Ad sese celeremque fugam, lapsumque retardent Paulatim, ast omnem non unquam extinguere possint? Id magis apposita valeam ratione probare Sed tibi; proin pellens in quoddam corpora punctum Vis tali constet naturae praedita more, Multo plus ut agat brevioribus intervallis A puncto; quam cum loca sunt intersita plura, Tanto plus, quanto foret ipse capacior orbis Clausus in hic circum spatiis, quam clausus in illis; Illam praeterea quoque concipe mobilitatem, E quocumque loco delapsum corpus (eandem At vim semper habens) quam puncto acquireret ipso In medio: nunc hac si mobilitate repente Illo nempe loco projectum corpus in oras Sit superas; cursus semper minuetur, ut a quo Extera partem aliquam vis tempore detrahit omni; Non erit ast, aliquid non semper ut ipsa relinquat, Quod carpat, minus atque minus sine fine, modoque; Nec queat id facere, ut prorsus cessare putetur; Semper ut e nummo dixi superesse quid uno. Major proposito sin impetus impete constet, Non tantùm oppositis valeat non ipse perire Viribus; ast illud finitum, quod superabit, Semper erit, neque plus minuendum limite certo: Pluribus exemplum tibi, quod genus, edere nuper In nummis volui, cum dixi quinque, decemve Deberi; ad quatuor pertingi haud posse, novemve. Nam tibi rebus ab his, queis vita assuescimus omni, Et queis in varios mentem traducimus usus, Non tam difficile est ad res non sensibus ante Subjectas ullis induci, animoque volutas, Proin novitate sua ne nos percellere possint. Praeterea quavis in curvi parte meatus Vis ea nil aliud peraget, nisi tramite corpus Tantùm a tangenti deducet, tramitis ejus Limes ab extremo quantùm arcus limite distat; Proin opus, ut curvo semper servetur in arcu Corpus idem; neque propterea, si tempore longo Vis spatium opposito a cursu decerpere longum, Atque infinitum infinito tempore possit, Fiet, ut in punctum corpus cadat; infiniti Flexus quandoquidem non tum minus efficiuntur. Adde, quod interdum, quamvis vis extera vincat, Interdum vincetur, ut inter se magis ipsae, Aut minus hinc illinc obliquae sunt regiones, Tangentisque viae, et punctum pergentis ad illud. Tum sua si ductus redit in vestigia circum Orbis, et inceptus proprios cum finibus aptat Conjungens, semper cujusque in fine; necesse est, Circuitus illa ut pugnae discrimina cessent; Nam quodcumque oritur vi qualibet, illud oportet, In quas vis directa, plagas servetur in illas; At cum omnes toto positus mutantur in orbe, Mutantur quoque proinde plagae; qua propter ab una Parte quod exortum est, paulatim disperit orbis Illius ex alia, redeuntque eadem omnia, ut ante, Cum primum incepit se in gyrum volvere corpus. Denique jam quid opus rationes reddere multas, Cur nunquam in medio, in quod pellitur usque, quiescat Puncto, ubi cepit agi semel illos corpus in orbes, Cum, qui per numeros, per certas ire figuras Scilicet incurvos ductus quoscumque viarum Posse a corporibus signari quodlibet actis in punctum? Quin si punctum, certique meatus Noscere, vis, ipsum qua in punctum corpus agatur: Et se in propositos circumferat usque meatus. Quod superest, par rebus ab his advertere mentem Huc etiam tibi, uti videas, ipsa extera si vis, In medium quoddam posui quam tendere punctum, Ordine mutato contraria prorsus ab illo Diffugiat, quid tum fiat. Certe omnia fiunt Opposita, atque in re prorsus pugnantia quaque; Nam praeter quam quod puncto haud, quae concava, Obvertet via curva, sinuque ambibit amico, (frontem At contra tergo, fugientem more, tumenti, Ut docui, et parti convexa videbitur illa; Quae fuerat vis ante trahens, nunc facta repellens, Quamque repellentem nos ante vocavimus, ipsam Nunc contra nobis vocitare necesse trahentem est; Rectaque contingens arcus quoque semita versos Vertetur pariter, nec, ut ante, recedere corpus A puncto per eam, sed contra accedere possit, Quandoquidem a puncto tum ipse remotius arcus Finitur quicumque, viae tangentis eundem Quam quod erit nempe extremum, limesque repertus. Jam quoniam hoc longo produximus ordine rerum Carmen, et ingenii languescunt denique motus, Lassaque suppeditat mens aegre rem, numerosque, Verbaque, me paulùm contractis condere velis Est opus in portu, et requiem captare laborum Tantorum; quamquam non sponte avellor opella, Verum invitus ab hac, subitoque ingrata futura est Ipsa queis, notique placent, retinentque labores. Scilicet in nostris vis est quoque mentibus illi Fors similis, qua materiam perhibemus inertem. Hinc non ipsa juvant nos tantùm expertia motus Otia, non requies semper jucunda laborum est; At servare statum, quo tum sumus, illus et ipsum, Quod facimus, tantùm facere, assuetisque teneri, Et quibus in rebus, studiisque moramur, obire Plus eadem, quam quae diversa in forte probantur. Bellum miles amat, Mavortis et impiger artem Insequitur; pacis piger idem ad munera contra est: Navita cum ventis contendere, perque tumentes Ire audax fluctus, vix siccam tangit arenam, Oscitat extemplo, atque invitus littore oberrat: Invitusque urbis versatur per fora magnae Agricola, appensumque domi suspirat aratrum: Causidici causas agere, et connectere lites Litibus, et nodos ardent dissolvere legum. Denique quisque suas exercet strenuus artes, Idem alias contra plerumque ignavus ad omnes: Nam studiis volupe est ipsis haerescere mentem Cuique suis, quodam et jucundo exinde tenetur Mens sensu, neque se patitur divellier a re, Quam gerit, atque, ultro quo fungitur ipsa, labore. Praeterea exortos, nos intra, saepe tumultus, Saeviter infestant qui pectora nostra, videmus Secum animum rapere, atque involvere sponte sequentem, Vix valido nisu saepe ut mitescere possint; Si velit, ipse etenim queat in contraria niti. Irati vel habere velint, vel fingere causas Irarum, cupiunt et motibus ire secundis, Frena truci laxant odio, exstimulantque furores: At Mater, dulcem cui mors metit invida natum, Insomnes ducit noctes, saevoque tenetur Sponte amens luctu, quaerit loca sola dolori, Mixta levant lacrymis animum suspiria tristem; Quippe dolor juvat, et quaedam venit inde voluptas. Plurima sic itidem petere ipse exempla valebis Pluribus a rebus, nostros ut constet inertes Esse, statuque animos in eodem velle teneri, Exterius nisi tum veniat vis, causaque turbans, Excitet in nostra quae taedia mente, molestamque Angoris speciem, tristisque incommoda sensus, Ut sit nulla queis intus: tum cogimur illo Cedere velle statu, proin suppeditare novas res Continuò menti, sensu quibus ipsa molesto Exsolvi queat, et turbatam acquirere pacem. Tum varias in res votis flagrantibus instat, Et desiderio semper configitur acri. Mens tamen ardescens quo plus desiderat, expers Hoc mage tranquillâ est, longeque remota quiete, Et cruciante magis torquetur, et uritur aestu. Proin desiderio plerosque, recedere primo Forte statu quos tum violentam cernimus ob vim, Haud secus ac morbo quodam, languere putamus. Quapropter qui nil desiderat, ille, necesse est, Securus laeta, et tranquilla mente fruatur, Contentusque sui degat, nil quaerat et ultra. Nec quodcumque bonum, potiusve quod esse bonorum De genere apparet, nos nostro dimovet ad se Alliciens praesente statu, nisi suscitet intus Ante sui desiderium, et fastidia quaedam In nobis, dum, quae cupimus bona, suppeditentur. Propterea vitae feliciter instituendae Cum videant multi, quam virtus utilis extet, Et quam grande suis decus afferat; haud tamen illam Sectari, ut par est, porro mirabere raros; Divitiarum etenim, vel fortior ambitionis Tunc illos saepe ex transverso corripit aestus Praecipites, magis aut stimulis agitantur amoris. Nimirum molli cui flexa cupidine corda Jamdudum, videt interdum rem funditus omnem Labi, atque absumi vires, Dedecus, aeternosque obita quoque morte dolores, Nequitiaeque suae fors poenitet, oppositoque Fors tum jurat item vitam traducere more; At post cum vultus redeunt simulacra decori, Verbaque, risusque, et communia gaudia menti, Surgit amarum aliquid sub corde, et taedia surgunt, Assuetaque voluptate, illecebrisque carere Displicet; inde, quod angit, ut id deponere possit Ex animo, Veneris se sub juga mittit, ut ante, Quaeque mala esse videt, sequitur, quaeque improbat ipse; Nam violentius his, quae sunt praesentia circum, Mens quatitur, sensus quaeque illabuntur in ipsos; Et dolor expertem praesens est esse quiete: Quippe, carere illo praesente, atque excruciante, Hoc primum est certe, quod connitamur; hic extat Princeps nempe gradus vitaï, fonsque beatae. Multaque propterea quae sunt bona, cernimus ipsi Immoti, et stimulis exinde haud angimur ullis, Queis sine praesertim felicem condere vitam, Atque alibi reperire, quod instat, posse videmur. Pluribus in vita jam cum uno tempore saepe Experiamur agi stimulis torquentibus intus, Est opus, exsurgat medium quid ab omnibus, atque a Compositis silum incertum se proferat extra In nobis desiderium, huc quod raptet, et illuc, Et velut incurvo mores sine lege meatu Inflectat nostros, nec rem convertat in unam: Unde tamen premimur magis, atque valentior unde Impulsus venit, in rem plus contendimus illam. Proinde aliis major raptat nos saepe cupido, Exoritur nostris quaecumque a moribus, alte Queis sumus imbuti, variis et ab usibus, atque Exemplis, demum ex ipsis affectibus intus, Qui magno quatiunt animum plerumque tumultu, Impelluntque, leves ut jactant per mare venti Aut puppim, aut vacuo pendentia nubila caelo. Hinc nobis adeo divisis, disque sipatis Undique multiplici votorum tot ratione, Magnarum, quaeque aeterno sunt pondere, rerum Et minor, et nulla est interdum cura, quietis Hic tantùm, intentis ad caetera, sollicitisque. Quare opus est nosmet, summum, aeternumque quod extat, Saepe volutando nostra sub mente, nec omni Non de prospectu, non omni a parte tuendo, Ejus uti, quae sit, naturam perspiciamus, Quam praestans ea sit, praeclaraque, magnaque longe; Praesentemque velut tueamur conspicuamque Haud unquam immemores; nam protinus irrequieto Cor poterit desiderio configere nostrum, Tranquillaeque statu mentem deducere pacis. Res aliae nequeant exiles, atque fugaces, Atque leves, animi tunc ad se vertere motus Contendentis eo, conatu, quo potis, omni, Atque male esse sibi, curaque urgerier acri Experientis, ubi meta procul errat ab illa. Felix, quem capiunt, quae summa, aeternaque constant, Illa fames quem vexat, et expectata voluptas Suscitat; haud illum nitor auri, purpureoque Lumine collucens ostrum regale movebit, Famaque diversum rapiet, nec blanda voluptas Illiciet dulci perfusum fonte leporum. Immotus res humanas versabitur inter, Subjiciensque sibi mortalia quaeque feretur Altius atque, caput sublimibus inferet astris, Quo neque ventorum tempestas, nigraque gliscunt Nubila, nec tonitru, nec fulmine concutitur mens, Perpetuùm at caelo ridet lux alma sereno.
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.