Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
LIBER QUARTUS
Quis cupidum me tollat humo, liquidasque per auras Altivolante levem penna sustentet, ut imas Praeteream nubes, latumque per aethera vecter? Ire vias Caeli vacuas juvat, atque tueri Omnia, quae vasti peraguntur per loca Mundi, Quae teneant leges Naturae corpora magna, Solem, et quae certo circum palantia lapsu Astra feruntur, et immenso quae consita tractu Undique nativam diffundunt sidera lucem, Cunctarum vires, et foedera denique rerum Scrutari, atque artem, qua totus flectitur Orbis. Quo nunc terra parens, hominum gratissima sedes, Nostrae ubi sunt et opes, et maxima regna, ubi curae Ingentes, nostrique metus, et gaudia nostra, Effugis ex oculis ? quo moles tanta recessit? Credideram tua res ad commoda quasque referri, Et Solem lucere tibi, tibi condita noctis Sidera, te primam, praelatamque omnibus esse, Te Dominam, atque uni tibi cuncta vigere, tuoque Inservire bono. Cur sit tua gratia tanti? Tamne queas de Natura bene sola mereri? Sic quoque formicis, qua fervent agmina nigra, Area, quaque trahunt praedas, latebrisque recondunt, Nobilior, potiorque fuat, quam quidquid ubique est. Qui sua miratur, laudatque, ubique est. Qui sua miratur tantùm, laudatque, necesse est, Extera quae constant, alienaque, nesciat idem. Nam quocumque oculos lustrantes proferat extra, 178 Inveniat majora, opus est, melioraque notis Usque; ferax adeo rerum est Natura bonarum, Magnarumque itidem; consistunt undique pulchro Ordine cuncta, atque invicto se foedere nectunt Tenuia cum magnis, cum parvis magna vicissim. Propterea ad terram libeat si cuncta referre, Par erit, hanc pariter referas ut ad omnia Terram, Omnia ut ad Solem, sic ipsum et ad omnia Solem. Proficiat nihil in summa sibi denique tantùm, Sed capiat, sed reddat opem. Quodcumque sit, aequum Jus habet, ut pars sit Mundi, vigeatque, suoque Munere fungatur, propriis et regent in oris. Non igitur Tellus aliis se praeferat ullis Corporibus, si non allis concedere multis Ipsa velit: si nos sumus hic Telluris alumni, Fors alibi alterius variae Telluris alumni Sunt alii: quid jam refert, qua parte colatur Orbis hic? Orbis enim cives sumus unius omnes, Quotquot ubique sumus, qui vita, qui ratione, Et memori mentis motu, ingenioque potimur. Non tamen hanc patriam communem flectere nostro Possumus arbitrio cives, legesque movere; Invictae quoniam leges sunt. Arbiter, olim Qui sanxit, modo sancit item, sanctasque tuetur: Nostrum admirari est, spectare, inquirere mundi Leges, et rerum naturam noscere velle: Proin vidit qui plura, per astraque lapsus, et altum Aethera mente sua domuit non ante subacta, Eduxitque diu latitantia multa sub auras Immensos Patriae visus distendere fines, Ille aliis longe praecurrere dignior unus, Ut Patriae Pater, et Princeps, viventia saecla Omnia quandoquidem non auro, et viribus anteit, Rerum at notitiis magnarum, Orbisque regundi; Ast alii Plebs sunt, qui pauca, et prima tuentur, Et velut externo Naturae in cortice adhaerent, Et patriam agnoscunt, ut sensus afficit ipsos Tantum, et qua stolido tractari corpore possit. Sed quis is est, qui se sublimibus inferat astris, 179 Subjiciatque oculis adeo distantia nostris, Factaque mortali struat immortalia nisu? Ille Vir, ille viam ingressus, per carmina clarum Cui Pindi sacra lauro praetexere nomen Instamus, potuit volucri transcurrere mente Aetheris immensi tractus et cuncta tueri Arte nova, Lunaeque vias, Terramque trahentem, Et Sole a magno diffusas undique vires, Supponens numeris etiam infinita repertis. Extraxit Victor caeca a caligne noctis Naturam fictos ponentem denique vultus, Et vera, ut Proteum, forma apparere coëgit; Illius adventu proprias non mutat, ut ante, Jam Doctrina vices; sic undique certa refulsit. Nam vicibus studia, et mentes, ut cuncta, regebat Arbitrio Fortuna suo; sic Porticus olim Claruit, at nunc est longa deleta senecta; Hos casus Epicure tui subiere sub umbris Florentes horti male crudo a frigore tecti; Quodque ratum doctis stetit, immotumque Lyceis, Viluit, et numerum tot rebus inanibus auxit; Et qui Socratica divinus prodiit arte, Pertulit interitus totidem, quot vidit et ortus. Ergo ubi magna novo rationum lumine fulsit Newtoni mens, a certis incerta dirempta Vidimus, atque suis haec intentata relicta Aeternùm in latebris, contra illa educta superne. Solis ita exortu noctis fugere tenebrae, Atque iter ingressis ductus patuere viarum. Illum igitur placido tranantem sidera cursu Usque fequens, Terra gravitas cum qualis in omni, Vidissem, quod jam superest, an didita constet, Inquiram, aetherias, qualisque, et quanta per oras. Principio, incerto ne tramite procurramus Rapti praecipiti per vasta, per invia motu, Sternere iter prius est opus, et vestigia firma Figere paulatim, et post terga relinquere rerum Indomitum, ignotumque nihil, ne fallere possit, Sed gradibus veluti tuto conscendere structis. 180 Sic quoque qui cupiunt metiri sidera quantis Tractibus inter se sint, a nobisque remota, Non subito attollunt sursum se, sideraque ipsa Subdunt mensuris, ulnisque, et passibus aequant; Unde etenim inciperent, vel ubi consistere possent? Quid notum foret, ut conferre ignota valerent? Primo igitur terrae varios cognoscere tractus Usus erat, facile et campos, et culmina celsa Metiri, seseque magis distendere semper, Millibus est donec tellus circumdata notis; Exinde est ejus penetratum in viscera densa, Tum fuit et, sensu qua nullo possit adiri, Cognita. Luna gradus mensuris proximus ipsa Extitit; ad Lunam sic certo est tramite ventum. Non tam difficilis nobis fuit inde remotum Transitus ad Solem, errabundaque sidera caeli. Haud aliter res in terra qua lege gerantur, Qui prius, et qua vi, perspexerit, ire per altum Aethera tum possit, nobis vicinior ipsa Qua deflectit iter bigis exercita Phoebe. Hujus ubi agnorit cum nostra foedera Terra, Evolet ad Phoebum subito, atque vagantia circum Corpora conscendat jam certior, ipsa, requirens, Qua vi per caelum sese, qua lege gubernent, Omnibus in summa quae sint communia jura. Viribus inde etiam pergens sublimior auctis Immenso haerentes invadat in aethere stellas, Victor et inventas sub leges cogat easdem. Sursum ergo audenti consurgere, Luna repente, Extat quandoquidem vicinior, obvia fiet. Tellurem circum mediam correpta diebus Septenis quater haec dempto prope volvitur uno; Quamvis ut redeat sub Solem, conque sequatur, Ipsa dies geminos his addat, praetereaque Plus quam dimidium; quoniam non invenit illa Solem parte, prius caeli qua parte reliquit, At paulum, ad speciem, progressum hoc tempore toto. Et quoniam illius molem prope corporis aequam Conspicimus semper, circum rapiatur in orbem 181 Si non aequum, opus est, at qui vix distet ab aequo, Ut prope sint gyrum spatia haud mutata per omnem. A terrae medio procul illa recessit ubique Sex decies spatiis, queis nos removemur ab oris His ipsis terrae mediis. Si more Gygantum Exinde aggressus non monti imponere montem, Sed terrae pergas iterum, atque iterum ordine longo Terram aliam, atque aliam, non ante inscendere bigas Lucentes poteris, quam sit trigesima tellus Addita, et admotae frontem contingere Lunae. Possumus hoc equidem facili cognoscere pacto; Nam si inclusa tubo gemina inter fila receptes Lunam, qua lata est, vix ortam, sive obituram, Praeterit atque eadem cum summum altissima culmen, Invenies decies sexta illic parte minorem: Proin decies sexta pariter mage parte remota est. At tum dimidiam trans terram cernitur, ut si, Qui spectat, medio telluris staret in ipso: (Non ita, cum supera caput alte vertitur errans) Dimidium id terrae decies proin sexta fatendum est Sit spatii pars illius, quo Luna recessit. Verum hos, atque modos alios, queis tempora, motus, Et spatia, et moles astrorum, et caetera multa, Hoc genus, inveniunt Mensores, tradere noster Non labor est, nos haec et ab illis cuncta petemus Mutua, cum fuerit nobis his usus, opusque. Nunc quoniam curvos in terram luna meatus Continuo facit, in terram vi nititur ire Continua; tangens iter usque relinquere debet Propterea, atque orbis loca per deflexa revolvi. Vis facit haec quiddam volvendo in corpore lunae Consimile, ac gravitas, quae deorsum hic corpora pellit. Nec, si quid lunam rapientes tramite vires Tangenti impediat subito, non protinus illa Ad terrae medium recta debebit adire; Nec contra, terrae grave corpus quodlibet auras Ultra restantes si mobilitate cieri, Quantum opus, incipiat magna, non ibit in orbes Perpetuos, terramque omnem amplectetur eundo, 182 Fiet et exiguum, quod se circumferat, astrum. Concipe propterea resontantes (horrida Martis Instrumenta) tubos jacere, atque emittere plumbi, Aut ferri, lapidumve pilas: ejecta volabit Ex uno pila fors passus per mille, sed illa Majori ex alio, et potiori pulveris icta Incita sulphurei procurret longius, ad bis, Aut quater, aut decies quoque passus mille, vel ultra; Impulsùs donec sic semper mobilitate Increscente novi perventum ad mobilitatem Illam sit, pila qua transcurrere millia mille Bis decies, terrae converti denique circum Totius molem queat, et loca visere prima, Unde emissa fuit, confecto scilicet orbe. Ac tum servata, qua primum est mobilitate Jacta, parem rursum gyrum repararet, eaque Praeterea ratione alios, aliosque sine ulla Fine; ita perpetuùm privata quiete mearet. Sed quae mobilitas haec debeat esse, referre Ad sua prima pilam queat ut loca, nec minuatur, Nec crescat tot per tractus, servetur ut isdem Una, eademque locis, si cognoscere avebis; Illa est, quam paribus gravitatis ab ictibus, atque Nusquam intermissis deorsum actum acquireret illic Corpus, ubi terrae pars esset quarta profundae: Projectum hoc etenim valido tunc impete cursùs Aequalem circum semper raperetur in orbem, Continuoque via a tangente rediret in arcus. Nonne vides, fiat quod faxi in pondere jacto, Prorsus et in luna fieri? Si scilicet illud Projiciatur ea, qua dixi, mobilitate, Aura neque obstet, iter tum detorquebit in arcum A tangente via descendes; ut quoque motu Descendit luna acta suo; sin luna ferentes. In diversa illos perdat sibi reddita motus, Queis nunc torquetur, solis properabit ad imam Tellurem recta delabens, acceleransque Viribus, ut faxum quoque labitur, acceleratque. Haec ergo paria inter se cum prorsus, et aequa 183 Sint, atque idcirco causa producier una Possint; produci par est, fateamur, ab una, A gravitate igitur, quae lunam, ut corpora cuncta Hic gravia inter nos, semper deflectere cogit. Quapropter gravis esse in terram luna videtur, Haud minus, ac lignam, lapides, ac dura metalla; Aequa sed an lunae gravitas, majorne, minorne Harum sit rerum gravitate, age, perspice mecum. A terra quantis jam tractibus illa recedat, Cum notum tibi sit, cognosces, quanta sit orbis Illius via circum; et cum ejus tempora noscas Circuitùs pariter, quantus quoque prodeat arcus. Parte horae decies in sexta, scire licebit. Proinde etiam quanto pars arcùs ultima tractu A tangente via distet, quae parte sit ejus Producta a prima, communi scilicet ortu. Sola parit gravitas tantum illo tempore lapsum Deducens lunam; hunc inita ratione videbis Ter quinos aequare pedes; quot nempe deorsum Corpora per nostras regiones concita currunt, Sed tamen aequali non tempore, simplicis horae Nimirum decies non sexta parte, sed hujus Partis item decies quoque sexta parte minuto, Ut supera certo nixus tentamine vici. Nunc prius a dictis deduces, cum quoque partem Horaï per eam, bis quae trigesima tantum est, Hic grave descendet corpus; debere cadendo Id peragi spatium, quod non, ut tempore tempus, Sex decies, sed tot toties sit partibus illo Longius; haec siquidem lapsùs spatia usque necesse est Crescere, uti repetita in sese tempora crescunt. Quapropter gravitas, quam pellere multa videmus Hic prope, major erit lunae gravitate remotae Non nisi jam toties partibus; esse minorem Nempe illic videas, ad eam majora quot extant A medio spatia in sese repetita vicissim. Hinc tibi jam patefit, vires gravitatis, ut in se est, Integrae pro non aeque distantibus esse Diversas, variasque locis, decrescere semper 184 Plus, loca distando quam disjiungantur; eisdem Scilicet a spatiis, in sese si repetantur Mutuà, metiti, quantae sint, possumus illas, Nimirum quanto loca per majora minores. Utque fidem minus his renuas adjungere dictis, Protinus exemplo multarum constabilire Ipse queas legem hanc rerum, quas cernimus uno A puncto circum exire, et diffundere vires, Scilicet ut lux est, quam fulgida lumina jactant; Tractibus haec etenim duplis, bis duplice debet Parte sui minui, pariter ter triplice ternis, Et denis dena decies, proin in minuendo Respondens semper repetitis tractibus in se, In quos excurrit diffusa per ampla locorum: Qandoquidem lux illa eadem, quae non ita distans Ante globi brevioris erat stipata minorem Per faciem, sese faciem dissundit in amplam, Fingere quam possis majoris deinde pilaï. Vivida propterea minus hic, densataque tanto, Est opus, ut lux sit, quanto magis ampla rotundi Est spatii facies; facies sed crescere certum est ( Augentur cum mole globi ) ratione profecto Non alia, quam qua tractus a lumine semper Scilicet in sese repetiti crescere debent. Quare quo tractus puncto a flammante sit ipse Major, cum repetas in se se ubi scilicet, illa Rarior hoc certe lux, languidiorque meabit. Subjicere hanc oculis rationem sic quoque possis; Lampade per noctem succensa longius adsta Te retrahens, aegre dum verba inscripta papyro Possis perlegere, at possis tamen; adde priori Lampada tum triplicem, ut bis duplo lumine tectum Floreat; invenies expertus non nisi duplo Inde recedere te spatio debere, papyro Demum ut vix possis perarata agnoscere sensa; Accensa sed deinde novena lampade, terno Tantum intervallo decedes; denique deno Si libeat retrahi tractu, quot lumina posces, Vix legere ut possis, velut ante? Sat ulla profecto 185 LIBER Q U A R T U S Jam non esse, micent donec centena, videbis. Ergo ita diffundi a puncto cum debeat uno Lux, aliaeque etiam res, quae se parte propagent Ex omni circum; in mentem facile insinuabis Non alio fundi gravitatis per loca pacto Vires; ipsa licet non res sit, quae moveatur, Corporea, assimilis luci, tenuive vapori. Verum hanc dissusae gravitatis noscere legem Certius ut possimus, opus conscendere et ultra est; Nam quoniam circa Solem vaga multa feruntur Astra, feruntur item vario cingentia gyro Astrum errans aliquod, proin quae dixere Secunda, Et flectunt quandam vim propter continuatam Continuò cursus, nobis vidisse necesse est: Primum vis ea quo nitatur, deinde locorum Pro spatiis, quali vel crescat, vel minuatur Ordine: sed paulum nobis ante omnia motus Astrorum varii, facies lustrandaque caeli Omnis, ut est magno demum detecta labore, Ante tuos quam tu caeli trans caerula cursus Conciperes, Newtone, adiens procul avia Mundi: Hoc tibi saecula iter servando multa parabant. Principio immani numero lucentia magna Corpora, uti Sol est, per vasti concava caeli Immensis dispersa locis, nimiumque remotis Stant circum velut infixa, atque immota vicissim. De genere hoc igitur Sol est quoque, quem loca terris Non adeo disjuncta, illis longe omnibus astris Majorem ostentant, lucis vitaeque parentem Scilicet: hunc obeunt vario famulantia motu Terna bis astra, Deûm praeclarum nomen adepta, Discurruntque vago cursu in regionibus amplis. Mercuriusque, Venusque vagantur, Vestaque Tellus, Et Mars, et major patre Juppiter, et pater ipse Saturnus: media fulgens Sol regnat in aula. Diversis spatiis diverso tempore volvunt Illi se, et vario transmittunt aethera cursu. Queis quatuor distat spatiis Cyllenius, illis Septenis a Sole Venus, sed Terra recedit 186 Bis quinis, aliis quinis Mars insuper: ipse Editus at quanto est plus Juppiter? Huic duo magni Nempe queas spatia, et decies dare quinque recessus. Quanto et plus illo Saturni altissimus orbis? Inter utrumque quater denis loca tractibus aeques. At Maja genitus menses tres conficit uno Circuitu, octonos Paphium contundit et astrum. Annuus ingentem est telluris gyrus in orbem; Volvitur et gemino circum Mars igneus anno. Ad duo lustra duas hyemes, Solisque calores Aestivi totidem si jungis, tanta obeuntis Tempora erunt Jovis; it caelo tardissimus alto Ipse suum Genitor per iter sex lustra moratus. Luna obit ut Terram longe minor, et comitatur, Quo se cumque ferat, Dominam; sic quattuor ipsum Alte ambire Jovem Lunas, sic quinque videmus Saturnam, varia se mobilitate ferentes, Et spatiis omnes, et tempore; praetereaque Annulus hunc late circumdat magnus ab omni Parte in se nitens tantùm, atque avulsus ab ipso Undique Saturno: subtilis frons latet, at quae Sunt latera hinc illinc, et plana, et lata patescunt. Saepe videntur item caelo nova lumina ferri Stellarum caudas ducentum, aut crine micantum. Qui motus, quae forma viae, legesque meandi Illis sint, patuit demum post saecula longa: Coepimus his aliquam jam certam condere legem, Orbis et immanis partes, quas trajicit astrum Conspicuum, numeris supponere, mensurisque, Prosequimurque diu fugiens, et prendimus alte Abductum, et spatiis longe deducimus amplis. Ne tamen haec obducta prius latuisse tenebris Mireris; motus, liceat quoque scire, vagantum Stellarum, atque orbes ignotos ante fuisse, Quanquam conspicuae servantius usque paterent. Indigum caelo, et caelestibus esse putatum est, Nempe vias varie curvarier, atque meari Impetibus variis; proin et debere vagantis Aequales astri motus, orbesque videri: 187 Quin etiam immotam Tellurem, cunctaque contra Sidera converti, Solemque ascendere currum Propterea, et circum Vestae inservire vagantem. At quia erant rerum tunc absona cuncta, nec ullas Idcirco quibant certas agnoscere leges, Ut tunc esset opus, numerorumque ordine clausas; Sollicitata aliis ratio ne motibus esset Illa, nec incolumes non orbes, assimilesque Usque sibi motus, media horum de regione Deducta est paulum Tellus: num proinde peracta Omnia? Non caelum discors rationibus istis Tum quoque erat? Structi jam protinus orbibus orbes Magnis exigui, terga ut devexa voluti Hi super illorum, secum unà haerentia summo Margine deferrent errantia scilicet astra, Per Terrae ut convexa extantem fert rota clavum. Quanquam olim at melius multis statione movere Visum sit Terram, atque immotum figere Solem: Post facile effluxit, Samio Sene condita caeli Quae fuerit facies, atque astris reddita jura; Scilicet obliti sese sunt ire per altum Aethera Mortales cum Terrae corpore magno; Id quoniam sensus vulgo non afficit ullos; Donec et e Veterum monumentis protulit oras Hanc rursum in superas, caeli et rationibus artem Aëre Sarmatico quanquam nutritus, et illa Fruge Vir indigena, mediis tamen esset Athenis Qui decori, circa immotum sex corpora magna Convertens illo, quo diximus, ordine Solem. At Cimber, tibi qui semotam condidit Urbem Uranie a vulgo, non inter versa locabat Corpora Tellurem, sed sola ea quinque jubebat Phoebi ambire ignes, et tanto cum comitatu Phoebum ipsum Auctorem lucis, rerumque parentem, Impete praecipiti Terram lustrare manentem. Hae tamen illustres animae, sacrandaque caelo Nomina, non aequos cursus, orbesque movendos Viderunt caelo; neque parte hac quaerere, clauda Astrane sint, subiit. Quis caeli in sedibus almis 188 Conjicere id primus pavido tum pectore posset? Protinus excepit tamen hanc audentior aetas; Nam, tum qui latuit, dubitando est proditus error. Sin etiam insidias hostiles Induperator, Cum timuit, detexit, et evitavit; at idem Secures saepe improvisum illatus in hostem est. Scilicet aetherii tibi Legifer inclyte Mundi, Dum dubitas, fraudemque times, nova jura per altum Contigit invehere, et certissima figere caelum. Mars primus indomitus cunctorum restitit ausis; Devincique repugnavit, nunc e latere hostem Sponte suo recipit, captivus et omnia prodit. Namque animadversum tunc est, loca, quae daret aequus, Circum si per eum Mars se converteret, orbis, Servatis distare locis, verisque, nec esse Non alia omnino: nimirum tanta reperta Haec discrimina, uti manibusve, ullisve referri Usibus haud possent oculorum, artique videndi. Multos ille modos, ut nectere cuncta valeret, Quae superà fiunt, tentavit; denique solers Non bene res aliis aptari posse supernas Orbibus invenit, tantùm nisi habentibus ovi Et speciem, et nomen, genus illud, quod libuit jam Essigies secto de cono dicere primas. Quanquam igitur muita effati nos ante viaï Illius de natura, cum terna per auras Eductos conos in segmina divideremus; Hic tamen est aliquid, singillatim addere quod nos, Quippe opus est, debemus, uti pernoscere possis, Quod doceo; quare mentem huc paulum ipse reflecte. Trames hic in sese quoddam gerit utile longe Munus, per quod eum facili ratione queamus Inflexo signare, super lato aequore, filo, Subjicere et sensu verum, atque videre meantem. Est via, quae medium longissima trajicit orbem, Quam proin trasversum, et majorem dicimus axem; Bina habet hinc illinc aeque distantia puncta A medio: punctis ex his educere rectos Si libeat tractus ad punctum quodlibet unum, 189 Margine in extremo quod circum ubicumque locatur, Hos geminos tractus simul axem aequare necesse est; Tractuum et istorum proin esse aequalia quaeque Inter se paria, et spatio protendier aequo. Hinc quoque, queis labor est florentes addere villis Hortos, circum et humo varias inducere formas, Hanc sic inducunt sola per variata figuram. Tam longum, quam longus item, voluere, sit axis, Filum in acum patulam intrudunt, extremaque fili Tum capita infigunt terrae distantia tractu Inter sese aliquo majori, sive minori, Ut latam hanc cupiunt minus esse, magisve figuram, Post ita circumfertur acus, sit ut usque trahentis Vi distensa manùs pars ipsius utraque fili Continuo per acum proin transcurrentis, et illa Quantum increscentis, tantum hac de parte minuti. Sic per humum circum species signabitur ovi ( Subtus acùs acies signabit), scilicet illa, Quam libuit secto de cono dicere primam. Sed capita haec fili si non disjuncta fuissent A sese, sed fixa simul, vertisset in orbem Sese acus aequalem prorsum, et signasset eundem. Ergo inter sese quanto magis illa recedent, Hoc orbis magis aequali distabit ab orbe, Atque ea forma magis gracilis, compressaque fiet. Quod si concipias unum evanescere demum Extremum, velut in spatia infinita remotum; Nascetur coni species tunc altera secti. Tertia proveniet, si, postquam evanuit illud, Post infinitos percursos denique tractus, Parte ex opposita claras reddatur in oras. Illae igitur quoque tres formae haec discrimina habebunt: Ut, genus hoc, duo puncta gerat, quae tertia forma est, Partibus oppositis tamen, unum ut nempe receptet Intra se, teneatque sinu, sit id alterum at extra, Nimirum oppositi conclusum limite rami. At coni species proscissi, aut forma secunda Tantùm unum interius recipit cava: denique, primum Qiod genus, in cono simulantes ova figurae, 190 Circumsepta tenent intra sese utraque puncta. Percipe nunc aliud munus, quod nomina punctis Certa dabit, pulchrumque, et multis utile rebus: Ex illis si nempe vias ad quodlibet unum Marginis inflexi punctum deducere rectas Instituas, utramque ejusdem ad marginis arcum Aequo inclinari flexu cognoscere possis. Inde fit, ut speculi si frons hanc nempe cavetur Prorsus in effigiem; genus hoc, et perstet in uno Per cunctas vibrans sua partes lumina puncta Aurea lampas; in objectam radiantia frontem Spicula quae circum veniunt, exinde remitti Omnia cum sit opus, flexuque remissa redire, Quo venere, pari candente a fronte; sit, inquam, Altero ut in puncto coëant, in eoque coacti Corpora comburant ignis vi, conficiantque. Proin ea puncta a re nomen sortita focorum. His tibi subjunctis, est illius arte repertum, Ponere qui caelo proin visus jura, focorum Semper in alterutro Solem constare, suasque Errabunda vias circum astra, ut diximus, orbis Haud aequi facere; haud aequo proin impete ferri, Sed citius, cum sunt orbis propiore locata Parte, meare; magis cum contra a Sole recedunt, Serius, hanc semper motùs servantia legem; Nempe ut clausa arcu, quem signet tempore corpus Quolibet, et rectis quoque clausa, a limite utroque Arcùs ad Solem medium quos tendere fingas, Tramitibus, constet par area quaelibet areae Arcu alio clausae, per quem aequo tempore corpus Procurrat, rectisque itidem quoque ductibus; illis Denique temporibus semper respondeat omnis Area, queis agitur corpus quoscumque per arcus, Prodeat ut duplex a duplice, ternaque terno, Cumque illo ratione pari paria augmina sumat. Hinc patuit, cur Mars aliis magis avius erret; (Excipe Mercurium, nobis quem cernere rarò est) Ejus nempe foci multum inter mutuà sese Distant, et gracilis via, longaque ducitur alte, 191 Proin et ab aequali multum diversa meatu. Ast aliis minus est, genus hoc, discrimen in astris, Sed varium tamen, ut varie duo puncta focorum Inter se sita sunt; vaga pergunt astra per orbes Proin varios, magis haec aequis contermina gyris, Illa minus, quaedam ut ferri videantur in aequos. En geminae Caeli leges: prior illa profecto est, Orbis nempe via haud aequi: porro altera surgit, Undique temporibus respondens area lapsis. Praeterea conferre astrorum mobilitates Si libeat, toto quas gyri a tempore pronum est Eruere, et satiis medio de Sole petitis, Lex alia inventa est; sed quae mihi, forsitan ulla Quam res, difficilis magis est, scruposaque dictu, Exque plicatu; etenim vix nomina suppeditantur Carmen ad ingenuum; nam barbara verba perosae Nil nisi mora suo comptum, ornatumque Camoenae Suscipiunt, tolluntque loca ad sublimia Pindi, Et sibi res, non se rebus submittere tentant; Non socias artes adsciscunt, excipiuntque Hospitio, veteri Persarum more, suo ni Indutas habitu, notoque colore nitentes, Et non externa, et peregrina voce sonantes. Virgineas pedibus soleas aptare necesse est, Quantumvis nimium per dura, per aspera ituris; Assuevi tamen, et sum plurima doctus ab usu. Quaeque suis haec temporibus distantia confert Queis duo se totum vaga vertunt astra per orbem, Si numeros sumam itidem, interiecta notando Sic spatia amborum, medio queis Sole recedunt, Illorum et repetas semel in se quemlibet, addens Se toties sibi nempe, quot extat partibus unis Compositum: at repetas in se bis quemlibet horum, Se sibi cum toties, quot constant partibus unis, Scilicet addideris, toties, quod prodiit inde, Rursum addens; ita formatos ratione videbis Respondere pari primos, qua deinde secundos Inter se numeros, atque ordine stare vicissim 192 Seu duplo pariter, seu triplo, dimidiove, Aut quocumque alio magno, parvove, sed aequo. Sic poscit quia Mars, ut se circumferat, octo Tempora, Mercurius quorum uno volvitur ales, In sese numerum semel istum post repetitum Protinus insilies ad quattuor, et decies sex. Quattuor at porro plus, quam ipse Caducifer, extet Cum prope Mars spatiis evectus, quattuor in se Fac semel ut repetas, ut fiant sexque, decemque; Tum sibi deinde quater conjungens sexque, decemque, Quattuor, et decies sex agglomerabis in unam Componens summam, ut nuper, quater ipse quaternus Quo numerus toties sibi junctus surgat, oportet. Quapropter numerus manet idem hac parte vel illa; Proin utrosque modus similis, quos diximus, inter Est numeros, ratioque una, et par mutuus ordo. Attamen ut possint peragi bene cuncta, caveto, Ne spatia hic capias tu quaelibet unius astri Errantis, non aequa sibi sunt omnia circum: Utere sed mediis tantùm, inter maxima quae sunt E cunctis, interque brevissima; dimidiatis Ipsa aequantur enim transversis axibus apta Illarum, circum peragunt quas astra, viarum. Jam tribus his, quas nunc doceo, tibi sena teneri Legibus astra, nec unquam illis exsolvere sese Servatum est; quin et simul ipsa secunda cieri His itidem, Comites Saturni his ire, Jovisque. Tertia praesertim hic mage lex deprensa vigere est; Namque duae vix comparent, illa omnia gyros Cum circum tenues convertant, tamque remotos A nostris oculis, ut et inter puncta focorum Vanescat spatium, et volvi videantur in aequis Orbibus, exempto prorsus discrimine motùs. Lunaï pariter via se convolvit in ovi Effigiem, Tellusque focum media occupat unum. Mille tamen vicibus subjecta est proxima Phoebe, Instabiles motus ut nulla lege referent In speciem. Fuit ante labor proin irritus omnis Indocile hoc numeris vincire, et subjicere astrum: 193 Exibat facile, et frangebat vincula quaevis; Nam via circuitùs, ovum quae visa referre est, Nunc gracilis, nunc se pandit latissima contra, Perpetuo immutans media intervalla focorum; Quod fieri nequeat sex in primoribus astris, Semper eis speciem gyri retinentibus unam. Axis item nunc est brevior transversus, et idem Longior, hasque plagas caeli nunc respicit, atque Nunc illas, servent cum sex ea sidera semper, Ut fuit, axem, unâque fere in regione locatum: Praeterea, velut illorum, non constat in una Semper planitie lunae orbita, nutat in oras Sed caeli varias, diversaque sidera spectat: Et, qua planitiem terrae secat ipsa meantis, Vertitur haec regio,et reperitur tempore longo Semper in occasum promotior; omnia demum Semper, uti dico, varie mutantur ibidem. Nil erat idcirco magnis conatibus ante Deprensum, nisi posse vias has forsitan omnes Pendere a terrae positu, lunaeque vicissim Ad solem; patuere aditus ad caetera nulli. Jam quoque erat jungi solis, lunaeque notatum, Praecipue lunae cum motibus, aequoris aestus: Tum quoque conspectum, patrio cum Juppiter astro Esset jam propior, simul hunc in motibus ipsis Turbari, simul et Saturnum: forte Vetustas Inter vivere eos odia illa antiqua putasset, Imperiique avidos et adhuc contendere velle; Nam comites utriusque etiam turbantur, ut ipsi Praesidio qui sunt regi, et defendere debent. Ipsas praeterea, queis caeli condimus acta, Tempore post longo fidas non esse tabellas; Nam prius astrorum monstrassent certa vagantum Cum loca, post senio lapsae velut, immemoresque Monstrantes eadem errabant; rursusque novare Saepe necesse fuit, caeloque aptare recenti. Adjice, cum primùm prospectum vitra dederunt, Et propius domus alta accessit, templaque Divum, Parte rotundari ex omni palantia visa 194 Sidera, more globi, circumque inflexa tumere; Visum itidem Solem, et Venerem, Martemque, Jovemque, Haud secus ac Terram, proprio super axe revolvi, Ast illis terraque Jovem velocius; horis Namque decem in se hic integrum circumplicat orbem; Atque ipsum geminis compressum a partibus esse Hinc illinc, medius qua ducitur axis utrinque, et Surgere plus oris circum distantibus aeque. Denique non axem Terrai semper easdem Respectare plagas mundi, sed tempore longo (Parva etenim a saeclis discrimina percipiuntur, Accumulantur ubi, et coalescunt multa, remotis) Paulatim positus mutarier illius; orbem Nam sinuat circum, nec jam ad loca prima revertit Biscentum nisi post, decies et saecula sena. Propterea quae verna, vel autumnalia puncta Affigunt caelo, regredi, et simul omnia signa Exinde adverso motu provecta videri, Sed tarde, cum tot sint gyro saecula in uno. Haec Caeli facies, hic magnis constitit ordo Corporibus demum, at peragentes omnia causae Deerant, et diam jungentes cuncta per artem. Tum vero patuere, ex quo post condita Caeli a Legifero sacra jura Viro, Vir lampade lucem Major ab aetheria terras deduxit ad imas. Ergo age, protulerit quod Divum nectare pasta Mens illa inventum Mortalibus, unde videmur Omnia subjicere, et victum dare jura per Orbem, Suavidico conor dum protinus edere versu, Et latiis, quantum fas est, vulgare Camoenis, Da mihi te vacuum curis, rerumque, docebam Quas superà, non immemorem, nimiumque sagaci, Et volucri vi mentis in omnia pervadentem, Tecum unà ut possim tam grandem evolvere summam. Tertia lex ( si non inspectes acriter, atque Si fingas motus astrorum, orbesque vagantum, Quod licet hic, aequos, nam sunt discriminia parva) Protinus ostendet vires, quibus astra ferantur Ad medium Solem, et pariter quibus astra Secunda 195 Non minus ad Solem contendant, ad sua quaeque Quam Prima, excurrunt quae circum, seque revolvunt. Nimirum vires, genus hoc, si corpore spectes In gemino quovis, medium quod tendat ad unum, Lex eadem ostendet decrescere, cum removentur, Imminuique magis, quam sint spatia aucta, recedunt Per quae de medio, nimirum pro repetitis In sese spatiis, ut diximus ante trahenti In terrae gravitate etiam, atque in luce profusa. Quod tibi possit ut hic aliquo clarescere pacto, Ante cape haec animo vera, interiusque reconde, Quae revoluta prius, superà collataque dictis, Cum de compositis generatim viribus actum, Corpora quae retrahunt, et cogunt ire per arcus, Tutemet agnosces, et certa fateberis esse: Primum diversos si corpora tempore eodem Conficiant orbes; vires, quibus ipsa trahuntur, Quo mage de medio distant, mage crescere semper Esse opus, haud alia, quam qua ratione locorum Augentur spatia a medio distantia puncto: At si deinde pares, vel eosdem corpora in orbes Tempore procurrant non aequo, esse ordine verso Vires, in sese repetitum ut tempus utrinque. Ergo ubi perspicuas rationes videris horum; Aude, age, mecum animo gemina ad vaga sidera scande Quaevis, Mercurii velut, et Mavortis ad astrum; Jamque aliud quoque finge astrum; quod Martis in orbem Raptetur, non tam diuturno at tempore, sed quo It Maja Genitus: Vis, qua foret istud in orbe Inflexum, raptumque suo, magis exsuperaret Tanto Mercurii vim, quanto majus ad ipsum Solem illinc esset spatium, vi nempe quaterna; Mars siquidem mage tanta per intervalla recessit. At Martis vis est minor illa, quae trahit astrum Confictum, quanto minus in sese repetitum Hujus erit tempus ( quod idem quoque diximus esse Mercurii tempus ) repetito tempore Martis; Nempe quater, sex et decies opus esse minorem est: At toties minus est ( quod jam lex tertia praefert ) 196 Mercurii spatium repetitum protinus in se Et semel, atque iterum Mavortis sic repetito Ad medium Solem spatio, quater esse quaternis Tractibus illius concretum ut noscere possis, Atque iterum quater hoc spatium. Quopropter inesse Quae debet vis in rubicundo Marte locata, Mercurii vi major ab una parte reperta est, Ut simplex spatium est ad Solem majus ab illo, Quam sit ab hoc astro (vis illa est nempe quaterna), At minor ex alia parte est, spatia ut sua constant Majora, in sese repetita bis; inde necesse est, Ellisa opposita, vis tota in Marte supersit Tanta, ut pro spatiis decrescat non repetitis Ni semel in sese; nempe haec quater ordine quarto Depressa est prae vi, qua se Cyllenius infert. Hac vaga item ratione queas discurrere in astra Caetera, quas floret lex tertia cumque per oras, Atque videre, quod hic in Martis, Mercuriique Viribus inter se collatis constat apertum. Assiduisne vides igitur vaga viribus astra Ad solem medium urgeri, pariterque Secunda Praeterea ad sua Prima rapi, nec legibus îsdem Non agere has vires, gravitas quibus ipsa propinquam Hic agit in Lunam, atque in caetera corpora circum, Scilicet ut decrescat, et imminuatur eundo Pro spatiorum, in se si tum repetantur, adauctu. Ipsa huc temporibus respondens area semper, Ut docui, nos jam propius quoque duxit, ut astri Esse videremus vires cujuslibet ejus In medium Solem directas: namque ubi curvi Corpore signantur circum properante meatus, Sic ut quaeque suis mutatis area semper Aeque temporibus mutetur; corpora, quae tum Detorquent, vires punctum nituntur in illud, Undique quo coit, et conjungitur area quaeque. Qui etiam vires, quibus unum quodlibet astrum Vertitur, in Solemque locis ex omnibus errans Urgetur jam non illinc distantibus aeque, Si conferre velis, et noscere, num minuantur, 197 Qua dixi, ratione; hoc natura ipsa meatus, Quo properatur, erit, sinat ut deprendere curvi. Haec tamen haud facilis ratio, nec pervia cuique, Sed cui volvendis ingentibus incita curis Vis animi est, usu et jamdudum exercita longo Rerum in mensuris, quas nostro in carmine non est Dicere, tractatas non vocibus utpote nostris, Plus ubi cognosci, quam dici denique possit. Difficili proin abstentis procul ipse labore Longe iter ostendam tamen, et, quam repperit, artem, Naturae Interpres, quo non solertior ullus. Primò infinite distensum tenuiter arcum Siste tibi ante oculos, illus nempe meatùs, In quem inquirendum est; extremis ejus ab oris Duc medium ad punctum, quo tendunt undique vires, Rectos hinc illinc tractus; sic area certa Certa ut tempori item respondes clausa sit intus. Ex uno libeat tunc arcùs limite parvi Tangens ducere iter; tractum quoque ducere rectum Ex alio tunc, viae tangentis ad oras, Qui distans aeque intervallo curreret illi, Limite quod rectum a primo distenditur arcus Ad medium punctum, tenuans quo se area finit. Illa via est certe, quae, quod vis efficit illic, Metitur, prorsusque refert, atque exprimit aeque. Ipse viam hanc igitur variis in flexibus arcus, Inque locis variis expendens, quodlibet astrum Queis errat, speciem dum circum terminet ovi, Crescere, vel minui cernes, velut ordine verso Imminui debet repetitum scilicet in se, Crescere vel contra spatium, quo parvulus arcus Est procul a medio puncto rapiente remotus. Nunc versa si forte viae ratione subire Ad versum, atque illuc, discessum est unde, reverti Si cupias, geminos si scilicet ipse meatus, Hoc genus, inter se tentes conferre vicissim Per caelum spatio quantumvis impare ductos, Aspicies, illa, qua dico, si ratione Vis in utroque trahens etiam collata vicissim Decrescat spatiis, legem te protinus esse 198 Deducendum ad eam, quae circum tertia Solem Floret de numero ternarum, qua referuntur Tota ad dimidios transversos scilicet axes Tempora, vel media ad spatia, ut jam diximus ante. Nonne vides, certo ut junguntur foedere vera? His veluti gradibus si progrediaris et ultra, Jam pateat, secti e ternis, quaecumque sit, unam Per speciem coni si pergat corpus, eodem Illic vim fieri variam quoque more; neque ullos Posse alios generis cujusviscumque meatus Corpore signari, quod vis ea scilicet urget, Quae spatiorum in se repetito carpitur auctu. Proin circa Solem vis Solis in omnia late Diffusa est spatia, et Saturui vis quoque circa Saturnum, circaque Jovem Jovis; ut gravitas est Hic Terrae circa molem. Quocumque locorum Jam quodvis statuas si corpus, debet idipsum Percipere has vires, atque ad cujusque vocari Regina simul; magis ire illuc, polentius unde Urgetur. Quanquam magna intervalla relinquas In medio, quanquam tentes latera omnia circum, Vires effugies has nusquam, nullaque constet, Contendant illae non extrahere unde, latebra. Proin simili jam, sunt natura prorsus, et una Hae vires, gravitasque, atque una lege vigentes, Ut gaudere etiam communi nomine possint. En igitur semper Mortales unius esse Telluris quod crediderant, hanc quippe videbant Et trahere, et solam gravitatis fonte potiri, Nempe ut non aliò, grave quod sit, corpus agatur, Hoc decus, hanc laudem largitam cernimus esse Saturno quoque Naturam, Solique, Jovique, Astris fors aliis itidem, et fors omnibus, usquam Quae sunt, corporibus, quod post manifesta patebit. Anne ideo nostris his esse simillima rebus Multa alibi attoniti, et mirantes excipiamus? At neque Pastores si solem, et sidera noctis Audivere aliis terrarum fulgere in oris, Mirantur, nec prata alibi non esse, neque herbas 199 Credunt, aut liquidos sola per ridentia fontes, Nec rapidis cursus ventis, nec frondibus umbras. Praeterea corpus gravitatis viribus istis Perceptis, seu Solis ea est, Terraeve, Jovisve, Falciferive Patris, si tum loca projiciatur In vacua, obliquaque via contendat abire, Segminibus coni debebit de tribus unum Signare, atque illo deferri semper eodem: Quodque sit, ex ipsa regione, et mobilitate, Qua jacias, simul et gravitatis ab impere certo Cognosces, es si rebus non hospes in istis. Atque hoc, quod facile est, generatim concipe verum Discrimen; nam si, coepit qua currere corpus, Mobilitas minor est ejusdem mobilitate, Quae foret in medio jam puncto, denique vires Quo coëunt, illuc si tum cecidisset ab alto Inde loco celerans aequalibus incrementis Ejus, quam primo sensit, gravitatis ob ictus; Secti forma prior coni signabitur oras Per superas: sed si fuerit par illa, necesse est, Altera signetur: sin major, tertia fiat. At si de medio gravitas se denique puncto Convertat, removentem et transeat in levitatem, At servans legem, a spatiis quae pendet, eandem; Tertia tum coni effigies tranetur, oportet, Proscissi, sed qua ramus contrarius ibit. Ex his nonne vides, curvos quos nostra meatus Corpora conficiunt vacuas projecta per oras, Qui coni effigiem scissi simulare secundam Nempe videbantur, primarum ex ordine tantùm Esse, nimis noster cum constet debilis omnis Projectus: sed pars horum suprema putatur, Parvaque cum specie confundi nempe secunda; Nam nimis et longi; et graciles sunt; utpote quorum In media tellure focus tam distet, et ipsi Alterius prope sint proin ad confinia formae. Nam conum ductus nimis inclinare secantes Utrinque, ut docui, si pergas, transitus extat Hic celer; ante ideo quam transeat, incipit esse 200 Forma prior similis nimium, nimiumque secundae; Ut nequeas prima praesertim in origine sensu Prendere discrimen, neque, si tum vertere coeptes Forte vices, primaeque secundam sufficere, erres. Sic quoque quo nocti committitur excipienti Alma dies, tempus, possis ad utrumque referre, Scilicet aut finem lucis, noctisque ruentis Principium; nam lux erepera est, et mixta tenebris: Ultima sic quae sunt hyemis, tu prima tepentis Tempora item veris dicas; aetasque virilis Sic postrema coit cum subrepente senecta. Inde etiam facili ratio tum prodita pacto Vera Cometarum; nam legibus ire Cometas Inventum est illis etiam, viresque trahentis, Plusve, minusve, tamen certas sentiscere Solis. Sed dum te motus illorum, orbesque, viasque Edoceo, patere interea, quae credita nempe His super anteacto jam tempore, multa doceri, Erroresque virûm varios, fixa, atque refixa Judicia, ambiguas rationes; omnia donec Constiterunt tandem, sublata vi gravitatis In caelum, inque suis circumvaga legibus astra, Proptereaque suos etiam cohibente Cometas In gyros. Ipsi sunt scilicet astra Cometae, Quae caelo interdum comparent, obsita circum Crine, et lucentem plerumque trahentia caudam: Motu hos raptari, quo sidera cuncta, diurno, Praeterea et proprio, velut astra errantia, ferri Suspicimus: sed quod nova dent spactacula semper, Nec diuturna sui terris, cum sidere raro Aequipares illos, cujus lux fulgere saepe Ex improviso visa est, obtectaque rursus. At cauda, et caeli partes excursus in omnes Liber, et haud ullo signatus limite certo ( Quamvis continuum, quodcumque est, nec sine lege Ipsorum sit iter) porro est propriumque, suumque, Ut distent aliis hoc uno scilicet astris. Fulgentes tanquam ferali luce Cometas, Praesagaque mali perterrita pectora quondam 201 Indicium irati credebant lugubre Caeli, Divorumque minas: populis immittere pestes, Nec non sanguineo Martis praecurrere ludo, Regnorum excidiis quoque, funeribusque Potentum. Attamen aerumnas, atque infortunia nostra Omnia si mundo, genus hoc, per signa liceret Noscere, quando foret, non diram ut suspiceremus Per caelum lucem? Cur tam rara illa micaret? Semper an insuetum vis saeva secuta malorum est Lumen; et id nunquam pavitantia corda fefellit? Nunquamne uberior, longeque salubrior annus Successit, vel composito pax laeta tumultu? Scilicet insuetis, quae praecessere, solemus Ignari rebus, qui sunt tum deinde secuti, Eventus tristes praesertim, luctisicosque, Quique premente malo nostros percellere possint Plus animos, veluti causis, signisce referre, Cum nullo prorsus jungantur mutuà nexu. Ante videbantur caeli statione teneri Hi prope terram humili, et terrestri ab origine nasci, Nempe a condenso, nubes, velut ipsa, vapore; At quoniam a terra spatia horum magna reperta Sunt porro, ruit haec ratio; nam tempore eodem Partibus a variis illos, longeque remotis Aspiciunt homines sub eodem sidere caeli; Quod fieri nequeat, si sint regione locati Terrae in vicina, qua sunt regione vapores. Sic nubem, vel cum loca per sublimia longe Densat se, cernunt alii se flectere ad ortum, Ast alii haud multis distantes millibus atram Surgere ab occasu, a gelida vel mittier Arcto. Propterea nimis a terrae regione Cometae Cum distent, opus est ingenti corporis auctu Esse; quod apparens, ut lata est, indicat ejus Frons etiam; haud ideo concrescunt rebus ab illis Quas vaga, uti fumos, exhalent astra (quod ipsum Nosce alios docuisse), vagis non esse minores, Inveniuntur enim, at majores saepius astris, Et plerumque ab eis immaniter esse remoti. 202 Quin ipsi errantum fumi, eductique vapores Corpore ab astrorum, sua rursus in astra revertunt Decidui; pluviasque suas, Martique putandum est Esse, Jovique suas, canaque senem nive spargi Saturnum, aut dura contundi grandine saepe. At neque, Solis uti maculae, de Sole Cometae Concrescunt, adeo distant nam saepe, repelli Tam procul ut neqeant tam densa mole vapores Ad solem assidua solis gravitate trahente. Restat, ut antiqua cunctarum ab origine rerum Ipsi etiam antiquo sint corpore, qui moveantur Certis per caelum, ut circumvaga legibus astra. Qui, quot luce sua flammantia sidera fulgent, Turbineos voluit stipatos esse tot orbes, Senaque proin pelago velut astra natantia vasto Materiae a Solis raptari vortice circum, Accidere interdum, maculis ut fixa coortis Sidera densentur quaedam, velataque circum Et lucem amittant, et vires, credidit idem, Nec proin tuta suo remanere in vortice posse, Ast a finitimis sorberier, inque aliorum Transire arbitrium veluti captiva, nec unquam Cessare, inque alios fugitiva, aliosque meare, Et sine lege viae, et sine motùs ordine certi, Et Solem Dominum procul aspectare Cometas, Saturnique altos ultra consistere fines Propterea voluit, nequidquam; namque vagantum Plerique astrorum in regiones conspiciuntur Demitti, Solis lustrantes cominus ignem. Ultra Saturnum geminis de Fratribus alter, Quos, ut Tyndaridas quondam, fama extulit ingens Pugnaci ingenio claros, magnifique repertis, Esse ait errantum de gente, et volvier astrum Immenso circa phoebeam lampada gyro Ob spatia haud oculis deprensum immania nostris; Praeterea Comites, ut Saturnumque, Jovemque Circumstant, quocumque abeant, hoc cingere multos, Atque sequi; nostra qui cum se parte meantes Demisere, videntque propinquius ora comantis 203 Solis, et a vultu jacientis lucida tela, Usurpari oculis, pariterque audire Cometae Coeptant; in spatia abducti se caetera condunt. Horum ille et spatia, et motus, et tempora, tantùm Nota sibi, quia ficta, docet; sed protinus auso Caelum adversatum est reditus praedicere vati. Vestigatorem magnum in caelestibus oris, Altrici Italiae rapuit quem Gallia civem, Scimus in immensos orbes, et forsitan aequos Tractus per caeli vastos egisse Cometas, Usque adeo ut possent recti apparere meatus, (Parvula cum pars sint orbis) quos ingrediuntur Illi, cum nostris exposti sensibus errant, Et docuisse modum, quo tu praenoscere possis Servatis tribus ante locis, quae sidera adibit Praeterea, et quo se feret unusquisque videndum. Fors fecit persaepe fidem; feliciter ista, Cum procul arderent illi nimis, eveniebant; At, prope cum Solem lustrarent, cuncta ruebant, Namque introquebant cursum, obliqueque meabant. Sic etiam inventis aliorum obsistere visum est Caelum; semper enim post servabatur ibidem, Rebus quod positis adversaretur: ab omni Nunquam parte potest veram res ficta imitari. Ipsa at vi Veri post irradiante, quod alte Extulit Inventor gravitatis in omnia fusae, Vidimus in tenebras nativas cuncta relabi, Quae steterant prius; ut Lunam pallere tuemur Ad Solis jubar, et nitidos compescere fastus. Ille igitur sola gravitate, ut caetera, vinxit Aethera lustrantes motu variante Cometas, Orbibus et variis, spatiisque coërcuit idem Lege rata, et prorsum in communia foedera flexit. Principio apparent cum nobis, esse Cometas Scire licet saepe astrorum in regione vagantum; ( Ultra vel si sint quandoque, prope esse profecto) Ipsisque interdum plus Soli accedere multo Astris, et nimium radios haurire propinquos: Tutemet ex ipso possis quod noscere motu 204 Illorum inter se collato, et lumine, quo sunt Perfusi, pariter collato errantibus astris, Si varias rerum mensuras scilicet, atque Si numeros tentare ausos caelestia calles. Proin veluti, quicumque aliqua in ditione moratur, Cogitur illius leges, et jura subire Imperii, rituque pari cum civibus uti; Sic quoque, nonne vides, oculis mortalibus ipsi Deprensi cum sunt spatio in propiore Cometae, Scilicet in noto Solis discurrere regno Nonne vides, inquam, vaga ut astra coërcita certa Sunt gravitate, atque invicta vi Solis aguntur In Solem, quoque vimque, potestatemque Cometas Debere illius, nisusque audire trahentis, Nec proin incerta cum libertate vagari; Intorquere suum sed inter, velut astra, per oras Sublimes, et de coni signare figuris Unam proscissi, quod scilicet ante probatum est, Ipse foci cujus punctum Sol occupet amplus, Et sedeat velut in folio rutilante Tyrannus. Sed quae semita erit proscissi haec denique coni? Non etenim aequalis parti queat orbis ab omni Esse, nec aequalem pariter qui accedit ad orbem; Illos quandoquidem prope semper templa per alta Volvier aspiceremus, ut et vaga cernimus astra, Quae tum dumtaxat nobis obtecta latescunt, Praetereunt supra cum Solem, infraque micantem; Ast, illi quia parva sui spectacula praebent, Cumque abiere, diu conduntur, nonne necesse est Parte iter ex una demittere Solis ad ignes, Atque oculos simul ad nostros, contraque reflexos Ex alia longe spatiis discedere magnis? Quare erit aut coni primo de segmine nata, Sed nimium obliquo ductu longissima forma, Altera vel species, vel tertia. Sed quia ramo Hae constant geminae haud in se redeunte, nec unquam Brachia in immensos cessant protendere tractus. Credibile est per eas ullum non ire Cometam: Nam per eas ullus si pergeret, integer unquam 205 Non fieret circum gyrus, Solemque videre, Ni semel, haud posset propius; cum protinus inde Aufugeret, semperque magis discederet alta Per loca, mobilitate adeo tamen usque minuta, Ut torperet iners aeterno tempore demum, Nec posset vitae extinctum renovare calorem, Adventuque novo ad Solem dispellere frigus Corpore perpetuum, tepidumque haurire vigorem Partibus, aut foetus unquam, indigenasque fovere. Prima igitur superest, sed quae est longissima coni Proscissi effigies, cujus duo puncta focorum Magno intersita sunt tractu; sic denique multos Post annos cursus ut flectens, et sua prisca Flectendo relegens iterum vestigia gyros Instauret longos, Titaniaque ora Cometes, Longius, aut propius, sed ab omni parte revisat. Certius hoc geminam conjectes ob rationem: Primo, cum nimium procul editus ille, meatum Ejus, ut est, recto similem deprendere possis; Si vero accessit, cernes iter illud in arcum Flecti, et dimidium prope flexu hoc cingere Solem. Illi praeterea qua caeli parte videntur Crebrius? An qua Sol medius micat? Oppositave? Nimirum opposita vix quintus quisque videtur A nobis parte; ast alia in regione prope omnes, Quamvis in Solis radiis ibi saepe latescant, Nec cerni possint, quod porro haud accidit illic: Reveraque novis offuso Sole tenebris Objectam ob Lunam, et summum subeunte laborem, Cum stellis aliis, media quae luce diei Intempestivo furgebant tempore saepe, Interdum quoque visus erat pallere Cometes Haud a Sole procul, terrebat et anxia corda. His ita judiciis firmatis, deinde meatus, Qui sint, in veros servando inquirere coeptum est: Servatis loca nempe locis deprendere paucis Omnia tentarunt numeris gravitatis, adiret Tempore conspicuus toto quae deinde Cometes; Nam visum, si congruerent his vera, fore, ingens 206 Momentum ut positis rationibus adjiceretur, Atque ibi phoebeae gravitatis certa vigerent Jura etiam, atque uno retinerent omnia nexu. Difficilis tamen, et prorsum insuperabilis omnes Terrebat labor hic, quoniam non puncta locorum Ultima cognita sunt, sed, quo directa, videntur Tantùm, et qua Mundi perstant de parte locata. Tandem animadversum est, cum fit longissimus orbis Proscisso primae de cono nempe figurae, Illa parte, foco propior quae constat, eandem Esse viam prope, quae fieret via nempe secunda E specie, veraque parum re discrepitantem: Toto propterea, quo cernimus esse Cometas Tempore, nos eadem prorsum omnia cernere, quae si Formae iter alterius fiat, videamus ibidem: Difficile et non tam numerius hos esse secundos Subdere, et ad rectos, notosque referre meatus; Nam queiscumque aliis illi mitescere possunt Ductibus incurvis magis, atque patescere menti. Sic quaesita via est, loca quae deferre Cometas Per servata queat, radiorum et fila secare, Scilicet ex oculis recta quae tendere fingas, In regione foci consistat ut ignivomus Sol, Temporibusque suis respondeat area quaeque. Protinus eventu res est lustrata secundo, Visaque sunt positas rationes cuncta subire. Tempore jamque illo lux caelo dira refulsit, Quo non major erat, neque visa minacior ulla, Nec magis immani loca caeli vasta terebat Discurrens cauda, saevum quo tempore bellum Europae populos concussit, sanguine multo Danubii fluctus cum tingeret, imperiique Urbs Caput intremeret, qua non augustior ulla. Illa ferum Martem tum pertulit una, suasque Totum Orientem in opes ire, et disperdere velle Omnia, et horribili vidit sua quassa fragore Moenia tum prope jam minitantes ultima Lunas Excipere. At versis post quae fuga barbara fatis! Quae caedes! Quantum praedae, laudisque relatum est! 207 Non ita magna quidem primo lux visa Cometae In Solem fuit ire, sua ipsum Scorpius inter Brachia cum Solem versaret praetereuntem; Condita post paulo est; per brumam lumina rursus Extulit, ad vernos Zephyrorum et perstitit ortus Diffugiens a Sole; et cum omnes mole viderent Diversa in speciem, motuque, et lumine, nuper Quam quo visus erat, diversum hunc esse putarunt. Sed via posterior demum hac expensa recenti Ut ratione fuit, molem astri nempe prioris Continuasse via quae post quoque trita, repertum est, Legibus haud aliis nimirum, quam quibus una Quaeviscumque orbis pars a palantibus astris Signatur, sive a servatis ante Cometis, Proin non diversas, geminasque fuisse, sed unam Tum patuit lucem reflexam a corpore eodem: Plusquam dimidium quod trajecisse notatum Cum fuerit caelum cursu variante, vicissim Nunc celerante, moras nunc longas saepe trahente, Attamen hoc ad iter dein, ad notosque reductum Calles, constabat sibi protinus; ibat in una Nam scissi effigie coni, legemque tenebat Unam, temporibus qua consonat area notis. Quare tam varius, tam discors iste Cometae In speciem motus, tam porro legibus arctis Nexus, et adstrictus, tam certo denique constans Foedere, communique repertus jure teneri Tam bene, tam invicte, velut astra vagantia quaeque, Auctori certam rationem hanc esse probavit, Errandique metu procul omni, et suspicione Tum demum solertem animum, cautumque retraxit. Proin fuit in cunctos animum qui verteret acrem, Quorumcumque prius via erat servata, cometas, Et loca vulgatis prostabant tradita chartis, Nempe quater senos elegerat ad sua visos Tempora, et inventam rationem his omnibus aptans (Proh quantus labor, et numerorum denique quantae Ambages!) numeris loca repperit omnia prorsus. Consentire suis, cum de tribus illa relatis 208 Erueret queiscumque locis, et cuncta videret Haud quidquam diversa prius prodire notatis. Ipse Cometarum proin horum elementa tabella Inscripsit, doctumque etiam evulgavit in orbem: Planitiem, caelique plagam cujusque viaï Edocet, et qua quaeque secet regione meantis Terrae iter (extremas Mundi quod finge per oras Distendi quoque, si sit opus), spatiumque, quod extet A Solis medio minimum, et qua parte locetur Conversum, vertex transversi scilicet axis, Quoque hic trajicitur, momentum temporis ipsum. Haec elementa tibi cum monstrent puncta secundae Omnia, quae a cono est, formae, primae quoque partim Monstrant, conspicitur dum caelo lux nova labens Illa Cometarum, et quo tum directa videri Nobis debuerit quocumque in tramite, certum est. Constitit e positis id legibus; unde necesse Cum fuerit motus inter se mutuà quorum Cumque Cometarum necti, illae e parte fuissent Si non prorsum omni verae, e tot rebus in alto Aethere servatis, rationi cum potuisset Res quaevis facile officere haud accommoda falsae, Saltem aliqua offecisset, et una evertere cuncta Sat foret, atque illam mendacem ostendere prorsus. Quare cum numero e tanto nec dissonet una, Omnia sic collecta simul suffragia firmant, Quas docui, leges gravitatis in ardua fusae Illa etiam spatia, excurrunt queiscumque Cometae; Unaque rerum vox Naturae detegit artem. Adde, quod ex illo dein tempore ad ultima demum Quotquot fulserunt haec tempora nostra Cometae, Et servati omnes, numerisque recentibus omnes Suppositi, atque omnes his convenisse reperti; Proin ut nil caelo constet jam certius omni, Nec mage quod falsi procul a regione recedat. Sex velut a spatiis astrorum, atque ordine noto, Et motu, ratio percepta est ordinis horum, Motùsque, spatiique, ad Solem scilicet una Lege trahens gravitas; sic a gravitate, suaque 209 Lege, Cometarum fieri qui finxerat ipsos, Quos tum ignorabat, motus, re denique tales Deprendit vera, motusque hos limite fixit Incertos certo, atque errore exemit ab omni; Hic et opinandi varios sic sustulit usus, Et magis inventos gravitatis constabilivit Undisque firmatos ita mores: quin magis harum Aucta fides rerum: quidquid servatur ubique Nimirum, numerus testantum crescit id ipsum; Et nihil est quod dissideat, prorsusque repugnet. Et velut incorrupta, atque optima proinde fatemur Judicia esse inter Cives, ubi rem neque turbae Aut favor, aut odium, nec dives copia fandi, At verique secant testes, mutaeque tabellae, Resque ipsae, quae sunt certa ratione peractae; Sic itidem nos de Natura recta putandum est Judicia exercere, quibus non jam ulla tributa est Aut blandis commendantum pars vocibus, ulla Vocibus aut contra pugnacibus adversantum; Delatae partes servatis ante sed omnes Rebus, et assiduo collectis undique ab usu, Atque eadem semper testantibus; et licet inde Obscura interdum reddantur, et indupedita, Quod bene res nequeas vigilanti prendere sensu, Insincera tamen nunquam, corruptaque constant Responsa, ut valeant te ad fraudem cogere flecti, Mendacique velut fulgore abducere captum. Propterea jam non, an forte antiqua Virorum Rebus in his eadem steterit sententia, quaeras, Nec nimis hanc prae Natura, rebusque moreris: Quanquam ita multa fides in vulgus conciliatur Dictis, et priscis accedit pondus ab annis, Ut quidam pretium tantis adjungere rebus Optantes donent aetatibus haec nova priscis; Cum Veteres nil non possint docuisse videri, Ambigua in multis qui sunt ratione locuti. Haec igitur rentur Veteres novisse reperta, Qui Sene cum Samio quondam excepisse feruntur Concentus caeli divinos, harmoniamque, 210 Si non auribus, at sensu interiore stupentes, Et mira penitus mentis dulcedine capti: Finxisse idcirco chordas agitare trementes, Et canere ad cytharam Phoebum, circumque choreis Exultare leves, et in orbem plaudere Musas. Duxisse ex vera nempe hoc ratione fatentur, Verborum obscuris atque involvisse latebris. Diversae inter se si non impare chordae Tendantur, varios percussae pectine reddent Illae, quod tentans facile experiere, sonores: At si diversis contra tantum una trahetur Ponderibus, sigillatim quae mutuà sese Excipiant vario pro tempore, quaeque vicissim ( Sed versa vice ) sint, ut longi nempe priorum Chordarum tractus, repetas si quemlibet in se, Illa sonos iterat sola omnes, prorsus eosdem, Nunc hos, nunc illos ( iteres si ad singula pulsum Pondera) multiplex queis nuper chorda tremebat. Quare, chordarum referunt quae pondera tractus, Quos in se repetas, inversque ordine nectas, Unam nimirum extendentia pondera chordam Efficere harmoniam possunt, sensumque movere Suaviter, et dulci perfundere pectora motu. Consimile est quiddam, si circum obeuntia Solis Extendas vires in sidera; scilicet ipsas Concipias Solis vires vaga in astra, Cometasque Intendi varie, proin et diversa referre Pondera posse, minora quidem crescentibus ipsis In sese spatiis repetitis, quae videantur Proin vice chordarum fungi, queis nempe vicissim Nexa inter sese mediis sint astraque, Solque. En igitur ratio concentùs, harmoniaeque, Qua caeli varios per motus consonat ordo, En Phoebus vocem inflectens, cytharamque retentans, Eliciensque melos varium, et discrimina vocum Pluribus e chordis jucunda, jubensque Camoenas Ire, redire vias circum, et glomerare choreas Per varios ductas flexus, pulchrosque per orbes, Scilicet astra Mos erat hic olim, Veteres quae multa docebant, Indoctam plebem celare, animosque profanos, Et procul ipsas res, tenuique in parte referre, Credebant fidis tantum quas auribus, atque Tentatis animis per dura, per aspera longum, Scilicet integris vitae, egregiique silent. Quamvis haec igitur solers magis esse videri, Quam mihi vera queat ratio, qua creditur aetas Prisca Virûm Solis vires texisse trahentes Voce sub harmoniae, quam desuper aethere ab alto Demissam in terras jactabant cominus illi Sese, dum caelum convertitur, exaudire, Inter et esse choris, vulgo admirante, Deorum; Haud nimium pugnem, rem tantum auctoribus illis Tu quoque si dones, neque tum latuisse rearis. Quidquid id est, alios usus, moremque sequuti Nos, quaecumque datum est reperire, suisque latebris Eruere intectum, claris evolvere dictis Conamur, superasque palam proferre sub auras. Naturam satis est variis se obducere formis, Praetentaque suas artes caligine velle Sepire, in caecos atque abdere sponte recessus; Quid tenebris tenebras, nocti juvat addere noctem? Quaeve haec ambitio est, minus, intellecta, morari, Nostra ut sint, alii quam ne secreta locutos Non admirentur, studioque sequantur inani Propterea, Phoebi quasi caeca oracula captent? Suspecti tibi sint certe, qui ostendere Verum Dum spondent, famae magis inservire videntur; Illud enim qui vidit, idem proponere vulgo Protinus, oblitus jam tum famaeque, suique, Exundante animi mira dulcedine, gestit, Illius et late prolatam expandere lucem. Sed jam ad finitima, et veluti cognata reperta Progrediamur ab his paulatim, ad caetera porro Multa; retectarum procul est quippe ultima rerum Meta, et adhuc longi cursús pars magna relicta est. Ergo hinc indicium certum est, in Sole receptas Non tantùm vires, quibus ad se cuncta reducit; 212 Munus at hoc omnis late, quaecumque sit, esse Materiae, partes ad sese illius ut omnes Contendant, omnesque trahant, pariterque trahantur, Sintque graves omnes, quotquot sunt, undique in omnes, Plusve minusve, velut sunt intervalla minora, Seu majora, in se repetita, ut saepe tibi ante Diximus, et et saepe est dicendum, et omittere si fors Contingat quandoque, vide, ne prorsus omittas Percipere ipse animo, et sensa haec adjungere verbis. Argumenta probent, genus id, tibi plurima verum, Sed longum nitidis durumque evolvere verbis Cuncta sit: ipse legam pauca, et potiora docebo. Astrorum quae forma vagantum est? nonne globosa? Nonne Cometarum pariter? Praelata sit una At cur haec aliis? Qua se ratione tueri Contra omnes queat, et nunquam decedere victa? Nempe trahit pars una aliam, trahiturque vicissim Assimili vi, nostra trahit qua corpora Tellus, Tellurem qua Sol trahit, et vaga sidera circum. Ulla sit an ratio, partes qua pergere molis In latus hoc potius, quam possint illud? Oportet Quapropter totum tendendi in corpus oriri Vires a junctis nimirum viribus, omnes Queis singillatim in partes connititur omnis Undique pars, quocumque loco sita quaelibet extet, Dextrorsumve, sinistrorsumve, extrave, vel intra. Mutuus in cunctis proin nisus partibus extat. Possis hunc etiam cognoscere, corpora quaeque Oppositis quod agunt aequaliter, et quod aguntur Frontibus inter se; quae corpora proinde trahuntur, Ipsa etiam trahere, et contra, fateamur, oportet. Mutua propterea Solem vis astra trahentem Viribus oppositis gravitatis in astra vicissim Efficit adniti consurgere, quaeque Secunda Saturnumve, Jovemque petunt, simul astra necesse est A Jove, Saturnove peti, et quoque vincere victa. Nostraque Terra etiam, dum Lunam gravis ipsa feratur, Atque gravem facit, in Lunam gravis ipsa feratur, Est opus: hoc vario tumor aequoris indicat aestu, 213 Qui sequitur Lunae cursus, auditque moventem. Sena quoque inter se nituntur viribus astra; Proin turbare suos cursus vicina videntur: Quod noscas, subter proin cum Juppiter adstat Saturno, comitumque agitantur utrinque cohortes. Mutuus hic amor est, coëant, junctique ferantur, Abripiat vis invitos ni major in orbem Quemque suum procul et cognato a lumine flectat. Illis proin paulum caeli, quas diximus ante, Legibus a ternis decedere quemque notamus: Quin vaga caetera ab his decedere tempore longo Astra (moventur enim paulum turbata vicissim), Ut Tabulae illorum loca, tempora, mobilitates, Et spatia, et cursus referentes ordine certo, Incipiant saeclis confectae errare vetustis, Mutato caelo haud mutatae scilicet ipsae, Poscere et incudi se reddier, et renovari, Atque iterum ex obitu florente aetate renasci. Simplice nitatur porro cum pergere semper, Quidquid agit Natura, via, nec in omnibus unam Non spectet rebus rationem, consimilemve; Jam fateare, opus est, proprium quoque materiaï Scilicet hoc omnis munus trahere esse, trahique; Cum quae subjecta est nobis, trahat, atque trahatur, Quo possunt sensus pertingere cumque, trahentem, Tractam et materiem fervantibus undique nobis. Nonne sat esse queant proin tot servata, videri Cunctis corporibus gravitas ut possit inesse, Quorum in se partes nitantur viribus aequis Aequis in spatiis; sed cum sunt impare tractu Distantes illae, vires. Minuantur eundo Non alio, quam quo firmatum est, more? Videtur Quandoquidem par esse, ut, quidquid possit ab ipso Munere deduci, cum tu deduxeris, atque id Deductum porro servatis congruat apte, Res quoque, quae nequeant servarier, esse rearis Consimiles aliis, deductas utpote eadem Duntaxat ratione; super quia nulla profecto est Praeterea ratio, atque aditu praecludimur omni. 214 Tanti proinde Viri vestigia fixa premendum est, Ire, redire vias Naturae simplice filo Qui novit, textumque hoc grande retexuit omnes Scrutatus vires, sua nec vestigia flectens Usquam alio, quam quo detectae denique ducunt Vires, ipsa viget per quas foecunda, novando Incubat et foetu Natura, auctumque ministrat. Sic etiam invento capiuntur saepe cubili Per nemus hirsuta teneri cum matre catelli. Quare age, materie cum mutua constet in omni Undique vis, quid jam fieri tum debeat, et quae Plurima sint exinde orientia munera, nosce. Principio punctum si conducatur in unum Moles materiae quaevis, pariterque receptet Alterum item in punctum se corporis altera moles, Ast impar, quacumque velis ratione, priori; Illa prior rapietur in hanc, rapietur in illam Haec quoque; visque, prior qua nititur, est opus aeque Alterius sit vi nitentis; nam manifestum est Aequalem vim vi, cum sese mutuà raptant. Singula sed quae vis punctum unumquodque prioris Materiae raperet, sic puncta et in altera ferret, Par foret haud illi contra vi, quodlibet iret Qua punctum alterius stipata ad puncta prioris, Sed tanto major, quanto puncta altera plura. Vis in congerie quapropter quodlibet una Qua rapitur punctum, debet pendere trahentis Punctorum a numero; numerus nihil hic suus addit Punctorum; properat quoniam unumquodque sua vi. Et qua mobilitas oritur vi, non ea certe Materiae raptae respondet, sed rapienti. Sic superà aequali lapsu celerare probatum est Scilicet in terram parva, atque ingentia eandem Pondera. Quapropter gemina ratione necesse est Mutari vim posse, haeret quae in corpore tracto, Mutato aut numero punctorum nempe trahentum ( Quo crescet crescente, minutoque imminuetur ), interceptorum mutato sive locorum, qou distant, spatio, veluti jam diximus ante. 215 Sic ab inaequali gemino si corpore moles Una trahatur (at intervallum utrinque sit aequum) In majus major tendet vis, dupla, quaterna, Denave, vel centena; illud duplove quaternove, Aut si sit deno, aut centeno corpore demum. Sin tum sint spatia imparia, imminuetur ibidem Pro spatiis in se repetitis: quaeque quaterna, Aut centena foret vis; unum cum removetur Seu bis, seu decies corpus, fit non nisi simplex, Exaequatque alii sese, atque hinc plurima tute Ire per exempla, et vim quamque putare valebis. Si vero non sint, ut finximus, utraque nuper Corpora densata, et geminum facientia punctum, Revera ut non esse videmus, nec queat esse; Majus opus, majorque labos, ars major ibidem est Quaerere vim, in molem qua moles altera tendit. Esset opus primò vim quaerere, quodque prioris Qua punctum in molem rapitur, celeratque secundam, Viribus e totidem constantem, compositamque Nimirum, sunt alterius quot singula puncta; Colligere hinc primae vim totam, viribus omnium Unà a punctorum conjunctis exorituram, Quae quia sese inter vicinos puncta, valentesque Ob raptus corpus coalescunt omnia in unum, Mutuum ob auxilium praesensque ut conficit urbem Unam conjunctus populus, debere fatendum est Unum haerere alii, dum pellitur, et simul una Omnia mobilitate moveri, quaeque minorem, Majoremque inter media est: nam quodlibet unum Non aeque punctum a punctis raptantibus extra Cum distet, non aequam itidem vim percipit illinc; Cumque plagae varient etiam, in quas quodque agitatur, Consit diversis regio regionibus una In medio, qua puncta simul connexa ferantur. Verum has ad vires generatim perspiciendas, Et, quae sint, omnes censendas, cominus ire Difficile est plusquam possint contendere Musae, Celsior exsurgit Parnassi vertice mons hic, Et longe divisus, et invius extat ab illo: 216 Difficile est etiam hunc jam prima ab origine fontem In varios huc, atque illuc deducere rivos: Accedam sed jam ad deducotos, ac per apertum Aggere dimoto veluti telluris euntes, Quos et trajicere, et vada pertentare queamus, Et quemque a priori metiri, et noscere fundo. Intra si crustam quavis de parte globosam Punctum ubicumque loces unum, quod lege trahatur Jam tibi supposita, immotum perstabit ibidem, Sentiet et vires, nec victum viribus ibit; Librantur quoniam oppositae, officiuntque vicissim. Hoc fit item, primam coni si crusta figuram Proscissi referat, similem utraque, scilicet intra Et quae clausa latet, quaeque extra inflectitur, atque, Inter se quibus est punctum commune relatis In medio; interno siquidem vicinus uni Tum lateri punctum statuas si forte trahendum, Parte venit propiore vigor mage vividus urgens, Languidior parte ex alia, ut numerosior instat Illinc, materiae plus est quo nempe trahentis; Utraque proin momenta aequo conamine pollent, Nec statione sua possint deducere punctum, Ejus nec possunt motum turbare receptum Fors alia a causa, nec demere, et addere quidquam, Quin ratione una pergatur, qua fuit ortus. Obstabunt tamen his, si non haec crusta sit aeque Circum densa; at eam si vestiat altera crustam Extra, aut interus diversa, atque altera porro Cortice dissimili, mage quae condensam, minusve, Obtegat; ille status puncti haud mutabitur, ut si Una sinu quaevis ex illis claudat inani: Propterea neque erit, queat ut mutarier una In crusta, quae, qua crassa est, hoc ordine eodem, Quo multae a medio, fiat mage densa, minusque. Extra materiae faciem nunc pone rotundae Punctum, raptus erit mediam illus in reginem, Ut si materies densata ibi tota coisset, Directus; quanquam sunt puncta trahentia multa Materiae hanc citra regionem, proin, magis ad se 217 Adducentia, et ultra itidem sunt plura locata, Proptereaque minus rapientia; quaeque jacebunt Hinc illinc puncta, obliqua ratione movebunt, Proin vis conspirat partim, et partim perit ipsa. His e principiis si summam educere motus Jam cupies omnem, nosces vim prorsus eandem Esse, acsi media facies regione coiret; Proin huc extrorum punctum contendat, oportet. Fiet idem, solidus si sit globus, et varianti Natura, ut libeat, repletus materiai, Tractibus e medio tamen ut densetur in aequis Aeque, nec spatio varietur, ni variatio. Rebus ab his facili possis cognoscere nisu, Si duo sese orbes, solida vel mole vicissim Sese utrinque globi raptent, ut quodlibet unum Unius punctum nitatur quodlibet unum Ad punctum alterius, queis dixi legibus ante; Non agere hanc aliter gravitatem mutuam utrinque, Quam si utrinque suam conducere se regionem In mediam fingas ea corpora, nec nisi bina Ut perstent totas vires servantia puncta. Legem igitur, duo quam sese inter puncta trahendi Servant, materiae vel magna a mole necesse est Servari, in geminos ea si constata sit orbes, Pro spatio, ut dico, media a regione utriusque. Propterea vasti palantia sidera caeli Cum sint, ut sensu deprendis, fronte rotunda, Horum hac si partes raptentur lege, vicissim Hac ipsa debere trahi quoque tota fatendum est. Hoc aliis in mille, velis quas fingere cumque, Materiae fieri non possit legibus; ergo Scrutantes quidam, quid Mundi illexerit ipsum Artificem, legem ut voluisset materiaï Ponere, quam doceo; multis rationibus addunt Hanc etiam, totis communem scilicet istam Corporibus legem, queiscumque et partibus esse Illorum exiguis, et quo libet, usque minutis. Praeterea duo puncta globorum fulta duorum Frontibus externis si sustineantur (ut ipsi 218 Materia simili, non aequa mole sed extent), Quantum distabit media a regione pilaï Quodque suae, tanta vi connitetur in ipsam: Et quamvis tum forte globo includatur in uno Tantum materiae, quanta constare minores Hos alios octo posses; non major ibidem Tanto vis erit ipsa, at duplo scilicet; illud Ut duplo a media punctum regione recessit Plus quam aliud. Ratio est horum manifesta profecto; Namque rotunda trahunt duo sic ea corpora, punctum Quodque suum, veluti traherent, utriusque coacta Undique si medias introcessisset in oras Materies; sed tum majoris quaelibet aequa Particula e medio vis quarta parte vigeret Tantum, nam spatii distaret duplice tractu. Quare si major quater esset particularum Istarum numerus, vis tum foret aequa; necesse est Ergo ut sit duplex, si bis quater iste sit auctus. Hoc, licet, extendas generatim ad corpora quaeque Assimilis formae, et naturae, ad dura metalla, Aut lapides geminos in quadrum, pyramidisve In speciem sectos, vel coni, aut forte cylindri, Vel rhombi, alterius cujusvis sive figurae, Excurrat quae in planites quotcumque; locabis Bino, quodque suo, genus id, nam corpore supra Si duo puncta situs parili ratione, trahetur Quodque suo tanta vi, respondentibus oris Metiri quantam, laterisque excursibus ipsis, Cui situs assimilis proprio sit corpore, possis. Quandoquidem similes si in partes quodque secetur Corpus, et aequali numero, quocumque libebit, Quaevis materiem comprendet pars ea tantam, Excurrens quantam referet latus, ante quod in se Tu repetas semel, atque iterum, at distabit, ut ipse est Excursus lateris; proin punctum quodque trahetur Vi, quae materiem respectet corporis omnem, Nempe bis in sese repetito pro latere, atque Vi simul; inverso repetitum quam semel illud Ordine designet; quae vis facit utraque juncta 219 Vim, lateri quae, sicut id est, respondeat ipsi. Propterea binis simili super axe figuris Conversis, quae sint primo de segmine coni, Seque inter similes, si fiant corpora bina Haud minus inter se simili constantia forma, Atque utroque super duo si regione locentur Puncta itidem simili: pariter nitetur utrumque Ovi quodque sui in medium, nisumque valebis Quemque suis spatiis medio ipsi aequare relatis. Jam facile agnoscas, cur non grave corpus, ab alto Vertice si turris demittitur, ilicet ejus Murorum ad moles vicinas, atque trahentes, Sed recta ad terram, quasi nil detorqueat, imam Deproperet; quoniam si raptus tantus inesset Parjetibus, quantus, bis passus crassa quaternos Quem generet pila, terraï pila tota trahentis Exaequet decies centens mille necesse est De genere hoc raptus, centenis mille quod ipsa Crassior est tellus jam partibus, utpote mille Bis quater enumerat quae millia, nempe profundae, Si species, quantus sese diffundat hiatus. Proinde etiam magnae rupes avulsaque faxa Horribili sonitu labuntur montibus altis Interdum; retinere fugam, et consistere dorso Devexo nequeunt, licet ipso a monte trahantur, At quanto magis a terra? Super aequore laevi Magnum si magneta loces, multoque minores Dispergas circum, ferrim globus iret in illum Exiguus, paulumque licet torqueret eundo Rectum iter, in latera hinc illinc deductus; at illa Fragmina si longe sint tenuia, non nisi rectum Ferri iter aspicias grandem ad magneta, neque huc atque Illuc errores oculis deprendere possis. Hinc videas, ratio multorum quam sit inanis, Falsaque, queis nostrae gravitatis mutuus iste Displicuit raptus, nequeant labentia turre Corpora quod subito a muris detorta videre, Raptaque, et evulsas rupes a montibus altis Non cadere, in diram et semper pendere ruinam, 220 Vertice deducto nec laeta arbusta, nec herbas Flectier ad vicina trahentum structa domorum, Plurima nec molem paulatim pergere in unam Undique saxa, lyrae nec prisca exempla novari, Quando Amphioniae coeperunt surgere Thebae. Inter faxa quidem, glebasque, herbasque virentes Mutua vis haec est, et ligna, et dura metalla; Telus tota tamen, longe, longeque trahendo Plus valet, absorbetque leves has undique vires Ingens, atque illos conatus praepedit omnes, Ut Sol, cum radios caelo jaculatur ab alto, Non extincta licet stellarum lumina velat. Si fieri hoc posset, qua sese terra tumescens Flectit, uti facies plusquam de marmore laevis, Perque polita foret, quam nec circumdaret aër, Aut ullus liquor, ut vis obstans prodeat inde; Tum, super imponas si saxea qualiacumque Bina, vel alterius cujusvis materiaï Pondera, contendent ad sese rapta vicissim Illa quidem, lente tamen, ut vix tempore longo Perciperes motum; cum multo debeat esse Mobilitas minor haec, si sit cum mobilitate, Qua grave descendit corpus, collata, minus quo Nimirum sunt crassa ea pondera, si referantur Ad terrae totum, qua sit crassissimus, orbem. Nunc paulum immuta faciem hanc, aut adjice quiddam Asperitatis, et obstantes circum aëris auras Funde leves, tenuis vis protinus illa, necesse est, Ullos eliciat ne motus, impediatur. Nunc quam desipere est, quia non deprendere sensu Possis, quod sensu certe haud deprendere debes, Omnis materiae raptus si mutuus extat, Omnino in rebus jam raptum hunc esse negare! At neque qui triviis nutritus, vei pecus inter, Ingenium qui pingue gerit, puerique bilustres Si videant muscam distento insistere funi A latere, aut ramum super obreptare tenacem, Nec flecti funem, tenui nec corpore ramum Intremere, idcirco credant gravitate carentem 221 Esse feram, nullumque in parva pondus inesse. Indicium, genus hoc, at raptus forsan habere Possis, constituas vicinum si prope montem Latum, atque educto penetrantem nubila dorso, Pondera seu virga, seu longo pendula filo; Debebunt quoniam deduci ea pondera magnum Protinus in montem, quantum eius nempe reposcit Moles usque trahens, terrae collata trahenti. Siqua tibi moles montis vi polleat aequa, Ac globus, interius qui qua est latissimus, ad bis Excurrat passus mille; id deflectere pondus Debeat in montem prope tanta parte, sit ipsa Ut decies pars sexta gradus: at qua minus ampli Sunt montes, qua sunt valles, qua densior extat Interius tellus, et rarior, inque vacantes Structa specus, flexus suspensi ponderis illi Tam parvi esse queant, ut non deprendere possis. Praeterea non jam qualis foret, undique laevis, Terraï positus, quique asperitate careret, Noscimus, ut varios deflexus inde petamus. Scilicet haud aliter, nisi stratae marmore lymphae Nos terrae positum finimus; sternitur unda Ast ob eam tantum rationem, pondera deorsum Qua sese directa ferunt; hinc ipsa nitentem Mutet planitiem, si pondera pendula notis Deflectant causis, et, quo sit cumque locorum, Scilicet excipiat labentia corpora recta. Praesertim at magnos, quos quaerimus, inveniendi Deflexus ratio constat non invia nobis. Dirige, cum longe te monte removeris alto, Usibus his aptum quod feceris, instrumentum In quodvis, medio cum caeli est culmine, sidus; Atque ita, transierit qua filum pondere tensum Parte instrumenti, catus inspice, quos et in illo, Ut dixere, gradus signarit; deinde nec oras Prorsus ad occiduas flectens, nec prorsus coas, Sed medio pergens, cum monti accesseris illi, Sidus idem translata per Quique gradus, caelo cum sese evexerit alto, 222 Signati filo sint a pendente: videbis Filum ibi, produci sursum quod concipis, an se Dirigat id caeli ad punctum, quod distet ab illo, In quod erat prima producier a statione Filum itidem visum, quantum mutata locorum Haec terrae spatia exposcunt; nam cognita moles Cum terrae circum, et pars orbis cognita magni Esse queat nobis, stationi intersita binae, Cognosces itidem, quo scilicet intervallo Distare inter se par sit caelestia puncta, Impendere locis quae recta cernimus illis. Mutatus fili positus tum denique si sit Ille tibi, non jam quantum debere repertum est Mutari, credas istud discrimen oriri A montis, flectunt quo paulum pondera, raptu. Illos nempe Viros hac usos novimus arte, Quos miratus erat nuper novus orbis euntes Non venas quaesitum auri, argentique metalla, Munera nec pelagi, sed mensum totius orbem Terraï circum magnum, et caelestium avaros. Ingenti hi referunt vicino pendula monte Tum sibi visa situ deflecti pondera recto. Sed jam quod superest, supera deducere possis E, genus hoc, dictis, descendat si grave punctum Intra sive globum, seu molem a segmine primo Quae prodit coni alterno super axe voluto, Viribus haud aliis medii fore tendat ad oras, Quam quae respondent spatiis remanentibus usque Ad medium: quoniam punctum quo concipis intra Cumque loco, exterius tranatum est quodquid eundo Corporis, excidens animo circum undique tolle In formam, qualis facies erat ante superna, Et prorsus seclude; omnes quia scilicet ejus Materiae, ut docui, raptus vanescere debent. Interior pars sola trahit, formam ipsa globosam, Vel referens primo revoluto a segmine coni Exortam, tantum proin illis, ut quoque dixi, Viribus, a medio loca quas distantia signant. Proinde minus paulo gravitatis inesse videtur 223 Squamigeris in corporibus, dum pascua laeta Sectantur per humum pelagi demersa profundo, Quam si pasta diu saturo sese agmine sursum Extollant, virentque, instratque marmora turbent Saltibus exiguis, solemque, aurasque lacessant. Altaque defossae subeuntes viscera terrae Horrida nigranti late densissima nocte, Tantum illi proprio limant de pondere, quanto Restat iter terrae ad medias contractius oras; Tantumque adjiciunt massae praedivitis auri, Dum claram spolia in lucem pretiosa reportant, Regressi media quantum a regione recedunt. Nunc age discrimen varium gravitatis in ipsa, Pro regione loci, telluris percipe fronte, Quae referat primo coni de segmine formam: Nempe locis extra diversis esse necesse est Vim totam gravitatis ea ratione vigentem, Polleat ut tanto minus in majoribus oras Ad medias spatiis, quanto majora ea constant. Concipe propterea molem hanc telluris ubique Esse liquentem undam veluti, totamque fluentem, Nota lege trahant cujus se mutua partes: Atque ollae interea medio rapiantur in orbem Axe super; debent ob gyrum hunc vertere formam Exterus, faciemque extremi in finibus axis Reddere compressam; quia dum convertitur omnis Particula, et geminis agitatur viribus, a vi Hinc gravitatis, et hinc conatibus effugiendi, Quaeque sua regione loci libretur, oportet, Ne semper commota excurrat, et undique turbas Ancipites cieat, sed demum dulcia captet Otia, cumque suis tranquilla pace fruatur. Ergo age, finge loco supera a quocumque canalem Interius recta ad medias producier oras; Hunc quocumque velis, statuas, vertasque, videbis Pondus idem liquida semper constare columna; Hanc porro in multas animo dispesce columnam Aequas particulas; debent cujuslibet harum Ad medium raptus spatio languere minuto, 224 Quod superest, ad idem medium; pariterque fugam vis Tentans, ipsa quoque a spatio pendebit eodem; Nam peragens gyrum quaeque uno tempore circum Quo magis a medio hoc, tanto magis axe remota est. Quare, cujusvis summa in regione columnae Particulae extantis pondus respondet eodem Ordine, particulae ad pondus cujuslibet ejus, Quae sita sit quavis alia in regione canalis, Ordine quo debent alio in quocumque canali Respondere aliae simili regione locatae: Propterea illa extans in summo margine debet Respectare aliam extantem quoque margine in alto Particulam haud aliter, quam qua se illius, et hujus Mutuà respectant totae ratione columnae. Quare particularum extantum in culmine summo Hujus, et illius cujusviscumque canalis Pondera sese inter paria esse videbis, ut ipsae Par quoque pondus habeat, librantur quippe, columnae, At sunt particulae majores, est ubi lymphae Longior ad terrae medium distensa columna, Materiumque in se majorem proinde receptant Tanto, haec medii quanto distantia major; Quare, in particulis his, punctum materiaï Pendit eo quodcumque minus, distantia restat Illius ad terrae medium quo denique major. Ponderis oppositum terra discrimen in ipsa His cupide agnosces a rebus, quamlibet ejus Ad spatia a medio tantum respexeris: ire Nimirum peregre incipiant duo puncta, sed unum Per superam terrae faciem, locaque alterum ad ima Terraï medium versus; tum protinus istud, Quo magis accedet, pendet minus; esse priori Contra opus, aspicies, in puncto, nempe propinquat Cum medio, medium crescant ut pondera ad ipsum. Haec igitur si sit terrae compressa figura Molis ab effigie paulum diversa globosae, Prorsus et effigiem coni de segmine primo Quae ducat, poteris facili pertingere pacto; Qua capiat ratione sua incrementa polorum 225 Ad glaciem aestiferis translatum pondus ab oris. Concipe propterea puncto a quocumque superni Terrae forte loci quoddam trans viscera filum Duci ad planitiem, atque incursu tangere recto Illam, quae partes tellurem findit in aequas Trajiciens mediam, quaque ipsa tumentior extra est; Nam quantum hi tractus filorum in se repetiti Crescunt, excessu crescent quoque pondera tanto, Nempe ipso hoc calida positum vincentia pondus In regione: etenim tali ratione reperta Mutari a medio discrimina sunt spatiorum Terrae in mole, globi paulum quae distat ab orbe Formam ipsam referens coni de segmine primam. Cunctus cuncta locis gravitatis scire profecto Hoc valeas pacto discrimina, si loca quaeque Quam distent orbe a noctes aequante, diesque, Videris ante, situsque cupitos noveris omnes. Nunc, quod te supera docui, reminiscere fila Pendula, vel virgas, quae se aeque tempore vibrant, Protendi magis in longum, qua fortior urget Vis gravitatis, itemque minus, qua languidior fit; Nam geminis varie a medio distantibus orbe Si quam longa locis haec constent pendula fila, Servaris, fatis est, ut porro prendere possis, Illa locis aliis quam longa quibuslibet esse Debent, quin sit opus loca terrae invisere cuncta, Et certos possis numeros signare tabellis, Quarum ope mensuras vel adhuc quoque tutius ipsas Transmittas procul ad regionem quamque remotam; Mensuras quoniam referendo ad pendula fila, Quae decies sextis huc illud cursibus aequant Partem horae sextam decies, tum quisque notarit Si prius, in patriis quam longum finibus hoc sit Filum, alia, poterit, quam debeat in regione Esse loci longum, cognoscere, quantaque constet Quasque peregrinas ideo mensura per oras. Sic quoque, si gravitas eadem perdurat in annos Non mutata, potes servara in postera saecla Mensuras rerum, serosque docere Nepotes. 226 Jam facilis magis est operae, incrementa videre Haec gravitatis uti referantur mutuà sese Inter fronte super, paulum quae distet ab orbe Exorta a primo revoluto segmine coni, Circum et librata ob fugientes undique vires, Quam formaque data, notisque ex axibus ipsam Prendere, qualis sit, gravitatem, quantaque tota, Servet quemque ad sua quaelibet incrementa. Hic magnus certe labor est; at non ita porro Durus, et asper erit, generatim noscere raptum Nimirum puncti, quod sit super axe locatum Corporis externo, formam cui finiat axe Curva super revoluta suo via, ductaque circum. Est, genus hoc, etiam ratio non una reperta, Ardua nec nimium. Tu nos, tu maxime rerum Inventor docuisti, e primo segmine coni Axe super verso cum nata est corporis ora Exterior, gravitas puncti ut respondeat ejus, Aequali spatio quod cardine distat utroque, Illi itidem puncti gravitati, est nempe polorum Quod super alterutro, docuisti in cardine semper Hanc mage pollentem, si moles scilicet extet In geminis utrinque polis compressa, nec illinc Non brevior, quam qua mediis magis eminet oris: Et si Terra magis mediis his eminet oris Centena bis parte,et adhuc trigesima quae sit Parte sui, qua lata profunda in viscera currit, Vidisti tendentem undae quamcumque columnam In medium a superis regionibus exaequari Pondere, libraque aliam efformante columnam Cum lympha e medio protensam in cardinem utrumvis; Nec non propterea septenis millibus esse, Atque decem superextantem aestiferam regionem, Exiguum certe discrimen, quodque relatum Magnam ad terraï molem vanescat, et ipsam Non nisi, ut ante, globum penitus sinat esse videri; Ac fore tunc etiam, alterutra ut regione polorum est Quae gravitas, superet gravitatem aequante sub orbe Parte, e ter denis biscentum et partibus, una. 227 At reperire suo num motu Terra diurno Illam debuerit, quam coni segmina prima Proscissi dant, induere, et circumdare formam, Aeque etiam si densa fluensque fuisset, ut unda, Inclyte Vir, porro non hoc accepimus a te Inter munera magna, quibus nos unique ditas; Fors voluisti, alii ut quid tantis addere possent. Sic alios Rex saepe suis ditescere gaudet Thesauris, atque in vulgus diffundere dona, Postquam ipse immensam fuerit largitus opum vim. Hoc donum, Laurine, tuum est; stupuere docentem Multa Caledoniis Mortales Te quoque in oris: Inter multa tamen longe hoc praestantius unum est. Illam nempe doces formam a tellure fuisse, Gyros agglomerat dum circa se, subeundam, Si liquida, et molem foret aeque densa per omnem, Atque, polos inter, medias attollier oras Mensura circum, dixi qua nuper, eadem Propterea debere, atque hinc quoque crescere eodem Ordine, quo dixi, paulatim pondera rerum, Inque polos illas gravitati accedere vires. Nonne videtur ab his tibi rebus vera profecto Prodita Telluris facies, dispulsaque circum Caligo? tamen est et adhuc, quod non sinat omnem Pellere curam animo prorsum, errandique timores, Hic tibi etenim fluida est, ut finximus exire soluto. Non Tellus etenim fluida est, ut finximus, omnis; Sed partim oceano late natat, arida partim est, Duraque, et huc illuc glebis, lapidumque manentum Ordine non certo consternitur, et varianti Natura non densa aeque, i interruptaque passim est. Fors magnum crusta gerit intus inane sub una, Corpore fors vario contra variaque figura Multiplices nucleos, quae possunt singula terrae Mille modis superam mutare,et vertere formam, Adde, quod hac quaerat si quis ratione figuram Exterius circumfusam quam debet habere Juppiter, expendens gravitatem particularum Illus inter se, et conjungens cum fugiente 228 Vi multo majore illic ( convolvitur in se Nam citius multo, quam Tellus, Juppiter ipse), Qua tumet, invenient decima consurgere supra Axem parte sui debere; at de duodenis, Si serves oculis, vix partibus addier unam Illic invenis: unde, haec discrimina tanta, Parva in re? Densatum aliquis fors autumet intus Esse Jovem varie, sive illic densius astrum, Qua tumet, esse via est quam qua devexa polorum, Praeterea reperire queas, verumque probare Rebus in his fieri contra quoque posse, polorum Ut de parte magis Tellus excurrat utraque, Quamvis ipsa suo sese super axe revolvat, Intus si nucleum mage denso corpore claudat Scilicet, atque plagas se distendente sub illas. Quare cum veram terraï particularum Naturam nos scire, situsque, sit inficiandum; Non erit, ut possimus et ejus nos gravitatem, Et formam externam clara ratione videre. Non tamen idcirco veri videatur id esse Non simile, intertextam aequis aut partibus illam Scilicet, aut aeque saltem in regione remota Puncto de medio sese densare prope aeque, Formam et propterea prope eodem flectier extra Ordine, quo docui, nec posse recedere multum. At quia servantes gravitatum disseritatem, Quaeque utrisque polis, quaeque est regione calenti, Illam majorem deprendimus esse, reposcat Quam species, quae deberet vastire supernam Tellurem, idcirco conjectant esse sub altis Visceribus superà densam magis, unde oriatur In gravitate, quod est, discrimen. Forsitan hic tu Conjectes melius, si, qua torretur ab aestu, Esse magis raram, magis, et, qua frigida, densam Tellurem dicas; retrahuntur frigore namque Multa, aestu partes at diducuntur in omnes; Quamquam sit, qui sub caelo contra esse reatur Densatam magis aestifero, sub verbere solis Nam veluti torretur, et indurescit ad ignem. 229 At si forte velis vim cernere, qua traheretur Jam non inflexo, velut ante, a corpore punctum, Nec cui jam constet medium qui transeat, axis, Quamquam difficile est, rebus contendere possis Id tamen in multis, multo et pertingere lucro; Inde queas etenim, Terrae, comprendere, tota Quam moles sit densa, inter summum minimumque Si medium teneas, et quanto pondere constet. Est regio non una, fluenti concitus aestu Per decies ubi quinque pedes, atque amplius audet Surgere pontus, humumque minatur subdere fluctu, Ut Morinos apud, et Schaldis, Rhenusque bicornis Qua pelagus subit, et falsis confunditur undis. Aggere clauduntur populi, retinentque fluentem Oceanum, qui siqua sibi via forte patescat, Irruat et canos camporum per sata fluctus Inducat, silvasque ruat, pervadat et urbes. Littus ad id celsae tu moenia turris adito, Pendula distendens adjuncto pondere fila. Ergo ubi se Oceani coeptat sustollere fluctus, Scilicet expulsis auris succedere stratum Undai, quod plus distendi a littore circum Concipias procul, ad decies quam millia quina, Inque Caledonias regiones, inque Britannos, Inque patens pelagus, vel adhuc mage continuata Semper planitie: pondus sentire recentes Incipiet raptus ex illa parte tumentum Undarum, atque illuc coget deflectere filum. Tum spatium, per quod cogit deflectere, longo Totius est fili tractu minus, advenientis Ut minor est raptus maris undarumque tumentum Totius raptu, quam magno est corpore, Terrae. Hanc igitur raptus rationem scire utriusque Possis, suspendi clinamen ponderis illud Si serves, aestus summo cum in culmine pendet. Terrae ad materiem, quanta est, delabier ex hoc Ut valeas, reperire modum, aut praenosse necesse est, Quo patefiat, uti pila punctum pertrahit ad se Desuper impositum, cujus sit cognita moles, 230 Utque trahit stratum quoddam, quod fingere debes Naturae assimilis, distensum non nisi nota Undique mensura: nam tum quia cognita Terrae Moles est, et quam distensum fluctisonum sit Stratum, et quam crassum; nosces discrimina, raptum Terrae inter quae sint, stratique liquentis, et illam, Et simul hoc aeque densato corpore fingens. Ergo ita per numeros juventus si fuerit par Hic raptus strati servato, par quoque aquaï Naturae tellus, ut densa est, constet, oportet, Ut densa est, aeque a minimo summoque remota Scilicet; at major, quem diximus, ille, minorve Si fuerit, quam quem deducto pondere filum Significat, terram tanto mage corpore spisso Esse, minusve opu, liquidum quam corpus aquarum. Ex hoc materiem quoque quantam terra coercet Mole sua, nosces, et quanto pondere tota est; Nam ratio certe non hic erit invia ( si sis Assuetus numeris versandis ) perveniendi Ad verum strati raptum, molemque fluctis: Durus et ille labor nec jam queat esse, videre, Quanta sit in vasto Terraï corpore moles; Multo opere, atque modis multis per tempora longa Postquam tentarint tellurem prendere notis Mensuris Homines. Quod qua ratione peractum Saepe sit, et quantam spem veri suppeditante, Est operae porro pretium cognoscere nobis, Quandoquidem quid sit nostris magis utile rebus, Quid placeat mage, quam Matrem cognoscere Alumnis? Ast aliud tamen ad tempus, carmenque remitti Id sine; nunc fessum scopulis adnare necesse est. Interea dum vela lego: littisque saluto Vicinum, quamvis altricis plurima noscant, Ut memoro, Terrae Mortales, attamen ejus Dicendum est nescire sinus, qualisque sub altis Constet visceribus, latebrosisque invia regnis: Scrutamur propiora, cutemque invertimus ipsam, Cum fodimus venas argenti, aurique sequentes; Proinde specus persaepe cavos, constructaque stratis 231 Strata, atque ingenti sese flectentia ductu Sub montes, vallesque sub aequoris ipsos Conspicimus, mediasque subire, et serpere lymphas; At quis adhuc infra per millia continuavit Multa iter, et merces peregrinas inde redemit, Ut nova de mundo, mirandaque diceret illo? Soli adeant Vates, aut quos descendere solis His libeat; gressus Alcmenae ingens Inferat audaces: Veneris, ducente Sibylla, Descendant quoque cura, pius Vir; adite sepulta Vos quoque Tyndaridae Fratres loca, vosque redite Alternis; illuc cymba transmittitur una, Judicia exercet Minos, fatalia Parcae Ducunt fila, sedet furvo Proserpina vultu, Torpet Styx inamoena, Acheron pice labitur atra, Trans Lethen nemus elysium; tranquilla per alta Discurrunt, pacemque agitant, et gaudia gentes; Gentibus esse suum Solem, et sua sidera dicunt. At cur vos adeo transcurritis, o, ratio quos Sola regit? Cur mens, quo scilicet ire vetatur, Irruit, insano nimirum correpta furore? Vos et qualis erat Tellus, qualisque futura est, Fingitis; et primos ortus, et fata refertis E fatis ventura, vicesque in saecula longa Ignotas canitis; series quae, quantaque surgit! Errorem trahit error, et ingens nectitur ordo Errorum; cumulata solent mendacia ferri. Quis credat? Demum ad monstra, et portenta venitur. Illuxisse olim Terram, lucemque dedisse, Et clarum proprio dominatam in vortice sidus, Ut Solem, memorant, nocturnaque lumina Mundi Obtecta est porro in magnum coëuntibus augmen, Ut spuma, maculis, atque obnubentibus ora Lucida, cumque suo vortex deferbuit igne. Languida propterea Terra, et jam corpore opaco Vicinum fuit in Solem correpta valentem. E maculis steterunt montes, mare, fusus et aër Undique, et externa quodcumque in fronte videtur; Interius coquitur vel adhuc, gremionque coërcet 232 Clausum antiquum ignem; proin volvitur ipsa voluto Illo, et vitalem partit per membra calorem. Usque adeo Terrae procul accersenda fuere Haec primordia, uti, qualis nunc, edita staret? Est Terram contra liquidam, corpusque fuisse Qui velit undisonum; post extra Solis ab igne Concretum crusta lymphas texisse sub una. Nusquam attollebant montes caput, atque supinis Tum neque nomina erat convallibus; omnia foetu Ubere florebant, brumaque carentia, et aestu; Quippe erat ad Terram medius Sol; atque animantes Ducebant vitam facilem, expertemque laborum. Tempore post aliquo diro concussa tumultu, In multis confracta locis, passimque dehiscens Crusta ruit; pars ima petit, pelagique latentis Impulsos subiit fluctus; sonuere patentes Oceani furiae, et voluere immergere cuncta; Mersissentque, altos ni fragmina prosiluissent Protinus in montes, et sustentantia flexu Se vario inter se servassent culmina magno Celsa a naufragio; quamvis altissima paulum Tum quoque inundari debebant; namque ruina Commotus vasta, expressusque cadentibus intro Molibus oceanus cumulo superabat aquarum Magnarum, et falso complebat nubila rore. Ex illo proin in terra jam forma remansit Excidii antiqui: resonanti pars bona cessit Terrarum pelago; quae pars eductior, illa Rupes, et scopulos, atque inter culmina valles, Raraque camporum, nec lata sat aequora praefert; Undis interius variata est, fragminibusque Illis, de crusta quae tum cecidere ruente: Quem casus tum forte locum dedit, hunc tenuere. Ergo non poterat sine magna Terra ruina Esse, valut nunc est? altos sustollere montes Non valuit Natura, marisque extendere tractus, Ut sit pulchra simul nobis, et commoda sedes? Culpant praecipue tranantem luce Cometam Vicina, qui plus ex una parte trahendo 233 Obductam circum crustam confregerit, atque Confractas vario partes colliserit ictu Inter se, interea cauda involvente ruinas. Non alii libitum est violento vertier omnia Excidio, atque extra subito, et mutarier intra Tellurem, sed paulatim per saecula longa Esse hanc ad speciem loquido de gurgite ventum. Namque fuisse globum jam tum docet ille fluentem, Oceanumque patrem tractus tenuisse patentes Indique, materies varios unde omnis ad ortus Suppeditata fuit; secerni limus ab undis Principio liquidis, solida et consistere mole, Constringi et salso densatus glutine coepit. Et jam prima novis crescebant auctibus orsa Perpetuò, magis hac, minus illac, aestus ut undas Auctificas pulsabat agens, motusque ciebat; Nam variis ( quamvis nondum prognata fuissent Flamina ventorum) currebant aestibus undae. Ergo se ad summum fundo attollente liquorem Paulatim, et contra se demittente liquenti Planitie in fundum, fuit ut consurgere primo Mons apice auderet novus, et prorumpere demum. Interea servebat opus genitale sub alto Oceano, atque uno scopulo apparente subibant Haud procul huc illuc brevia eruptura sub auras; Ipsa madens etiam donec caput eduxere, Jam scopuli; prior hic cretus, post alter, et alter, Divisi inter se; sed plus minuente retecti Se pelago, gemini coëuntes, tergeminive, Una biceps, seu forte triceps velut insula ponto, Sese ostentabant; nova proles adveniebat Oceani rursum, et rumpebat viscera patris. Montibus hic magnis ortus, sic Taurus, et ingens Caucasus, et mediis praecinctae nubibus Alpes, Celsus Athos, et Olympus, et imbrifer Apenninus Prodiit; hinc et Pyrenes, et Atlantis origo, Inniti dorso cui sidera cernimus alto. Dein alii, qui nunc constant, aliique minores Prossiluere, diuque etiam post usque minores 234 Ordine distenti, quo motis fluctibus intra Cursus erat variante aestu, ventisque coortis Post quoque, cum coepit Tellus praetendere frontem. Atque ipsi interea scopulorum culmina venti, Et Soli, et pluviae minuebant, atque ferebant In mare detractas praedas, operamque juvabant, Ocyus ut multis in partibus exoriantur Incepri montes, Terram et protendere possint. Sic demum patuit depresso gurgite, junctis Montibus, et magnis siccatis undique campis Terra ingens vastis tot nis par capiendis. Oceani nec jam cessat labor; additur usque, Et nova progenies fundo procuditur omni, Et scopuli augescunt, et littora distenduntur, Acquirit tellus, perdit mare. Pluribus oris, Ut referunt, olim quas laverat aequor arenas, Nunc seritur, glebaeque boum sudore madescunt, Dimoto non procul per jugera ponto. Quique olim portus tot magnis tuta carinis Sedes, perfugiumque fuere, rigantur ab unda Vix tenui, possuntque leves vix condere cymbas, Aut penitus fundo tellus patet ima retecto. Praeterea quot sunt urbes, audivimus ante Quas circum pelago pulsatas, rauca furentis Exaudire sali quae vix nunc murmura possunt? Aegypti extremis in finibus, incipit ora Qua libyca, et sterilis regio, infoecundaque arena est, Visuntur, magnorum operum monumenta, ruinae, Moenia arenarum cumulis protecta, domusque Exesae, et turres diffractae, scilicet amplae, At collapsae urbes. Non Juppiter irrigat imbre, Longum iter ad Nili ripas est, terraque nullos Fructra culta potest foetus dare; proptereaque Vectabant, quod opus sibi, per commercia gentes. At quod commerci vastas genus inter arenas Esse potest? Igitur substructas has mare propter Credibile est urbes, resque huc trans aequora vectas; Quin superest et adhuc ut portus forma cavati. Condita principio fuit una, et deinde remoto 235 Littore successit structis urbs altera muris, Hospitiumque recens populo dedit; altera porro Sic quoque, postremamque excepit Juppiter Ammon, Desertoque Jovi suffecit, de Jove natum Qui voluit se, deinde suam; sed et hinc modo pontus Se retrahit, magno neque portu calusus, ut olim, est Huic conjucta Pharus jam tum fuit; insula at ante Usque adeo a terra medio divisa profundo, Ut, cum hic Maeonius detentum ob numina laesa Cum sociis caneret Vates Atrida minorem, Hic et fatidico nectentem vincula Proteo, Diceret Aegypto tantum distare, diei Quantum iter unius est actae per caerula puppi, Flamine quam stridens impelleret aura secundo. Qui prior incepit Grajorum condere doctas Historias, et scripta sacrare volumina Musis, Ille refert, Memphim prope magnam, tamque remotam A pelago, aeratos sibi visos scilicet orbes, Ad quos fama fuit religatas ante carinas Haesisse, advectis starent cum mercibus auctae. Et geminae fuerant adlabens ad mare Syrtes Quondiam, et navifrago terrebant aequore nautas, Nunc longo distant sejunctae a littore tractu. Quin Libyae partem quoque nunc, Nubiaeque calentis Appellant prisco servato nomine Pontum, Utque mare, inscribunt loca sic deferta tabellis. Jam quos Oceano praetendit Gallia portus, Omnes pene novi, siccatis atque relictis Antiquis; praesens non est, Phocaea ubi quondam, Massilia, at diducta situ, pontumque secuta. Portubus in Latiis, quibus ad certamina structas Romulidae puppes condebant, nunc viret herba, Atque alii portus fodiuntur, et usque novantur. Brundusium classes olim, classesque Ravenna Excipiebat; at haec miratur littore sese Esse suo jam diductam; vix parva coërcet Illud naviga, et fundo stant saepe carinae. Littora quid memorem sidonia, quaque erat ingens Antiochi regnum, quid grajos undique portus? 234 Vel modo visuntur nusquam, vel ab aequore longe Disclusi. Aegaei est eductior insula ponti Omnis, et Epiri quoque latior ora, novisque Conseritur scopulis illud mare, Cyclades olim Ut genitae, et Delos Latonia. Proinde tabella Discere de veteri si nunc terraeque, marisque Collibeat fines; quantum illas denique culpes? Mentiri credas, cum sic mutata locorum Sit facies: virides modo campos esse videbis, Olim qua fluctus exspumavere; propinqua Insula quaque fuit terris, velut insula Circes, Insula nunc non est, sed tellus addita terrae, Qua brevia, apparent scopuli nunc, atque coluntur Olim altis magis est Venetam Neptunus in undis Urbem admiratus; miracula nunc es certe Decrescunt; urbs jam fundo propiore habitatur. Amplior est Batavum regio modo, quam fuit olim, Et, licet aggeribus, ne campos obruat aestu, Arceat Oceanum, semper minor advenit ille. Tu quoque littoribus distensa Britannia circum Crescis: Vos etiam Cimbri, Boreaeque nivalis Indigenae; magis usque humilis circumsonat unda. Cunctis rebus ab his qui tentat vincere semper Imminui pelagus, magis et descendere ad ima (Non pugnem), vero fors nititur argumento: Ante opus inspexisse tamen, causa omnia possint Ne peragi haec alia; ne portus obstruat aetas Fors aliquos saxa advolvens, ne flumina longe Protendat terram, et sfecundent littora limo, Ne juvet Oceanus, cumulosque advectet arenae, Atque suo proprios restringat munere fines, Et venti, et pelagi miscentes ima procellae; Denique ne motus terraï saepe inopini Id faciant usquam, scopulosque repente recentes Educant, veluti nuper, terrestria post tot Fulmina, post crebros mugitus, praetereuntes Quos exaudibant Natuae procul, et fugiebant Ionio in magno, fumosque, ejectaque saxa, Insula dimoto visa est consurgere fluctu 237 Haud longe aspectans Curetum regna, novaeque Invitans tum spe Cultores ubere glebae. Exuviis compacta maris sunt edita saxa, Duri etiam pisces rastris, conchaeque ruuntur. Sic itidem omnigenis quoniam concreta videtur Aequoris exuviis, Afram venisse sub auras Credibile est Meliten, quae nunc tam nobilis ora est. Proin qui conspiciunt terram sub fluctibus esse Nostrae, quam colimus, similem, et sub fluctibus ipsis Paulatim sterni sola, marmora, saxa creari, Compingique lutum varium, et coalescere arenas, Haec eadem cunctis aliis exordia rebus Ante fisse putant; ideoque sub aequore vasto Ut multi persaepe solent durescere pisces, Ostreaque, et conchae, et rubicunda coralia condi In silice, et fructus omnes, herbaeque marine, Saepe eadem siccis haec condita sic reperiri Montibus a falso distantibus aequore longe. Sunt quot in Helvetiis ea rupibus, atque nivosis Alpibus? Omnigenos discissa caute tuemur Pisces; in duro non desunt corpore squamae, Spinarumque tenor, dentesque, oculique rotundi, Omnia naturae speciem servantia veram. Certaque quin etiam Phocarum, et grandia Cete Visuntur spolia, et variantes pingere conchae Telluris gremium sublimi in monte cavatum. His alienigenis Pyrenes viscera rebus Consita sunt; Itali montes crevistis et ipsi Sic quoque, et aequorei tumulastis monsta profundi. Totius Europeae demum quis nesciat istis Portentis foetos montes, Asiamque feracem, Et Libyam, atque alio terras sub sole repertas? Quidquid sub pelago viret, innatat, omnibus haeret In scopulis, durae moliti viscera terrae Inveniunt homines; tactu lapis omnia constant, Sed remanet sua forma vel imis certa medullis, Et modus, atque color; nec congesta omnia casu, Projecta et temere, at veluti constrata manu sunt, Formae quaeque suae, gravitatis et ordine certo. 238 Praeterea quot adhuc terram quoque signa ruendo Non maris invenias? Quandoque est anchora, ut ajunt, Quam procul a pelago, quam celsis montibus inter Duratos pisces inventa, aplustraque fracta Saxea, malus item, pars et confracta carinae. Naufragii non ille fuit locus? Ergo putandum Illa quoque anteacto juga tempore mersa fuisse. Seape etiam ad fractas tabulas in monte repertas Eruta sunt huminum mulotrum saxea memba, Ossaque, et armorum, et varii vestigia amictus. Propterea mare si decrescere debuit annis Anteactis, neque nunc cessat se littora circum Omnia contrahere, et limoso accedere fundo, Adveniet tempus, dicunt, magnumque canentes Augurium vanas tentant percellere mentes, At non illudunt Vates Sapientibus, illud Adveniet tempus, pede sicco Hispanus ad Afros Ut transmigret, et ipsa vetet Natura columnas Trasnare Herculeas; vicinis insula terris Omnis ut accedat; Gallisque Britannia constet Pervia, et Aegaei scopuli maris unica fiant Insula; Bosphoriae fauces claudantur, ut olim Hyrcanae, Euxinusque lacus quoque nominitetur; Quoque Atlanta salum lavat imum, desinat esse; Et brevis, et nullos demum quoque transitus orbem Extet ab orbe novo ad veterem, defossaque campis, Collibus et mediis tot naufraga nostra ruantur Navigia, argentique absorpta metalla, vel auri. Innumerabilibus paulatim talia saeclis Sed fient, ut, quid terraque, marique sit ante, (Undique deletis monumentis) nesciat, actum, Posteritas tam sera, aut fors conjectet, uti nos. Interea liquido semper pereunte elemento Incipiant montes late exardescere multi, Ut nunc Aetna furens, atque ora recludere flammae Undique, dum tellus ignescat denique tota Siccato oceano, atque omni cultore perempto, Factaque Sol, astrumque novum lucescat: at iste Nec quoque perpetuus constet nitor, almaque demum 239 Lux pallescat, et absumpta vi sulphuris omni Desinat in cinerem Tellus ingloria inertem: Ac porro ingentes per Mundi colligat oras Diffusum humorem paulatim, et sorbeat undas; Proin iterum in magnum concrescat cooperientem Terras Oceanum, renovantemque omnia, ut ante. Scilicet Oceanus cunctis det semina rebus, Et velut altricem terram, terrestria saecla Omnia sic gigant late, volucresque, ferasque, Tritonumque genus Mortales, monstraque ponti; Mutaque gens primum pelagus proscindere tantum Gnara sit, ut pisces, quandoque attollat in auras Phocarum de more caput, consuescat et illis Paulatim; sed post audentior unus, et alter Emergat, victumque sibi quaerere campis, Saecla propagare, et cultores condere terrae. Proin partem Oceanum rerum, Veneremque marinis Flucibus exortam, nantemque ad littora fingant. Jam quo non mentem primus procul auferat error? Alta movet veluti qui per declivia gressus, Si ruat, haud subito valeat compescere casum, Quin ruat ulterius; tum praeceps terque, quaterque Volvitur, et multa contunditur usque ruina. Dum tamen has grandes nugas, et docta videmus, Miramurque hominum deliria, cautior ipsa Nostra sit, ut proprios mens, dum cavet, ex alienis Casibus evitet casus, turpesque ruinas, Nam revocare suam quis speret tum rationem, Cum semel excessit fines, exlexque vagatur, Effrenosque ciet motus, lumenque secuta Vix tenue in tenebris clara esse in luce diei Somniat, atque Jovis diva pro conjuge ut olim Ixion nebulas amplexu stringit inanes. 240
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.