Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
LIBER SEXTUS
Alma quies, durae statio placidissima vitae, Proposita est votis hominum, semperque laborum Jactantes inter fluctus, curasque petita; Attamen ignavae diuturna per otia vitae Haud cessare homines juvat, et languescere semper: Quoddam pondus inest animo, cum torpet, inerti, Quod deponere quaerit, et ipsam taedia vitam Lassant nil rerum peragentem; proinde teneri Optat, et usque aliquo contendere vires. Nil dare, quo possint exerceri, est sinere illas Diffluere, et propria fraudari sorte vacantes. Scilicet id volunt Naturae providus Auctor, Ut nostra nunquam cessemus ab utilitate; proinde voluptatem duro immiscere labori Collibuit quandam, quae nos invitet, agatque Ad bona nostra trahens, blando avellatque sopore. Ergo sagax lassos, defecturosque labore Natura ad requiem vocat, et dulcedine spargit Otia, et insuerto somnos rigat alma lepore: Otia post, somnumque, ardorem suscitat ipsa In membris, animoque, ut possit utrinque capessi Intermissa opera, et labor opportunus adiri: Propterea facit et luci succedere noctem, Aestatique hyemem. Tamen ipsi cura laboris Est prior, humc proprium nobis Mortalibus esse, Perpetuumque jubet, propterque hunc otia nobis Instituit: quare nulla est humana, vacare 306 Debeat ut curis aetas. Juvenesque, Virique Emeritos fore se sperant, cum ruga notarit Ora, atque imbelles ierit per tempora cani: Spes juvat haec; verum nunquam nova cura, laborque Deficit; et si fors amoti a rebus agendis Tunc fuerint, taedetque sui, miserumque, dolensque Incusant aevum, nec vitam agitare videntur. Agricola incurvo terram molitus aratro Aestivos soles ubi condidit, otia captat Stratus humi, somnumque brevem, laetusque peracto Noctis circuitu redit ad sua munera, et herbas Evellens canit, et ramorum culmina stringens, Taurorumque regens juga duro innixus aratro. Idem etiam pressus longaeva aetate sub alta Deciduos fructus legit arbore, lac premit, uvas Colligit, et crates de vimine texit ad ignem: si nequeat, querula moribundum voce vocat se. Usque adeo dulcis labor est, ingrataque nobis Otia, cum non sunt multo interrupta labore. Quin et nobilior quo sit, jucundior omnis Est opera, haec quanquam lasset magis: ire per altum Mente juvat caelum, juvat ima in viscera rerum, In Superumque domos, atque insinuarier artem, Fataque, Naturamque, et eo lassarier ausu. Me quoque causarum lassat labor, et juvat idem, Me quoque Musarum, studia haec sociare vicissim Durum et dulce simul, curisque adjengere curas, Et veluti geminum fragili mare findere puppi. Jamque opere assiduo vexatus nocte, dieque Interdum laudare meo, atque optare quietem Coepto animo. Quae sollicitae tum oblivia vitae Vel prope Tiburni resonantes ducimus undas, Vel juga Telegoni qua se frondentia tollunt! Quqam campis hilares late expatiamur apricis! Umbrosumque juvat nemus, et lustrare perennes Lenis aquae rivos, et musco consita saxa, Et pastorales audire per arva cicutas Silvestrem tenui modulantes carmine musam, Et solis tenerum narrantes montibus ignem, 307 Festivumque diem, et spectacula rustica adire. At non et curas ludis miscere severas Innocuis, et bella novo constata tumultu, Consilia aut inter Reges agitata morari, Ambitione procul, procul aulae mobilis aestu, Pectore propterea laeto magis, exque plicato; Praesertim nitidi si soles, sudaque caeli Tempestas animis Zephyrorum mollibus auras Mulceat, et volucrum cantu, et redolentibus herbis. Has tamen inter opes naturae, deliciasque, Nec longum, assueti reviviscit cura laboris, Et desiderium causarum; jamque novatas Acrius ardet mens illuc convertere vires, Quam taedet torpere diu, et languere vacantem. Ergo age, quod superest, mecum hic delabere motus Ad tenues Lunae, queis sese corpore paulum Nutant huc illuc librat: lustrabimus inde Deductae paulum pariter quoque pondera Terrae, Dum fit, uti luces aequantia noctibus omni Tempora praecedat anno; veniemus ad aestus Protinus aequores: et caudas esse Cometis, Et qua, dicemus, finat ratione: videri Denique si quidquam gracitati possit obesse, Inquiremus, et id, quodcumque est, disjiciemus Auras per vacuas, tela ut mucrone retuso Irrita saepe volant rapidis ludibria ventis. Confer ad haec cupidam, vacuam sed caetera mentem. Diversa ut Lunae gravitas in lampada Solis Diversa super orbe suo regione locatae Mutari ipsius vires facit, et variari; Partium ita ejusdem gravitas diversa trahentem In Terram, diversa figuraque, materiesque, Efficiunt, semper faciem convertat ut unam Terrae Luna; licet quid in hoc appareat exlex. Cum tuimur Lunae faciem, nos semper easdem Conspicimus maculas fundi super, exiguoque Vibrari tantum motu deprendimus ipsam, In latus occiduum, vel eoum scilicet, oras Atque in hyperboreas Ursarum, Austrive calentes. 308 Namque aliquo maculae quae tempore conspiciuntur In media Lunae regione, videmus easdem Tempore post alio regione recedere paulum A media; paulum quae limbo accedere visae, Aut illinc paulum dimotas deinde tuemur, Aut nusquam, aversa jam Lunae in parte latentes. Haec est parva tamen variantia, vixque, peritis Ni vigilans oculis observes, aspicienda; Ipsaque proin species Lunae haud mutata videtur. At neque vel prorsus si mutaretur, in orbem Visa suum verti, fors multum id denique nostra Referret, colimus qui terram; prosit, et obsit Solis id Lunae Cultoribus; inde tuentur Namque alii tellurem, immotum semper ut astrum Ingens, ni quantum nutare videtur; eidem Nam Terrae tribuunt motus, queis Lunam agitari Cernimus; et, visum nisi densus sistat is aer, Aspiciunt nostro motus super axe diurnos. Horum et pars astrum superis hoc verticis oris, Aut prope, pars tantum Mundi super aequore lato, Pars medium secto super extans corpore cernunt. Ast alii, quibus est ad nos loca versa negatum Incolere, haud ullo prospectant tempore Terram; Ut nec ab Europa boreae contraria quimus Astra videre, nec his subjecta ingentia regna Nobis conspicuos unquam aspexere Triones. Multi et spectatum peregre ibunt, oppositasque Iuvisent gentes, tranantes aequora vasta, Et magnos montes, et sylvas trajicientes, Narrabuntque domum spectacula mira reversi, Augebuntque etiam miracula tanta, velut mos Est a longinqua procul adventantibus ora. Forsitan et supera credunt de gente potentem Tellurem (velut et Phoebi coluere sororem Qui quondam) magnamque Deum vocitare Parentem Consuescunt, et vota ferunt, et tempore certo Conjunctae veniunt diversa a parte quotannis Nos veneraturae, majora ut numina, turmae. Haud secus ac Arabum sitibundos, advena fines 309 Multorum adjuncta sibi, Traxque, Syrusque, caterva Trajicit armatus, rapturum et distinet hostem, Ut videat vatis cunas simul atque sepulchrum, Fatales orbi cunas, fatale sepulchrum Vatis, erythraeae pollutae cujus arenae Nomine, divinus patrias rediturus ad oras. Saepe illi vultum spectabunt Solis ab astro Hoc tanto obtectum, nostro tunc aere denso Fracti divers circum ratione meantes Ibunt in varios radii, pulchrosque colores, Proinde colent alto superam Thaumantida caelo. Haec illis monstrabit iter fax maxima in undis Aequoreis, plusquam nobis Cynosura, Heliceque; Fixa manens etenim, qua sint regione, docebit, Quoque loco positae volitantes per mare puppes. Hoc igitur, Lunae facies quod versa videtur Usque eadem ad Terram, tentant deducere multi Illius a gemino motu, qui tempore eodem Conficitur, nam se proprio super axe revolvit Ipsa semel, Terram dum circum fertur in omnem. Et certe hic geminus si Lunae corpora volvens Motus, quisque sibi semper pede curreret aequo, Non celerans, tardansque vicissim, et Lunifer axis Effert Luniferum quoque semper rectus ad orbem; Tum Terrae puncto a medio quae tramite recto Ad Lunae medium duci via fingitur, ipsa Usque locum Lunae in facie tranaret eundem; Proptereaque videns Lunam alto in vertice stantem Aspiceret semper facie ad se vertier una; Non ita, spectantis fuerit translatus in ortum Si locus, occasumve; etenim mutabitur unam Ad Lunae faciem positus; proin ipsa, vel illud, Vel latus hoc paulum retegetque, tegetque vicissim: Vertere sic latera, et nutare videbitur illo Tempore, in occasum quo rubro transit ab ortu. Et quia si Terram de Lunae corpore spectes, Aspicias binis gradibus comprendier omnem; Ille gradus nequeat binos excedere nutus, Qui siet. Quin in Boream nutabit ab Austro 310 Tum quoque Luna, vel a Borea dum migrat in Austrum. Sed quoniam Lunae mediam non motus ubique Est sibi par circa Tellurem, ut par sibi constat Alter, Luna suo quo circumvolvitur axe; Punctum illud debebit idem, quod diximus esse In Lunae facie trajectum a tramite recto, Mutari, quantum gemini discrimina motus Poscunt, quae gradibus par est comprendere multis. Scilicet haec ratio jam credita, vertat eandem Cur ad nos faciem, famulantum more, potenti Adstant qui Domino, paulum et cur Luna tremiscat. Sed praeterquam quod latera hoc mutata tremore Solis his causis bene non aptare valebis; Num tibi mens facile haec conjungere tempora possit. Ut nihil intersit, quibus et se Luna revolvit Axe super proprio, et Tellurem menstrua lustrat? Fortisan hic nunquam aequali fit tempore Lunae Circuitus: certe quisque horum dissidet unus A multis: varianter enim turbantur ab ipso Sole, aliisque etiam longum post tempus ab astris, Quae Solem circa medium errabunda feruntur, Saepe peregrinis itidem, ignotisque Cometis. Quin si forte velis mediam de pluribus unam Mensuris variis mensuram fingere motus, Ut fingunt, mediamque vocant, qui sidera norunt; Cum ficta quid perficies? An cernere, quidquid Fingere collibuit, possis? In saecula longa Quis tibi servari vel eandem spondeat aequam, Scilicet ut causas ob tantas insinuari Nullum ne possit discrimen, tempore longo Multiplices ob circuitus quod denique tantum Augeretur, uti Lunae foret altera prorsus Nunc facies, quam quae tum primo tempore visa est? Dicendum est igitur Lunam vel habere suarum Partium inaequalem textum; circum esse figura Vel non conslatam simili sibi; parte sit, omni Ut gravitas non aequa, nec aequo momine pulset. Nam si concipias ictam procedere Lunam, Ut cursu partes aeque distante ferantur 311 Omnes inter se; quo coepit, tendere, perget Partibus haudquaquan conversis, nec revolutis. Interea gravitas in Terram flectere cogit; Fune Magister equum nitentem pergere recta Ut medius tenet, ille orbes iterumque, iterumque Agglomerat circum, et videt omni a parte moventem. Si tunc a terra Lunae per corpus agatur, Qua medium est, moles faciens binasque paresque Planites quaecumque, trahanturque a latere omni Haud minus hae moles aequaliter usque, necesse est Seravto jam Luna situ descendat eodem Partium, ut ante fuit, super axe revolvere nec se Incipiat quoquam. Gravitas in parte sed una Si major sit, erit pars ut magis ista deorsum Descendat, Lunam et se circa flectere cogat. Hac modo, quae gravior, partem ratione locari, Fac, reputes, latere ut gravitas aequalis ab omni In Terram rapiat; cum deinde recesserit illo Luna loco haud mutata suis in partibus, ipsum Quod terram punctum prius aspiciebat, abibit, Aspicietque aliud; circum at nova puncta manebit Jam non par gravitas, cum nec globus illa, nec aeque Densa sit; ad punctum subito venietur, ubi istinc Pars gravior, levior pars illinc altera constet. Propterea assidui conatus exorientur Partibus ad positus se primos restituendi. Cum paulum Luna a statione recesserit illa, Hic erit exiguus conatus, crescet at idem Aucto pro spatio, donec tum denique major Conatu fiat perstandi una in ratione. Quare non positu nimium discedere ab illo Luna queat; plus, sive minus sed abire necesse est, Ut fuerit sua mobilitas majorve, minorve. Quapropter faciem semper convertit eandem Ad Terram, nisi se quantum in latera utraque vibrat, Paulum nempe, suo tenues dans corpore nutus. Sic quoque cum lapidem non omni a parte rotundum, Aut ferrum aequoreis projectum mergimius undis, Volvitur in fundum haud libratis partibus, et se 312 Incipit in gyros hac illac vertere frustra; Dimotae redeunt nam partes, ad mediumque Se subito flectunt: sic non nisi nutat eundo. Jam videas, quare res haec, contingere dico Quam Lunae Terram cingenti, astrisque secundis Fors aliis, medium Jovis et cingentibus orbem, Saturni et medium; Solem cingentibus ipsum Non contingere item possit primoribus astris; Quae tantum colere, et Regem revereri obeundo Velle videntur, at officium servile recusant. A varia gravitate petes discrimen idipsum Pro longe vario spatiorum nempe recessu. Nimirum cum pars in tracto corpore major Una est, ut corpus se circum cogere verti Fortius acta queat, si tentes altius ipsum Evehere e medio corpus, decrescat eundo Cum gravitatis, decrescet item vis partis in axe Vertendi corpus; demum si maxima constent Intervalla, magis partis tenuata, magisque Vis ea majoris cum vi exaequabitur omni Circum aliarum, ut non ullo convertere motu Ipsa queat corpus, variosque inducere nutus. Quare si corpus non extra exceperit ullum Circa se motum, non illam flectere sese Propter vim partis poterit. Primoribus astris Proin longe evectis medio de Sole, necesse est, Non inferre queat motus id scilicet ullos; Ut veluti Proceres Domina videantur ab aula Disjuncti procul, audentes proin regia jussa Negligere, ast alios adstantes ad sua cogant Imperia: id notos aliis namque indere motus, Ut docui, possit, Lunae velut, atque Secundis Saturnique; Jovisque astris, quia cominus adstant. Atque his principio si extrinsecus additus esset Semper multoplices in gyros se glomerandi Impetus; inducens partes libramen in omnes Vis ea paulatim, seu tardans, sive secundans Impressos motus, faceret tum denique, ut illi Circuitus, axemque super, totumque per orbem 313 Qui fiunt,uno prope tempore conficerentur; Propterea ut parvo sit opus discrimine densa Astri in materia, sive in variante figura. Quare nonne vides, rerum ut Natura reposcat Ipsa, ut Luna sua facie se vertat eadem Perpetuo ad Terram? Proin ut quoque credere possis Perfacile, assimili circum vertigine volvi Saturni, atque Jovis Comites, id lumina quamquam Nostra sibi nequeant supponere, ni Comes unus Saturni, extremo qui desuper ordine perstat, Forte per ambages, genus hoc, rem prodere tentet. Semper, cum proprii venit ad loca certa meatus, Saturni eoa cum nempe moratur in ora, Deficit ille, et se quaerentes ludit acutos Quamquam oculos : hujus jam non erit invia certe Defectus ratio, vultus convertere eosdem Illum ad Saturnum si concipis, eoaque Propterea cum Saturni de parte vagatur, Semper idem latus ex illa convertere parte Ad nostros oculos; tegere illud namque videbis, Plusquam aliud quodcumque latus, caligine posse Offusa maculas, neque nostros inde lacessi Posse oculos; proin ex illa regione latere Ut sit opus nobis frustra inspectantibus astrum. Tum regione loci mutata, corporis ipso Et latere, extemplo sub lumina nostra redibit. At quid Saturnique, Jovisque sequacibus astris Ex aliis porro conjectes, fulgere luce Dum variante vides in partibus orbis eisdem? Forsitan hoc circa sese glomerata revolvi Indicet illa, nec una intro convertere semper Se facie ad prima, et dominantia sidera, proinde Densa aeque mole, ac prorsus constare rotunda. Sed si nec prorsus tornata mole, nec aeque Esse velis densa, variantibus haud male circum Id referas maculis; velut in Jovis ore videtur Multiplex, variosque situs formasque receptans Fascia, quae varia lucem quoque parte retundit. Jam veluti ratio, qua Cynthia vertit eandem 314 Ad Terram faciem, comites quoque possit ad omnes Perfacile induci; cur non et caetera multa His tribuas pariter, fieri quae diximus ante In Luna, positus dum mutat, tempora, motus? Quin plures illic causae sunt, mutua turbant Nam se praeterea, vicibusque ita pluribus errant. Utque in lunigero supera jam diximus orbe Mutatos nodos, eadem non perstet in ipso Et res, et ratio Saturni scilicet augmen Amplectante orbe, et nusquam tangente rotundum, Qui mediis constat suspensus ut annulus auris? Nonne etiam in Terra similis res, causaque perstet, Cum sit plusquam alibi sublata aequante sub orbe? Innumeras jam si Luna pro simplice lunas Perpetuo sese tangentes ordine volvi Concipas circum Terram, cum quaelibet harum Nodorum positum mutet, videatur, oportet, Annulus ut quidam circum (quanquam ipse solutis Partibus inter se est ) totum se ferre per orbem; Atque ille, haud aliter nodos variare, videntur Quam varie in Luna mutari simplice nodi. Nunc aliquo facias compingi glutine Lunas,360 Ut solidus, nullaque fluentes in parte sit orbis; Mutabuntur item nodi, non prorsus ut ante, Majorem cum pars haec poscat, at illa minorem Motum; sed motus tamen, ut fuit ante, manebit, Qui medius certe, qui scilicet inter utrumque est, Nempe magis, celeremque minus; namque ocyor ille Quantum hunc impellit, tantum tardatur eodem. Hos ergo in motus Saturnius annulus ibit; Proptereaqoe locis, secat illud queis iter ingens Falciferi Patris, it retrorsum, ut Lunifer orbis. At si Lunarum distensior annulus ille Introrsum sit, uti corpus tum denique ad ipsum Pertingat, circumque infixus adhaereat arcte; Tunc quoque mutantur nodi, sed lentius; omnis In toto namque hic partit se corpore motus. Nunc, ades, ad Terram in media regione tumentem Verte animum, inscriptumque puta, quantum potes, amplum 315 Esse globum; quidquid superabit materiai, Aequantem excretum, circumductumque per orbem, Annulus illud erit, Terrae velut additus ipsi. Hujus quapropter nodi, loca nempe, vicissim Queis via Terrai magna illa, secantur, et aequans Orbis hic inter se, debebunt quolibet anno Ire retro, atque eadem non unquam sidera caeli Rspicere, at sensim mutare, sed ordine semper Signorum adverso, seque in contraria ferre. Tempora propterea facientia noctibus aequos Esse dies, redeunt non, cum rediisse videtur Sol ad eas caeli partes, quas liquerit anno Anteacto, verum prius, ut praecedere paulum Idcirco dicantur ea ipsum tempora Solem. Nodorum hunc igitur regeressum Lunaque, Solque Viribus efficiunt obliquis in loca circum Edita Telluris, magnoqne tumentia gyro. Sed plus Luna facit longe, longeque propinqua, Quam Sol, qui spatium interjectum immane relinquit. Hunc numeris qui tentavit deprendere motum Vis utriusque simul conjuncta effecta requirens. Nempe ubi se in medio majora minoribus aequant; Particulas decies quinas aequare quotannis Repperit, illarum tenui quae ex ordine constant, Nempe gradum decies si sena in fragmina scindas, Atque iterum decies in senas quaeque resolvas Fragmina particulas. Servato inventa probantur Haec caelo; decies quinis his namque videmus Omnia particulis revera quolibet anno Sidera ab ingressu veris, nodoque prioris Disjungi, et rubrum decedere semper in ortum. Proin modo ab antiquo diversus Signifer extat, A Tauroque Aries, Polluce, et Castore Taurus, Hi Cancro expulsi, et sic Vellere denique Pisces Phryxeo: verum constant, quae tradita primum Nomina sunt, Ariesque suis proin cornibus usque Ver apert, proin Libra pares examinat horas Autumni: geminis annorum haec millibus acta. Hac ratione itidem caeli non partibus haeret, 316 Queis quondam cardo, atque eadem non sidera signat. Et veniet tempus, quo jam Polus ipse minorem Paulatim magis usque remotus deserat Ursam; Non tunc conspicienda sit ut Cynosura per aequor Amplius undisonum nocturno tempore nautis. Demum haec cuncta loco referentur versa priori Post decies sena, et biscentum saecula lapsa. Non sat erat tamen hos motus pro quolibet anno Astrorum, medii qui sunt, reperisse, sed ipsa Vestiganda itidem discrimina cuncta, venirent Quae Sole obliquos Terrae flectente jugales, Et Luna flectente suos. Servare licebat Orbem Luniferum praesertim, cum suus ille Ascendens nodus, qui dicitur, utpote Luna Scandente in Boream, primi secat Arjetis astrum, Longius a terra media, qua ducitur aequans, Flectere, decedat quam signifer orbis eadem, Quinos quippe gradus Zona a torrente remotum. Contra, idem tetigit cum Librae examina nodus, A media proprius Terra, quam signifer orbis, Abduci, quinos nimirum a limite Zonae Interiore gradus distantem; ut proinde sit omne Discrimen minimi pariter, summique recesus Denorum graduum a media Tellure tumenti. His a diveris repetendo flexibus ergo, Mutaque signorum, et numerorum oracla movendo, Anni regressus censerier incipientis, Verus et inde potest servari, sidera fixa Qui defert, motus. Non scilicet illa moveri Apparent aliter, detectum quam fuit istis Revera numeris nota ob discrimina certis. Tam bene servatis oracla ea consona rebus. Nunc locus est late undisonos maris ire per aestus, Oceanique statos immensi visere motus, Temporaque, et vires, et agentes aequora causas; Neve fluentibus, et refluentibus avehar undis, Vestris me audentem manibus sustollite Musae, Naturae quae jam mores didicistis, et artem. Aequoris aestus item causis quoque pendet ab isdem, 317 Luna quibus turbatur.Uti non aequa moventem In Solem gravitas Terrae, Lunaeque meantum, Collatam Terrae Lunam turbare videtur; Sic et inaequalis gravitas, quam Terra recepit Partibus in varis non aeque a Sole remotis Adducere, statum perturbat partium earum Inter se. Lunae vires quoque viribus adde Phoebeis similes, sed plus turbare valentes, Utpote quae Terram spectat vicina, facitque Intervallorum discrimina partibus ejus Majora. Haec tolunt ergo a libramine vires Et Lunae, et Solis concussas aequoris undas, Et motu impellunt vario, quem dicimus aestum. Sed prius ad causas quam labar, dicere par est Quid fiat, motusque, ut sunt, evolvere cunctos, Et seriem veluti gestarum pandere rerum. Tunc effecta suis tribuentur cognita causis Perfacile: haud illas opus est finxisse, potentes. Sed cognoscere et hic, quae pluribus ante repertae In rebus jam sunt nobis, variisque per artem Nexibus, et varia ratione aptare, modisque. Scilicet in partes ternas tribuenda putamus Effecta, in falsis quae cernimus omnia campis. Prima diurna feret pars, altera menstrua porro, Tertia postremo feret annua; qualibet illa Nempe die ut fiunt, vel quovis mense, vel anno. Quaque die pelago bis crescens alta patenti Tollitur, et toties decrescens desilit unda. Cumque tumens crescit, non summo in culmine pendet Ante, orbem mediae supera quam Luna diei, Aut subter mediae noctis trajecerit orbem. Inque vicem cum descendit, non ante profundos Pervenit ad fines, eoa prodierit quam Luna, vel occidua sese demerserit ora. Temporis hoc itidem momentum pendet utrumque A positu Lunae ad Solem. Intervalla necesse est Temporis, undarum quae sunt intersita magnis Fluctibus, et minimis, nimirum cum meat ipsa Luna extra aequantem luces cum noctibus orbem, 318 Prorsum inter sese non esse aequalia; eoque Tempore praeterea geminos neque surgere cursus Aequoris exundantis ad aequum culmen, at oras Integere impariles vario discrimine; ut illo, Abluit Europae qui lambens littora, ponto Undas majori sit opus cumularier auctu, Nimirum cum Luna terens Borealia signa Conspicui sese per caeli sustulit oras; majorique itidem, pedibus contraria nostris Demisit cum se, et de parti claudicat Austri. Denique quanque die surgit velocius aequor Insiliens, lapsis descendit lentius undis. Mensura nunc quae sint, genus hoc, effecta canamus. Primo Luna meat cum vel contraria Soli, Vel conjuncta, magis moti tolluntur aquarum Fluctus, quam latus excurrit si utrumque, tumorque Hoc minimus parvo post tempore, maximus illo est. Praeterea magis alta tenet cum Luna recedens A Terra loca, (si constent aequalia circum Caetera) crescentes undae minus inferviscunt, At mage, cum nobis loca per vicina vagatur, Et pariter magis, aequantem cum laeta per orbem Exagitat bigas, quam cum extra excurrit utrinque. Porro intervallum, geminos quod temporis extat Inter eos, sibi qui succedunt mutua, cursus Integram post quamque diem, sit majus, ubi illa Caeca silet, vel plena micat. Diuturnius ac tum Multo tempus erit pariter, quod furgerit, ex quo Illa altum ad mediae lucis devenerit orbem Scilicet, ad cursus primi, qui est maximus, horam. Postremo sunt haec in moribus annua moti Oceani. Magis exsiliens turgescit in illis Temporibus, luces queis fiunt noctibus aequae, Cynthia si fratri conjucta, oppostave flectat, Quam cum Sol tetigit caeli vertentia signa. Tum quoque concussum convexius insilit aequor Terra a Sole minus discedente, atque remota, Quam cum se in spatis errando dimoverit alta. Scilicet haec servata diu, longosque per annos 319 Collecta, et certo demum firmata Virorum Judicio, motus qui magni exquirere nuper Oceani voluere, atque ejus noscere mores Instabiles; varios proin portus, multaque ponti Littora lustratum fluctus adiere sonoros. Jam quoque praecipua his communibus adjice quaedam: Nullis de genere hoc agitari scilicet aequor Fluctibus, exiguum quod sit, quod et undique clausum, Nullis atque lacus omnes quantumlibet amplos: Majores undas cumulari ad littora porro, Qua ruit angusto constrictus gurgite pontus, Euripisque furit, quam qua distenditur ingens In pelagus; tum saepe illic consurgere visum Quinque pedes decies, et longo excurrere tractu In terram: locaque esse, anni ad quae tempore certo Advenit undarum nullus tumor, advenit anni Tempore verum alio (Batsham dixere vocantes Tonchini portum, quo non fluit aequor inundans, Aequalis cum lux fit noctibus alma diei, Non refluit, Luna opposita, aut loca versa terente Ad Solem): esse etiam portus, et littora multa Quo veniunt plures, quam bini, abeuntque vicissim Fluctus quaque die, sine lege et tempore certo: Praeterea ventos, tempestatesque fluentis Perturbare vices ponti; nam saepe retardant, Saepe moras adimunt, minuunt quoque saepe, vel augent. Haec sunt, quae Veteres Naturae arcana putarunt Invia, quae propter, si vera est fama, fluenti Mersit se Sapiens ponto, dum littora maestus Lustrat ad Euboeam refluo spumantia fluctu, Quem non perciperet prorsum, ut caperetur ab illo. Hic furor interdum sublimia pectora vexat, Ut, ni cuncta suae possint supponere menti, Indignentur, uti rerum de jure suarum Depulsi. Cur non videant, quam parva supellex Perceptorum animo? quantis Natura per omnes Sit foecunda modis res undique, quas tamen ipsis Prorsum ignorandum est? quae tanta insania notis Ut paucis prima in Naturae fronte locatis 320 Debere ignotum nobis nihil esse putemus? At multi causas tot rerum quaerere nuper Tentarunt acri ingenio, plausumque repertis Deinde suis hilares, frustra tamen, ingeminarunt; Instabili fundata solo nam machina, visu Quanquam pulchra, trahat rimas, casumque, necesse est. Denique qui reperit gravitatem, hic cuncta peregit Ut Coelo, Terraque, ita magni in gurgite ponti, Omnes undique res, hoc certo ut pondere, firmans. Scilicet, ut supera docui, ut Sol ipse Sorori In Terram vires, gravitatemque auget, ubi illa E latere excurrit, minuitque exinde vaganti Duplo plus imos orbis, summosque per arcus; Sic etiam Terrae diversis accidit ipsis Partibus ob Solem pariter, Lunamque trahentem. Quae Lunae, aut Soli Telluris subjiciuntur Partes, aversa vel contra fronte latescunt, Has partes, veluti Luna super ipse probavi Praetereunte sui haec orbis loca, perdere oportet De gravitate aliquid, contraque acquirere, denis Hinc novies gradibus cum distant; proptereaque Ut librentur, eae niti se tollere debent, Deprimere hae: tum se quia vertit Terra rotatu Continuo, situs ad Solem, Lunamque trahentem Continuo mutatur; ac ratione fatendum est Nunc has nunc illas liquidas consurgere circum Partes, et nunc has et nunc demittier illas; Littore proin uno non una stare fluentes Undas planitie; sed terrae unoque diei Circuitu, varias, summas percurrere, et imas, Allabique ideo pontum, contraque relabi. Quin alio hoc possis summatim noscere pacto. Telluris partes, queis Titan, Lunaque recta Desuper impedent, plus, quam Terra ipsa, trahentur, Qua media est, et plus media haec, quam denique partes Retrorsum positae; proin debent anteriores Scilicet a media Tellure assurgere paulum Partes, posticis medium et deducere Terrae Paulum corpus ab his proin tota tumescere utrinque: 321 Quae sunt ad latera, interius ratione prementur Obliqua partes; facient proin augmina primis. Ut tamen has singillatim cognoscere causas, Atque minutatim possimus, percipe primum, Rebus in his fieri quid debeat, aethere sidus, Lunave, Solve, unum si fulgeat, ipsaque constet Circum tota liquens Tellus, et tempore puncto Possit ea fingi forma, quam postulat ipsum Libramen, possitque aliam quoque tempore puncto Induere, ut motus nil turbent ante recepti; Tunc adjuncto alio quid in istis accidat astro, Quid Terra partim solida constare, quid ipsis Undis ad primum subito haud parentibus ictum, Propter inertem vim, mutari quaeque vetantem. Principio Luna nitente adducere Terram. Terra liquens possit non amplius esse rotunda, Longior hinc illinc sed se producet, ut ovum, Et Lunam, qua longa, videbit, scilicet illuc Longae directo, quaecumque est, axe figurae. Atque huius jam certa per artem inventa figurae Natura est, oritur quae coni a segmine primo, Si vestigia linquat, ubi est super axe rotatum Majori circum. Quare pars altior illa est In terra, summo cui supra in vertice Luna est, Inferius vel sub pedibus; depressior ora Illinc Telluris circum usque recedet utrinque. Illa aliis humilis mage erit quapropter, eoo Quae videt, occiduoque lavantem gurgite Lunam: Sic quoque, si Sol est, qui pertrahat, illa necesse est Longa sit in Solem simili constata figura. Sed quia vis Solis longe longeque remoti Vi Lunae minor est proprios, sit licer ipsa Sole minor: tumor ille exortus Sole trahente, Quam quem Luna facit, multo minor extet, oportet. Denique conjunctis amborum viribus una Quid fiet? Partes si Terrae prorsus easdem Commoveant, aut oppositas; super axe tumescet Illas directo Terra, oppositasque per oras; Namque axes geminis prognati viribus illis 322 Efficiunt unum, qui tanto est longior, axem, At cum axes utriusque obversi ad sideris oram Non jam conveniunt, verum inclinantur utrinque Mutua, et efficiunt sic quattur inclinati Inter se flexus obliquos, proinde nec aequos; Maximus ille tumor flexus jacet inter acutos Undarum, at verso in Lunam vicinor axi, Fitque axis Terrae hac media regione tumentis. Tres igitur. Genus hoc, axes distingue, vocaque Lunae axem, Solisque axem, Terraeque tumentis. Nunc illum Lunae immotum constinge, tuaque Mente sequens alios circum, quocumque ferantur, Percipe, quos habeant et ad illum, et mutua circum Respectus, positusque, vices quae cuique, modusque. Jam cum Luna silet, coeunt, ut diximus, omnes, Exinde immoto phoebeius axis ab axe Disjungi, et procul occiduas se ferre sub oras Continuo, donec recta ad latera ipsa secentur: Axis ad occasum quoque Terrae avulsus abire Principio; sed cum discesserit intervallo Aegre aliquo, verum haud longo (cum scilicet a e Multo phoebejus properans velocius axis Digressus sit quinque gradus, deciesque quaternos ) Restrorsum sua facta modo in vestigia fertur, Et redit in Lunam, et Lunai jungitur axi Tum, cum transversi media phoebeius ille Se posuit regione loci; qua deinde relicta Pergit ad oppositam quia Solis protinus axis, Ipse quoque a Luna rursum divulsus in ortum Progreditur; multum non longo at tramite; rursus Namque gradus relegit; cumque oram venerit ille Prorsus ad oppositam, Lunae hic componitur axi. Hae redeunt quoque deinde vices, phoebejus in orbem Axis dum procedit, et altera dum loca visit E latere, atque ex his Lunae dum transit ad axem. Adversa idcirco summi duo puncta tumoris Continuo huc illuc a Lunae duplice puncto Subjecto oppositoque abeunt, redeuntque vicissim, Et citra excurrunt bis toto mense, bis ultra; 323 Maior et excursus tum sit, polientior extat Cum Phoebi vis ad Lunae collata vigorem; Ocyor atque locis idem est excursus in illis, Queis adversa meat Soli, conjunctaque Luna, Nec non et quarta queis orbis parte recedit; Proinde locis mediis, in parti scilicet orbis Qualibet octava, motus lentissimus exit. Jam manifesta vides, quare advolvantur aquarum Majores cumuli ad portus, longeque propellant Littoream multo venientes agmine arenam, Cum Soli conjuncta silet, vel splendida tota Cynthia nocte micat; fraternis viribus addit Ipsa suam quia vim validum, et situs axibus idem est. At minor aestus erit, medio cum fecta nitebit Corpore, ibi alter enim sustollit, ubi altera fluctus Deprimit, auget et haec, ubi decutit ille vicissim, Mutuaque adversis pugnantes viribus obstant, Impediuntque; quod est discrimen, denique solum Apparet, quantum Phoebo pollentior ipsa est Nempe mari Luna in tollendo, aesque ciendo. Sic gemini adversis venientes partibus arcto Tramite si currus nectuntur, et axibus haerent Impliciti extremis; saevi insonuere flagello Protinus aurige, et stimulant clamore jugales, Verberaque ingeminant, quippe aemulus ardor utrumque, Et furor exagitat; denum qua fortior urget Quadrupedum vis, itur, iterque id carpitur una Tantum, quo superans vis fervida raptat equorum. At quia materies vi praedita semper inerti est Omnis, aqua in subitam nequeat se vertere formam, Quam poscunt, rerum quae sunt praesentia; motus Nam remanent prius impressi, turbantque recentem: Pendula virga velut vibrata haud sistitur imo Desuper adveniens puncto, sed surgit in arcum Oppositum contra gravitatem, quo prior urget Impetus; usque recens gravitas demum addita vincet. Inde sit, ut motus, quos diximus ante, fluentis Omnes Oceani contingant serius, ipsae Quam notae poscunt causae, et discrimina quaedam 324 Praeterea irrepant, tibi quae memorabimus infra. Denique Terra liquens quamvis, ut finximus ante, Undique jam non sit; dubitesne, ea fluvida partim Cum sit, quin poscat librari, et proinde figuram Induere hanc ipsam, quam circum tota subiret, Si nihil officeret solidum restansque superne? Perfacile evolves jam tutemet, exque plicabis Omnia rebus in his memorata effecta, diurna, Menstruaque, annuaque his causas aptare repertas Si tentes Quid enim? non causis cernis ab istis, Aestifer ut bis quaqiue die consurgere motus Debeat in pelago. bis et idem ponere aperto? Ut tumor adveniat postquam orbem Luna diei Transierit mediae, mediae infra noctis et orbem? Ut mare demittat se contra, inviserit ortus Postquam obitusque eadem? momentum hoc pendet utrumq. A positu Lunae ad Solem variante; tumentis Nam quoniam Terrae modo ad ortum flectitur axis, Et modo ad occasum; maturior accidit idem Fluctus ad occasum, sed contra fluctus ad ortum Serior; illud, ubi laterum ora enaverit; ast hoc, Postquam delituit, vel Cynthia tota refulsit.750 Non causis quoque cernis ab his, cur debeat esse Aestuum inaequalis geminorum mortus, ab orbis Finibus aequantis cum distat Luna? diurno Tunc motu non Luna orbem contundit eundem, Ac ipsi oppositum punctum, quo scilicet errat Ex ortu occasuque alias trans aetheris oras; cuncttisque ad Boream regionibus, ipsa Borea Si per signa meet, supra caput altius ibit, Oppositum id punctum quam porro scandere possit, Ipsa ubi se mediae demisit noctis ad orbem; Ille tumor debet proin altior esse sequente. Quid memorem, cur Luna ferat conjunctave Soli Majores aestus, oppostave. quam loca pregens Per laterum hinc illinc? et cur non maximus aestus Fiat tempore eo, sed qui post advenit, alter Vel post hunc, porro sive alter? Tute quod ipse Percipas, si vim possis cognoscere inertem, 325 Quae vetat, ut subito causis obtemperet unda: Sic venit a media quae luce, calentior hora est, Plusque dies post solstitium infervescere suerunt Aestivae, plus post brumam crudescere noctes Hybernae: medios praevertit causa tepores. An doceam, Luna a nobis abeunte remota In loca, cur aestus longe, longeque minores Procurrant ? Spatio ignores decrescere vires? At cur progrediens aequantem Luna per orbem Majores fluctus extollat, et arctet inundans Littores nautis plusquam ullo tempore arenas, Protinus haud illo pateat, quo caetera, pacto. Est, super alterutro qui Lunam proinde polorum Cardine perstantem fingat, mutarier undas Et cum percipiat tum non debere, tumorem Sed constare parem, qua Terrae ducitur axis; Cardine disjungit paulum, parvasque creare Tum noscit debere vices, nam parvus ibidem Cum Terra simul est tumidarum gyrus aquarum: Quapropter quo Luna polo vicinior uni est, Sive aequante magis quo deducetur ab orbe, Aequoreos aestus tanto vult esse minores, Verum quantumvis mutari tum minus aequor Contingat; tamen esse loco haud quocumque minores Debebunt aestus. Aequantem quae loca longe Prospiciunt orbem, veluti nos, maximus aestus Abluet haud alio nimirum tempore, quam quo Luna aequante procul tantundem abscesserit illo, Si queat, orbe ; tumor nam tum, qui maximus, illins Praeterit: at tumor hic certe haud pertinget eodem, Luna iter aequantis medium cum conteret orbis. Sed loca conradet supposta. Ergo incipit orbem Deserere aequantem si Luna, atque usque recedit, Aequoris unda loco debebit major eodem Surgere perpetuo, dum fiat maxima, Luna Aeque dimota: plus ipsa abeunte, poloque Accedente uni, decrescere, diminuique Paulatim, donec mutari desinat aequor, Nec subeat perstante vices in cardine Luna. (326) Concipe propterea Lunam super orbe vagantem Aequante; in Terrae tunc oris omnibus aequum Temporis est spatium, quo Cynthia transit ab ortu Ad caeli culmen medii, et quo volvitur ex hoc Culmine in occasum, seu supra, sive sit infra. Quare inter geminas refluentes, atque fluentes Undas, tempus item par intercurrat in omnes Undique terrarum tractus, et uterque sub uno Maximus undarum tumor accidat orbe, necesse est. At cum Luna terit dextros, laevosve meatus Orbe aequante procul, loca cuncta aequante remota Orbe procul pariter supero non aethere cernunt Aequa et supposito ducentem tempora; quare Aequoris unum inter curcum, geminosque recursus Tempus alium cursum: et qui maximus extat utrinque Praeterea geminus tumor, infra nempe, supraque Consurgens, aequante aequaliter orbe remotus Atque hinc atque illinc, non tramite fertur eodem Quaque die, sed diversos procurrit in orbes, Et loca continuo mutat; nec qua regione Fit prior, hac ipsa fieri queat alter in ora. Jam primum si post cursum, primumque tumorem Ex improviso Lunam cessare movere Confingas maria, illa in se suspensa recumbent, Atque cadendo ultra procurrent impete coepto, Et se demittent plus, quam libramina poscunt, Atque iterum exsurgent, iterum labentur eisdem Usque locis, et itus aequali tempore fient, Et reditus, et ubi est prior horum, ibi et alter, et alter: Sic etenim impressos conservat inertia motus. Porro suspensas aequante sub orbe moranti Redde suas Lunae vires; bene congruat istis Vis, quae servat iners motum; nam tempore, et orbe, Convenietque situ; proin incrementa sequentes Usque ferent primis vires; atque omnia reddent Majora. Aequantem at contra si Luna sit extra Orbem, quidquid erit post factum a viribus ejus, Vi pugnabit inerti, ipsi non orbe, locoque, 327 Tempore non concors; hinc cuncta minora, necesse est, Utpote turbata, et sese inter dissona, fiant. Summi non aliter pendentia culmine templi Aerea demisso cum pondera fune moventur, Ut populum festis cieant ad sacra diebus; Quique suo impulsus si tempore transmittantur, Nimirum nova vis cumulabitur usque priori, Quae celeret lapsum, quaeque altius efferat aera: tempore sin alio, atque alia de parte lacerti Impellant, funemque trahant, licet usque valentes, Imminuunt motum tamen, excursumque, sonumque Impediunt: vires adversis viribus obstant. E laterum cum Luna locis movet aequoris undas, Tam certa adstricti non aestus lege videntur, Ut sunt cum movet ex aliis, sublimibus, imis. Exlex ipsa etenim ferri illa Luna videtur Orbis parte sui magis, ulla quam regione. Quare etiam antiquae signantes cuncta tabellae, Lunai quae sunt variis in moribus, omnes Immane errabant, confectarentur in arcu Dum Lunam gemino hoc; alia regione nec omnes, Nec nimium, fraus forte illis tum siqua subesset. Porro, plus debent sensum turbantia cuncta Afficere in parvis rebus, quam grandibus; illis Nam facile emineat, quod in his vanescat; in aestu Illa ideo apparent parvo, in majore latescunt. Tempore quo Phryxi Vector, vel Libra comantem Fert Solem, motum Luna a latitante sit aequor, Sive etiam tota a rutilante tumentius, ille Quam cum per Cancrum, perque Aegocerota vagatur; Tempore namque illo saltem vicina vagatur Luna tibi aequanti (ciet unde valentius) orbi; Ast alio procul excurrit quoque, signaque lustrat Hyberna, aut aestiva; ideo minus incitat unas. Attamen haud subito summi, vim propter inertem, Adveniunt aestus, minimive, ut diximus ante, Summus erit minimusque sed alter deinde, vel alter. Denique cognosces quoque fluctibus augmina reddi Illis temporibus multo majora, quibus Sol 328 Aspicit oppositam sibi, conjunctamve sororem, Ipsi si Soli proprior sit Terra; propinquo Nam magis e spatio trahit ille, magisque valenti Tecum conspirat vi, Cynthia .Caetera solves His facile exemplis, his causis, siqua per annum Praeterea sint, vel mensem servata, diemve. At non a causis his cernes, ocyus unda Cur saliat, quam desiliat; non pondus aquai Libratae id peraget; per oesdem crescere namque Temporis ipsa gradus, per quos decrescere debet. Proinde maris vas est spectandum, atque ipsus ora, Hoc ubi servatum est ( illo nempe aequore, rauco Quod late Oceani perfundit gurgite Gallos.) Unda fluens totum per Terrae vertitur orbem Semper in occasum; sed quae pars tendit in Austrum Arentis Libyae, cursum interrumpit ab Indis Oceano venienti; ergo novus aestus, oportet, Post Lunam exoriatur eo, quod nomine dicunt Atlantis, vasto in pelago, motumque sequatur Quo rapit illa, occasum: sed sistitur aestus Finibus objectis Americae, nec valet ultra In mare porro aliud disclusus ab aggere Terrae Irruere; at retinetur, et omnia littora circum, Qua patet, inque tuas effusus, Gallia, late Objectas oras, cessat descendere lentus Tam subito, modo quam conscenderat altus inundans. Aequora parva quidem, vel quae sunt clausa, lacusque Nullos ferre queunt procursus, atque recursus; Namque opus est, uno sese unda hic efferat, illic Tempore desiliat, simul utraque proinde receptet Longe diversas agitante a sidere vires. Poscit at hoc tractum vastum maris, atque patentem; Namque brevis si sit, gravitas in finibus unis Decrescens, crescensve, in finibus aequoris aeque Decrescet, crescetve aliis; discrimina nulla Proin suberunt, ut, aquis sunt, libramina tollant. Aestuat in cumulum majorem ad littora, et intra Euripos, lato exsurgens quam gurgite fluctus; Advenientis enim tum sistitur impetus undae, 329 Proptereaque prius quam sese victa resolvat, Accumulatur: ubi sed leni littora clivo Ascendunt, faliens late distenditur aequor Per Terrae spatia ampla, et rauco advolvit arenas Murmure; post labens per jugera multa resorbet Laevia saxa: novis albescunt littora spumis. Tum quoque si scopulos circumflectatur oberrans Hic atque hinc aestus, procurrunt frontibus undae Adversis ccursantes, et murmura magna Edunt impulsu valido, ingeminantque tumores, Protinus et vasto labuntur pondere deorsum. Sic plerumque furit, qui te, ampla Britannia, pontus Distinet a Gallis: nautae at sua tempora norunt. Hunc humiles tumidum Belgae vidistis adire Vestras saepe domo,. fora reddere vasta, viasque Undique, sublimes immissum evertere muros, Naufragioque novo miseros involvere cives, Et pecora, et timidos fugientes ante colonos Praeripere, et vastas etiam prosternere sylvas, Et praedam omnigenam. Neptuno inferre sonanti, Ac dape squamiferis peregrina occurrere monstris. Accidit, ut certus Lunae situs excitet undas. Sustineatque; brevi cum scilicet altera cursu Advenit, altera post mage longa ambage vagata, Cum parat illa prior jamjamque recedere, praesens Impedit, et retiner, proinde ut compareat undae Nullus itus, reditusque. Sed his nova deinde reperta Est ratio multo solertior, unaque forsan Vera; etenim rebus servatis congruit una. Scilicet id pelagus, quod ab orbe aequante sub Arcton Extensum est, duplo sed plus prope currit in Austrum, Aestu inferviscit, boreali in margine, nullo, Tempore nimirum, quo Luna aequante sub orbe est; Magnus namque tumor qui tollitur, omnis in Austrum Tunc effunditur; ex alia proin aequa manebunt Aequora parte: situm sic illum scilicet esse Tonchini referunt portum, quo tollitur ullus Vix aestus, certos et norunt littora fines. Sunt alii portus, sunt littora multa, sinusque 330 Trans freta, trans scopulos positi, longeque remoti, Pertingunt quo quaque die ternique, quaternique Aestus, atque etiam septeni: pluribus illic Diversis fluit unda viis non tempore eodem Insinuata; prior quare hinc transcurrit, at illinc Posterior, sequiturque alia, atque alia ordine certo. Sunt etiam putei, sunt quaedam flumina, constant Telluris queis secreti trans viscera ductus Ad mare, saepe die quae crescant, et minuantur, Atque fluant, refluantque; at non stata tempora servant; Nam varii, per quos ea transit ab aequore causa, Calles sunt, variaeque viae, incertique meatus. Aequore verum aliae longe prope cardinis oras Sunt utriusque vices; ibi supra, infrave moratur Multos Luna dies semper; semel itque, reditque Proin mare quaque die: communi caetera deduc A causa, et supra positis rationibus apta. Ast illo magni fiunt quoque in aequore motus Propterea; quoniam sive acta sit aestibus unda, Seu ventis, leviterque polo propulsa propinquet, Continuo admota ad partes sese applicat illas, Queis minor in Terra se circa motus eunte est; Cumque suum servet motum, quem coeperat illo, Quo fuerat dimota, loco, transcurrit in ortum. At contra ex ipso venientes cardine fluctus, Partibus occurrunt quoniam velocius actis, Destituuntur ab his semper, retroque relicti Ire sub occasum comparent. Insula monte A glaciali avulsa illic dum saepe per undas Innatat, ad Zephyri sedem, seu flectit ad Euros. Aequoreis in aquis pariter quoque cernere saepe est Cursus huc illuc diversos, flumina vel quod A terra impellunt; vel ab imo orientia fundo; Concitus aut aer in ventos desuper ortos, Aut sub aquis etiam; nam quidam et ventus aquarum est, Ebullit per quem veluti, et versatus ab imo Pontus agit spumas; terrae sit et unda tremore Ut tremat assimili violentis acta procelis, Externo quas non agitari flamine cernas. 331 Nunc liquidas undis mecum te transfer ad auras A liquidis, aestumque hujus quoque nosce elementi Instabilis, quique a causa gigantur eadem Aerio tumor in pelago circum undique fuso. Aer cum fluidus sit, ut unda, quis, aera, pugnet, Aestum percipere ob causas gravitatis easdem Ne credas, similique huc illuc more cieri? Credidit atque aliquis, multo magis esse videret Lymphis cum tenues auras, rarasque, tumenti Desuper attolli tanto plus gurgite tractas; Scilicet Oceani pedibus si libera denis Unda fluens se sustollit, debere fluentem Aera se pedibus decies attollere mille. At vera id nequeat ratio suadere profecto, Quae quanquam longa deducta ambage labori Subtrahitur nostro, ducique in carmina nescit, Certa tamen nihilo minus esse videbitur, illam Si bene pernoscas, et tutemet ipse revolvas: Monstrabit siquidem, nihil hic discriminis altis Esse locis, tumeat sublata val unda, vel aura; Nam si materia constaret Terra fluenti, Assimilique sui, velut aer, tota, et abiret, Quidquid praeterea est, seseque reconderet imum In medium, in sese conducto corpore; corpus Hoc ipsum conductum in se, in medioque receptum Gignendis faceret nihil aestibus, et variandis Aera per liquidum, nusquam velut esset; et illa Materies, quam tum, ut sola,.perstare videbis, Aestiferis aeque se motibus exagitabit, Quamtumvis denso constet, raroque vicissim Corpore, nimirum vel diffluat unda, vel aura. Huc possit ratio, si certam evolvere calles, Ducere te; fatis est regionem ostendere Veri Nam mihi, cum nostris loca sunt impervia musis. Errat praeterea, qui hinc ventis construit alas; Exorietur enim tam parvus in aere motus Tam late aeriis a parte patentibus omni In campis, nequeat qui nostrum impellere sensum. Nempe est ventorum Sol causa potentior auras. 332 Discutiens radiis: stabili pater Aeolus illinc Lege movet turbam mira levitate valentem: Quam tibi postremo rationem carmine pandam. Praetereaque alias, propter quas aeris ingens Hoc liquidum variis mare curritur undique ventis Jam quia inaequalis gravitas ciet aequoris undas, Et ciet aerias: cur non et pondere vivum Comprimat argentum diverso, dum salit alte Longo suspensum in vitro? discrimina nempe Sunt tenuissima in hoc mutato pondere, totum Scilicet ad pondus confers si corporis illa. A Terrae gravitate etenim sic exsuperatur Haec Solis, Lunaeque trahentum, ut mille minorem Centenis decies repetitis partibus esse Dicendum sit; et hinc sursum quo scandere vivum Debeat argentum, vel quo demittier infra, Tam parvum constat spatium, ut nec cernere possis, Ulla nec ratione ullam sentire per artem. Nec maris aestus item revera perciperetur, Ni deberet in hanc extrinsecus unda figuram Verti, quam, si Terra liquesceret omnis, haberet, Dimidiaeque tumor nisi respondere profundae Deberet Terrae, et spatii pars tantula magni Esse, atque idcirco possit quae magna videri. In Jove, qui Lunas circumfert quattuor, inque Saturno, cui quinque adsunt, majoribus illud, Si quod sit, vicibus diffusum exaestuat aequor. Languidior multo, quam nobis, Solis erit vis Longinqui; sed tot Lunarum corpora, ab una Omnia praesertim fuerint cum parte locata, Vel partim opposita, possint ut jungere vires Viribus, immanes cursus, pariterque recursus Undarum parient. Quanto Jovis intimus ille Desuper incumbet Comes impete, transitus ad quem Tam brevis est, Jovis aedifices ut si tria sursum Corpora, transcurras! Tum quot mutabitur aestus Et vicibus, cum sub Luna mare quaque tumescat! Multa Jovem medium praecingens Fascia semper Apparet: memorent dictae rupe latentem 333 Hac cinxisse Deum Nymphas, quem lacte capella Paverat implentem vagitibus aera blandis, Quos dirus Pater audisset, Matrique dedisset Aeternum vulnus sub pectore, ni Curetes Armati in numeram pulsassent aeribus aera, Magna et pernices plausissent voce choreas. Continuo species mutator, crebraque saepe, Raraque sit, modo juncta, modo et divisa videtur Fascia; fors ejus quia labens littora fluctus Integit Oceani, retegitque exinde revertens, Et colles aperit submersos, tectaque in auras Insula multa redit, scopulique cacumina tollunt, Claudunturque lacus, et montes continuantur. Mutari at species posse has Jovis aere verso Credible est etiam.Terram velut obsidet aer, Cur non ipse Jovem, cur non convestiat astra Errabunda alia, et similem praetendat amictum? Scilicet in Mundo Natura haud protulit unam Usquam rem, nisi fors portenta informia quaedam; Nulla avis est, similis cui non sit plurima, nullis Proinde suum phoenica vetus conspexerat aetas In sylvis, unum quem finxerat esse; nec ulla Est fera, non arbos usquam, non herba virescit Una genus. Multi genus unum nos sumus omnes Inter nos similes, nisi Pyrrhae ad saecula scandas. Nostrum multiplicant distantia sidera Solem. Unica cur igitur Tellus sit et unicus aer Noster hic? assimilis non circum errantia fusus Cuncta sit astra? licet non inde lacessere nostros Ipse queat sensus, nihilo tamen at minus idem Indicium dat saepe sui: sic candida visae Idaliae Veneris turpantes ora, genasque Sunt maculae quaedam; quaesitae deinde sed illo Sidereo in vultu nulla sunt arte repertae. Hinc ortam potuere Viri neque cernere litem; alter ob has visas etenim id se volvere sidus Pugnabat tribas in sese, denisque bis horis: Alter quinque dies, et bis consumere denos Uno in circuitu; quoniam huic, quodcumque per unum 334 Esset forte diem mutatum, non nisi gyri Esse videbatur tantum pars unius; illi At post exactum alterius pars addita gyrum. Cur non et Lunam quidam circumfluus aer Obtegat? Indicium dare quoddam errantia dicunt Sidera; visa suam nam sunt mutare figuram Interdum, pariterque suos mutare colores Pallida, cum propius Lunae accessere, latere Jamque parant; visa et contactum fixa sub illum Intremuisse etiam turbata sidera luce, Objecto veluti tunc aere transpicerentur Incolumes ad nos radios transire vetante. Praeterea toto Phoebus cum deficit orbe Luna interjecta, qui tum illam lucidus ambit Annulus, aeris progignier illius auris Creditur. At si vel longe tenuissimus illic Perpetuo circum amplexu dissunditur aer, Cur vaga non semper mutent frontemque, coloremque Astra suum, cum sunt Lunae propiora, magisque Multo etiam immutent, quam cum immutasse feruntur? Sidera cur paulum turbato lumine raro Fixa tremant? Porro noncerto limite, uti nunc, Finitam, ambiguo paulatim at lumine carpi Circum oras, sit opus, Lunam tuearis, et illic Paulatim, quae sunt discrimina lucis et umbrae, Confundi, et crepera natura utramque subire, Cum tamen excipiant nitida umbras lumina densas, Demum in sideribus, siquae sunt forte colorum Servatae, lucisque vices, non causa valebit Eduxisse alia, ut Telluris protinus aer Mutatus circum, ut fallentia saepe tuborum Vitrea septa? Aer Solis quoque nonne nitentem Concinnet, cum Sol obtecta luce laborat, Annulum, ut amissae parva in solatia formae? Et tamen (a vero quantum deducere possunt Jam praecepta animo, et temere insinuata volenti Judicia!) invenies, qui juret in aere Lunae Cernere se nubes, tempestatesque sonoras, Fulminaque, albentesque nives et grandinis ictus: Mirum, si nequeant, quae sunt majora, videre Idem illic, urbes, classes, hominesque, ferasque! Num tamen idcirco privanda est tegmine prorsus Luna suo, careatque fluenti ipsa unica amictu? Quin mage sese aliis pudibunda involvere quaerit. Funditur haud certe circum illam, noster ut aer, At tegit, immensum late velut aequor aquarum, Paulatim quod non sursum tenuetur eundo, Aeque densata consurgat at undique mole, Et non ambiguo, sed certo limite constet. Scilicet in medio facies est aspera Lunae Laevis at extremo comparet margine circum. Credere sed tantum non esse in margine scabram Difficile est: quare dicendum illa aequora densa Conspecta obliqua extremas ratione per oras, Quidque inaequale est, tegere, aequalique videri Undique propterea finitam lumine Lunam. Sic fundi aspertias, si nostra haec aequora recta Despectes, apparet; at asperitate carere Creditur extensum circum undique finibus aequis, Obliqua pelagus si fors ratione tuaris. At tollas aliis, crinitis aera certe Tollere sideribus non possis, aera quorum Crines constituunt ipsi, et coma lucida circum. Nudis hic oculis etiam dignoscitur aer, Corpore qui, circa quod funditur, amplior esse Ter decies saepe est conspectus: cernimus ipsum Quin quod et in medio corpus, nucleumque Cometae Dicimus, haud solidum est, at ut aer crassior extra Nec bene finitus, nebullarum more, remotis Insedere procul quae vallibus, altaque condunt Culmina villarum, et frondentes per juga sylvas. Quapropter quoniam tam clarus conspiuusque est Aer hic, caelo cum lux est orta Cometae, Mirantum ut soleat convertere mentem oculosque, Et terrere Virum, diro vlut horribilique Spectaclo, proprius quod nos contingere credant Mortales; usus, exortus, et rationes, Edere, queis fiat novus hic, tanusque paratus, 336 Et longo par est per cuncta excurrere versu. Permultis suus hic Terrae datus usibus aer Scilicet est, aliisque suus quoque proficit astris Aer, si quis is est, errantibus: haec sed ab illo Commoda percipimus nostrae non ultima vitae, Nobis distribuit quod lucem, quodque calorem Undique; tamque bonas terram res spargit in omnem. Si radios aer, et spicula dia reflectens Abforet, haud aditus, referataque septa domorum Vel mediae lux alma diei transgrederetur, Oppositus radios nisi sol immitteret intro Directos, nimiumque fugaces: caetera semper Torperemus, uti tenebroso in carcere clausi. Quidquid se radiis opponeret, ilicet umbras Cimmerias inferret, ut alti culmina collis, Exigua ut nubes, paries, frondosaque sylva. Ex improviso tenebras offunderet atras Horrida nox, vix Sol occumberet, ulla nec esset Aurora ante ortus almae praenuncia lucis; Sed subito foret a tenebris ad lumina clara Migrandum. Tum quis vibrators luminis ictus Nulla per aurarum defensi tegmina ferret? Aestivos media ferimus vix luce calores, Nam magis impellunt directius advenientes Ex alto radii; brevior via namque per auras Tunc est obstantes, atque undique disjicientes: At cum longior est, ut mane, aut luce cadente, Aut etiam mediam per brumam, obtunditur illa Vis acris, longeque venit languentior ad nos. Quanto percuteret proin impete jacta sine auris? Esset et in quanto degendum frigore contra Quo non lux Solis pertingeret? ipse calorem Aer servat enim nobis, quo vita fovetur. Omnis nox igitur gelida magis algida nocte Brumali foret, atque domus foret omnis ut acri Condita de glacie. Nimium dum comprimit aer Luminis ardorem, bibit ipse, et servat eundem, Inque loc huc illuc, in egentia tempora defert Impediens, magno ne magna ad frigora ab aestu 337 Migremus subito, contraque a frigore ad aestum Immodicum nimio, mediis extremaque jungit. At quanto magis est distensa illa aura Cometis Utilis! immenso cum tractu a Sole recedunt, Ut fugiant nostros oculos, penitusque latescant, Exciperent paucos, qui non disrumpere possent Noctem, tam longe radios, lumenque profusum Pertenue; idcirco ne commoda deficeret lux, Usus erat, partes circum dispersa per omnes Ut sit materies ea late vasta, potensque Arripere, et radios deducere praetereuntes Tam magno in spatio, venarique undique lucem, Et distensa velut captare in retia raram. Reveraque illos per tractus aura Cometae Ulla a parte premi nullo queat aere Solis; In immensum proin fundier, et capiendae Tenuibus ut maculis fines distendere lucis. Inde fit, ut caeca pars nunquam nocte prematur Ulla; sed, ut Terrae, cum nubes lampada Solis Eripit ex oculis, non deficit ipsa profecto Alma dies, quam tunc defert circumsitus aer, Jam non praestet idem vastissimus ille Nunquam luce carens aer? non arceat umbras? Nam, quanquam solidi pars corporis una Cometae Solem habet aversum, lucem latere haurit ab omni Nimirum immissam late cingentibus auris, Nullaque proterea noctis discrimina sentit. Hinc ratio patefit, cur non, ut Luna, Venusque, Apparent vario pariter sic ore Cometae: Non horum faciem nos inspexisse queamus Intectam densa semper caligine; vertum Illuc forte oculis nostris via siqua daretur, Haud equidem partem, quae Soli obvertitur, esse Opposita multo mage clarum perciperemus. Qui penetrant in eam recti trans nubila tanta, Languentes radii nimirum sunt, vincere longe Qui nequeant alios, qui per latera omnia fracti Detorquentur, et oppositae dant lumina genti. Illic nulla quidem proin nox; at sidera nusquam 338 Propterea populi poterunt nocturna tueri, Clara neque his Mundi tam pulchri scena patebit. Aspiciant tantum pallentis lampada Solis Unica de toto miseri spactacula Caelo: Solos in Mundo proin sese vivere credant: Ut Rex oceani divisum forte patenis Qui scopulum incoleret, quo nunquam accesserit hospes, Non alias usquam sua classis adiverit oras, Solum se toto dominari audiret in Orbe. Cum nimium Phoebo admoti accessere Cometae, Deberent lucis violento ardere furore, Si non densus eos radios infringeret aer. Nonne vides, quantum primo Sol debilis ortu est? Longius illud enim paulo, atque implexius ad nos Tunc iter aerium est: jam quid foret, haec via mille Si spatiis, quam nunc ips est, productior esset? Et tamen in multis tantundem est saepe Cometis Hoc nostro protensior atque implexior aer. Horrendum ante alios nostri videre Parentes Usque adeo in Solem demitti, ut abesset ab ejus Biscentum spatiis minus, ac nos, impete flammae; Mille quaterdecies proin partibus acrior illic, Quam regione hac in nostra, et ferventior esse Debebat splendor radiorum, quique rubentis Ferri ad fervorem tam saevas mille caloris Adjiceret vires, et mille iterumque, iterumque. Haec qui pervidit numeris, ratus ipse propinquo est Revera tantum Sole incaluisse Cometam, Exceptumque ideo semel illo in corpore magno Servari voluit per saecula longa calorem. Omnis enim calor in majore tenacior auctu est. At clypeum aurarum contra ictus lumins acres Non vidit, partim quae sistunt lucida tela, Partim rejiciunt; ideo moderantior ille Debuit esse calor, neque tantas edere vires. Hic igitur calor e vicino Sole receptus Servaturque diu, et defertur ab aere vasto Avia per loca, quo discedunt quippe Cometae Protinus a medio fugientes Sole; fine ista 339 Namque ope semoti a radiis et lumine amico Obsepti horribili frigerent denique bruma. Temperat hinc hyemem reliquus calor aeris illam, Ut calefactus et hic per lucis tempora noster Aer egelidam noctem, et facit esse tepentem. Quapropter denso protensoque aere, tarde Qui per vasta loc excurrunt, opus esse Cometis Nonne vides, ut distribui bene luxque calorque In spatia, et longe distantia tempora possit? Quodque vices redeundi, iterumque a Sole abeundi Ingentes peragunt, caudatos esse Cometas Dicemus, vicibusque carent quod caetera tantis Astra vaga, haud ullis ea caelum verrere caudis. Dum loca discedens Soli vicina relinquit Quisque Cometarum, et Phoebei trajicit auras Aeris, et tenum semper magis aethera tranat; Aetheriae partes, primo quies densior extat Natura, atque aliae porro, quies rarior ipsa est, Et magis atque magis superis subtilis in oris, Propter et incursum findentis ut aequora prorae, Et propter gravitatem in magni corporis augmen Praetereuntis, adhaerescunt properantibus auris Circum astrum affusis, facile illabuntur et intro, Immixtaeque novi regni interiora pererrant. Hospes ibi assuescit paulatim moribus illis Materies; semperque magis fugiente Cometa Ob mitescentem sit ibidem densior aestum. At diuturna ubi se porro fuga magna revolvit In Solem, et coeptant paulatim cuncta calere, Persentiscit et ipse novam jam vim radiorum Aer; se partes evolvunt protinus, inque Antiquam redeunt molem, primasque figuras. Quin propiora alique Soli ad loca, quam quibus ante Intro immigrarant, devectae, se mago raro, Quam fuerint prius, in latera omnia corpore fundunt. Propterea Solis longe magis aera densum Se circa inveniunt, et vi majore valentem Ejicere et longe sursum protrudere victas. Hinc ergo aetheriis facile expelluntur ab auris, 340 Et celeres saliunt sursum; velut aere nostro Impulsi sursum sumi graviore feruntur. Idcirco opposita Solis de parte tuemut Ducere fumantes tractus, caudamque Cometas. Quo propius soli accedunt, hoc longior exit Cauda minax, crescit quoniam calor, et magis aer Densus ibi est Solis ; quapropter major earum. Est numeros Solem fugientum particularum. Cum porro incipiunt averti et abire Cometae, Ille tamen sequitur sumus, quia protinus uno Non possunt omnes exire in tempore partes Insinuatae olim; velut igni admota propinquo Fumant ligna diu, neque tempore jactat in uno Omnes ex sese, quae bulliat, unda vapores, In quos paulatim debet calefacta resolvi. Verum illi quanto in spatia ulteriora recedunt Decrescente calore, et rarescentibus auris Phoebeis circum, sumi minus effluet usque, Tractu et se brevior distendet cauda minori. Ergo alia astra carent caudis vaga, quod regione Aeris, in qua sunt, phoebei semper in una Perstant se circum volventia: materiemque Illam exhalantem si primitus insinuatam Forte recepissent, atque illis rejicere oris Possent, a primo jamdudum tempore cunctam Ex se effudissent, prorsusque effoeta recentem Non jam concipere, atque iterum profundere possent, Ut faciunt moti spatia in diversa Cometae. Jam positus repetas caudae a rationibus istis; Quippe ejus positus diversos esse videmus, Diversoque vocamus eam proin nomine: caudam Praecipue, insequitur cum caudae more Cometam, Dicimus, at barbam, currit cum prima meatus Illius in partem m quo tenditur, anteriorem; Demum est caesaries, cum circumfunditur, una Aut nimium est de parte brevis: tamen usque necesse est, Quo sit cumque loco, quod nomen cumque reposcat, Illa situ ad Solem, quo ut semper eodem Perstet, ut oppositas nimirum pergat in oras. 341 Barbigerum est igitur sidus, cum a Sole recedit, Caudatum, cum tendit in ipsum, denique crines Fundit, ubi aut tenues curtatur sumus ob auras, Exiguumque brevis sit ob aestum, aut nostra Cometam Versatur Solemque inter cum Terra, vel ille Solem ultra eductus cum paulum de latere uno Flectit, ut et nobis fiat contraria cauda, Ceu Soli, in medioque sit astri a corpore opaco Obstructa, aut nebulae densa caligione tecta, Postremo cum nos inter Solemque Cometa est, Si tamen inde queat nostros impellere visus. Prorsus at opposiats Soli ne rere sub oras Directos longe caudam protendere tractus, Quin paulum declinet in illam plusve minusve Nempe viae partem, motu quam deserit astrum Obliquo, partemque itidem curvetur in illam, Plus, ubi proximior Phoebo via veritur ejus, At minus, ut sese in longinqua loca abdere tentat. Thure age Panchaeo fumantem percipe acerram: Si stet, odoratam laquearia fundit ad alta Surgentem recta nubem; quae et recta manebit, Illam si recta sursum deorsumque movebit Sacrificus; circum sed si celer egit eandem Obliquans, videas retro se extendere sumum; Nam quaevis saliens recta pars, desuper illi, Unde emissa, loco impendet; locus ipse sed omis Est aliusque aliusque; nec aedificata superne est Propterea pars una alii, retroque relinqui Plus opus est, quae sit prior, et sublimior; et si Longior est fumi species, curvabitur alte, Lentius exsurgunt quia primae denique partes, Quam quae sunt igni propiores; namque volando Altius, inveniunt plus impedientia motum. Propterea remanent humiles magis, insiluissent Quam si aequo semper motu. Tum curvis, oportet, Sit vapor ipse ferens sursum se, tergaque vertat In regionem illam, quo fumans fertur acerra. Flexu ex hoc speres deprendere tempora, sumus Queis falit extremas solido de corpore ad oras; 342 Propterea expendens, quantum dimoverit illo Sidus se puncto; recta quod subjacet alto Caudae apici, quantumque sit ista parte viai Temporis absumptum, credas ascentibus istud Non male fors tempus deberi conficiendis, Impediat si nil nimirum; motus ut aurae Officere aetheriae queat infinitus, incitat illam Qui ferri in gyrum, velut astra errantis circum, Ambire et solem; quoniam vel flexus ab isto Crescit ut a vento, adverso qui flamine spirat, Vel decrescit, ubi puppim velut aura secundat. Illud at hic falsa ferri ratione videtur, Quod perhibent, nempe avulsos a sidere sumos Impete phoebeae transferri lucis ad oras Oppositas Solis: tenui lux corpore longe est, Quamlibet atque leves res ullo haud concitet ictu; Quid? dare perceleres in motus ut queat? Illi Nam celeres constant fumi, cum nempe Cometis Vicini, nec adhuc sese inflexisse videntur. Nostri si tenues volitantes aere fumi Percussi a radiis Sole exoriente profusis Impulsus nequent ullos sentire, neque ullos, Quos videas, ire in motus; perniciter ire Cur poterunt illic, praesertim ubi vincere debent Oppositam quoque vim gravitatis abire vetantem? Praeterea cur non caudas errantibus astris Tunc adnectendum foret omnibus, ipsa vapores Cum queat illorum quoque lux jactare superne, Et secum abripere, et distendere per regiones Illas, quas caude visus majore Cometa Trajicere insignis, praelongo et verrere tractu. Postremo neque post tergum deflexa vaporum Illa columna foret, curvataque vertice celso, Ut docui; abducti motu celerente volarent Quandoquidem fumi sursum, cum corripientis Vis lucis non tam spatio decresceret illo, Quam gravitas contra officiens, caudaeque cacumen Proin, aequo quam si motu irent, altius effet. Interdum caudis tractus nigrantior ire 343 Longis, sulcus uti tenuis, filumve videtur: Falleris, hunc ejus projectam corporis umbram Si credas, quoniam non tam queat illa videri Longa, sed a spatio semper subtilior esse, Et demum in puncti extremum finire cacumen: Tum quoque lucis eo fractae vis atque reflexae Aere, quae sparso collustret lumine fumos, Omnes impediat prorsus, dispellat et umbras: Praeterea vel si non dispellatur, et ejus Jacta retrorsum illic sit corporis umbra, videri Attamen a nobis non jam queat, ire per axem Quae medium debet fumi, proin condier ipsa Dispersa in cauda, et sepeliri in lumine circum: Denique non tractu distincta est simplice semper Cauda, at multiplici maculantur lumina sulco Interdum; tractus medio neque semper in axe Ille oritur: varia vidi regione locorum Quaque die positus mutantem; tempore parvo Post etiam gemini conspecti, qui quoque lata Multavere situs in cauda: denique Soli Cum jam vicinum caudam protenderet astrum Praelongam, quini supera nigrescere visi, Hoc genus, et multo mage densa extendere fila, Cum cauda flexu sese intorquentia eodem. Credibile est non hos loca luce carentia sulcos Esse, queant reliquo nam circum lumine vinci, Et circumposito claro velamine condi, Sed mage fumantes, et nigros proinde vapores, In nos conversa qui caudae a parte ferantur: Pingibus educti fors illi corporis ejus, Aeris aut crassis surgunt regionibus imi. Sic cum nostra furunt incendia, depopulantque Annosas sylvas, piceo de cortice fumi Surgentes, flammas inter lucemque, videntur, Et nigro clarum conspergunt aera tractu. Plures sunt, cum plus Solis calor auctior urit. At mutare situs quod cernimus, indicat esse Illorum prima impressos in origine motus, Scilicet ipsos se volvi super axe Cometas, 344 Ut super axe suo sese vaga sidera volvunt. Praeterea exortam urentis prope lampada Solis In loca mox caudam longe disjuncta abeuntem, Quanquam eadem in speciem sit, at isdem partibus unam Ne perstare putes; verum discindier usque, Ut tractam per humum vestem, et dispergier auris Percipe phoebeis parte involventibus omni. Exhalans circumpositis nam rarior auris Est sumus, proprio proin quem cum sidere motum Percepit, sejunctus ab illo amittere debet Protinus: ipse foret quin si quoque densus, ut aura est, Perderet extemplo; clara ratione repertum Est siquidem, si forte globus moveatur in aeque Densatis auris, alio aut quocumque liquore, Obsisti contra tanta vi, decutere omnem Quae motum queat hunc breviori tempore, quam quo Curritur id spatium, quo ter distendier auctus Ille globi possit. Quare cum tantulus auctus Fumantum constet nimirum particularum, Omnem momento debent in temporis uno Perdere, quem motum per iter tenuere Cometae, Et servare alium tantum, quo scandere pergunt, Aurarum dum librentur cum pondere eodem. Aurarum offensus circum vel si abforet omnis, Et pacto incolumes possent quocumque vapores Exire, et sursum vacuis illabier oris, Tum gravitas cadere hos demum compelleret intro, Et circumlabi, velut aer undique fusus, Longe et magnificam caudae dissolvere formam, Nam pollens longe gravitas per inane Cometae est. Dicendum est igitur mutare, novosque Cometam Induere ornatus caudae, veteremque per auras Spargere phoebeas, nullam perstare, nec unquam Desinere esse aliquam. Non solis in aere debet Materies ideo concrescere major, et isti Non aliis fumi accedent errantibus astris, Molem ut paulatim majorem ea ducere possint; Namque ea materies est aere Solis ab opso Hausta, atque ex una quantum ejus parte Cometae 345 Emittunt, alia tantundem a parte receptant; Perpetuoque ita circuitu Natura gerit rem; Haud secus ac alias gyro res cernimus isto Versari, atque illinc repariri damna, profusae Sunt ubi opes: recipit, quos reddit Terra, vapores, Aequora fluminibus non exsaturata redundant, Illinc his quoniam vis suppetit omnis aquarum. Quapropter quid erit, cur credas, quod fuit olim Vastam cooperiens, et mergens undique Terram Diluvium, ex propriore ortum traxisse Cometa, Qui dum transiret propter nos, liquerit unam Abreptam caudae partem, bos linquit ademptam Interdum in spinis velut, aut in rupe capella, Atque illam in magos sese vertisse liquores Protinus, et Caelo Terram texisse cadente? Tantula res tantos possit progignere motus? Vel parva apparent trans magnam sidera caudam; Est opus, ut constet tenuissima proinde, nec ingens Possit diluviun, fuit illud quale, creare. Sic quoque ne credas, ingens cum machina Mundi Debeat extremo flammas perferre furentes Exitio, ex aliquo id propius veniente Cometa, Qualis ab igne rubens Solis redit, exoriturum; Quandoquidem nimios radios arcere Cometam Diximus, ingenti quia circum est aere septus. Denique ne credas in dulcia pabula Soli Ob lucem effusam exhausto se ferre Cometas; Tam tenui lux est, immensos ista per annos Effusa ut lato minuat vix pollice Solem (Rem porro a veris repetam rationibus omnem); Proinde Cometarum quid opus tam corpore magno, Tam lautis epulis, quid tanto denique sumptu? Vastus praeterea suus aer undique lucem Colligit a stellis jactantibus aethere in omni, Abraditque vagis idem quoque plurima ab astris, Ipsum quae recidunt in Solem, non secus ac quae Sunt in eo maculae, forbentur ab illus aestu. Hac ratione tibi rerum stat summa perennis Paritbus in magnis, nec eget, quae corrigat, ulla 346 Auxiliante manu, et deformia multa reformet: Nil ibi culpandum, nil est deforme, nec errens, Ut solet in multis, quae nos componimus, esse Molibus, atque ideo quae poscunt saepe refingi. Transitus at propior nobis cum forte Cometae Accidere interdum possit, quoque multa venire Inde mala in Terras inerdum posse videntur. Fumantis caudae pars ejus in area nostrum Insinuata, venenifero nos laedere possit Contactu, pestemque feram, atque immittere clades, Et fata conficere, et campos vastare feraces: At queat et contra succis vitalibus auras Replere, et longe mortis differre furores In viventia saecla, atque herbis addere vires. Posstit et hoc fieri, ut vicinus calle Cometa Deflectat proprio, et faciat deflectere terram; Mutua namque trahunt inter sese, atque tahuntur, Et faciat, Tellus ut se, vel ut ipse sequatur Tellurem Comes, et mutato protinus orbe Diversi procul abscedamus, circuitusque Aethera per magnum diuturnos conficiamus. Proinde Cometarum credunt de stirpe fuisse Nunc aliqui Lunam, et Saturnum quique, Jovemque Quattuor observant famulo quae sidera ritu, Et temere excurrisse illac, poenasque dedisse Protinus, aerata religata ut compede circum. Quin ex impulsu valido (et si vastior ipse Sit multo Terra, percussaque Terra resultet, Haud secus ac vitrum, vel ebur) sic crescere Terrae Possit mobilitas, atque impetus exsilientis, Sidera fixa queat procul ire invisere ut hospes, Et contundat iter coni de segmine forma In prima nimium gracili, seu forte secunda Semper hiante, magis vel ea, quae tertia, hiante, Ut nunquam ec illo redeat post exul hiatu In Solem, lucemque suam, neque nota revisat. Jam si in nos cursu directo impingeret alte Adveniens celeri, et praegrandi mole Cometa, Omnia conquassari in puncto tempore prorsus 347 Deberent, vasto tremere omnia victa fragore, Omnia confringi, in montes maria insiluisse, Campique in putres huc illuc undique multos Fragmina deciderent huc illuc undique multos Dispersa in cumulos temere: atque agnoscere multi Nunc, genus hoc, rentur cumulos, latera ardua montis Cum videre, superque aliis consurgere stratis Strata alia aut lapidum, aut variantis plurima terrae Multis interrupta locis, productave flexu Incerto: non artis opus, sed fortis id esse Ut videatur, et antiqui vestigia Mundi Diruta, et ingentes projectae forte ruinae. Posset ab impulsu Tellus super axe revolvi Tunc alio incipere, atque aliis infigere punctis Sorte polos, alia et converti mobilitate. Fors ideo ad partes Americae visitur illas, Quae non plus Austro, quam Galli, sive Britanni Accedunt Borae, queis non tam frigidus aer, Horribili glacie cumulata, astrictaque multa Insula; et ipsa ideo per regna Japonia, dicunt, A torrente plaga quanquam distantia paulum, Frigora crudescunt scythicas imitantia brumas. Nempe putant Terram per saecula longa propinquis Se vertisse polis; proin sic induruit olim Nixque geluque illic, mutato ut cardine porro Ponere naturam nondum gelida ora priorem Quiverit, et magnos nivium, demittere montes. Possit item fieri, ut dimoti praecipitemus Directa regione viae, Solemque petamus, Absumatque sua nos flamma voragine volvens. Si cladis genus hoc, aerumnarumque timendum Nobis est, aliis plus omnibus ille minari Visus erat, spaciem horribilem qui protulit olim Terris ( bis septem prope lusta abiere ) Cometa; Nam Terrae prope iter non tum illa parte vagantis Contigerat; quanto subito turbata tumultu Tellus, isset ea si tum regione, fuisset! Credere verum illinc Terris venisse ruinas, Aut instare novas, venturaque fingere corde 348 Sollicito, nimis et tam rara timere pericla, Desipere est, instent cum tot propiora, premantque Undique Mortales. Novit, cum condidit orbem, Ille Opifex rerum, Mundi suprema Potestas, Facto quid sit opus, bene uti partita vicissim Maxima sint, quae sese huc illuc corpora volvunt; Quodque sua, alterius sine noxa, ut lege teneri, Atque loco possit, tantosque innectere motus. Hinc videas, quare cum sex errantia circum Sidera deproperent, orbem prope quodque per aequum, Una et planitie pariter prope cuncta locentur, In spatia errantes adeo diversa Cometae Dispersi varium percurrant undique Caelum; Nam cum circuitu bis in omni semper ad aequos Prveniant tractus spatiorum a Sole, profecto Difficile esset, uti semper vitare valerent Incursum inter se gemini, cujusque nisi esset Orbis planities alia regione locata, Atque alii inclinata nimis cuicumque; per aequor Unum nam si omnes irent (nisi forsitan orbis Orbem alium cingens prorsus concluderet intra), In geminis punctis orbis quicumque secaret Orbem alium; quare toties totiesque secando Multiplices per circuitus occurreret astro Perfacile astrum aliud, perturbaretque, vicissim Turbaretur item, atque illata incommoda ferret. Quapropter tantum cum distent avia longe Per loca dimoti, dispersique undique Caelo, Scire licet sic Naturam vitare tumultus Horrendos, atque insolves voluisse Cometas Labi, et civili non astra involvere bello. Postquam per Caelo sumus, et per multa vagati Sidera, nec multas non Terrae et adivimus oras, Cunctaque diffusam gravitatem in corpora vulgo, Queis sint cumque locis, invenimus, et sua jura Fiximus, et mores, et qua quid lege geratur, Quod superest, quamvis lustrantem talia mecum Te reor ambigua non jam consistere mente, Certa solo stabili tua sed vestigia figi; 349 Attamen haud operae pretium non esse putarim Multa refellere, quae positis rationibus ante, Et nostrae possint gravitati obstare videri, Deque via veluti spinas exscindere cunctas, Vel paulum ne te properantem forte morentur. Illa quidem magicis velut artibus edita constant Omnia; namque procul prospecta, haud vana videntur, Et terrent animos simulacris grandibus; at, si Accedat propius ratio, evanescere debent. Jamque horum quaedam ante mihi dimota profecto Sunt, ubi visa fuit res poscere, nempe ubi dixi, Ad loca cur Soli veniens vicina trahenti, Astrum, vi quamvis illic majore trahatur, Debeat incipere in regiones ire remotas; Corpora cur gravia, a vicino parjete quamvis, Cum prope lapsa cadunt, rapentur, nec tamen imam Terram non feriant, ut non raptata, ferirent; Atque alia e genere hoc, quae sunt permulta, videbis Esse suis prolata locis, penitusqua repulsa: Porro quae superant, imbellia multa videntur Partim tela, neque hoc certamine digna retundi; Id genus est, audis saepe harum vociferari Quod rerum ignaros, Lunam, dum transmeat inter Tellurem Solemque, ubi plus raptatur in istum, Quam contra in terras, in eum debere trahentem Aut cadere, aut ibi plus a Terra abscedere multo, Quam cum se prorsus loca per contraria volvit, Ducit ubi simul ad Terram Sol, Terraque raptans. Hoc fiat, nisi se cum Terra Luna quotannis Convertat circa Solem, proin vim fugientem Ipsa habeat; qui vi Terram non deferit, atque Non ruit in Solem. Tantum, cum prima vagtur Per loca Luna, fugam gravitas ea vincere paulum In Solem debet, fuga vincere sed gravitatem Paulum, ex opposita cum fertur parte; fit ergo, Quod supera docui, gravitas ut utroque locorum Sit paulo minor in Terram, quam debeat esse. Id genus est etiam, quod jactant, nostra trahentem Si maria in Lunam tollantur, cum ciet aestus, 350 Attolli debere magis, mais usque, trahenti Accedunt quoniam Lunae sublata, suasque Percipiunt vires majores, donec in ipsam Demum abeant: id fiat item, nisi Terra trahendi Praedita majori sit vi, quam Luna, nec unquam Attolli possint maria, a gravitate nisi illa In Terram valida, vi raptans Luna minori, Demat in his, aliisque aliquid regionibus addat, Ut proin librari non aequo pondere possint; Idcirco tollantur et hic, labantur et illic, Ponderis haud aequi donec discrimina pensent. Partim at sunt potiora alia, et rem credita totam Conficere, et magnam valida vi vertere molem: Quippe putant, gravitas si sit per corpora late Diffusa; atque ad se pellantur cuncta vicissim Undique, perpetuisque accedere nisibus instent, Omnia conjungi, et confundi fixa trahendo Debere inter se, et cum nostro sidera Sole. Verum hac absistant ratione, immania quam sint Si videant spatia illa, a se queis fixa recedunt Sidera, et a nostro queis absunt edita Sole. Sunt ideo forsan vasta in regione locata, Ne gravitas facile arripere, atque adducere possit. Per spatia haec gravitas nam cum decrescat, uti lux, Par si forte habeant ea pondus sidera Soli, Vis inter Solem, quodvis et mutua sidus Vi tanto Terrae in Solem minor esset (at ista Quam longe condat tenuissima prae gravitate, Scilicet in Terram, qua nostra hic corpora aguntur!), Quanto phoebea lux tenuior illius extat Sideris. Immensum nonne hinc discrimen habebis? Quandoquidem gravitas si cuncta hic corpora cogit Per ter quinque pedes labi, quo tempore vibrat Vivida sese agitans nostra uno arteria pulsu, Jam quot erunt anni, quot saecula, mutua queis nos Haec cum sideribus gravitas compelleret ire Per ter quinque pedes? Et si contracta fuissent Jam spatia haec per tot, quot constant millia Solem Inter, nosque, tamen non percepisse queamus; 351 Ingens nam Terrae, quo magnum obit annua Solem, Circuitus quid jam est ad caeli sidera fixa, Cum nequeant positu illa suo mutata videri? Adjice, sublato quod vultu, nocte serena, Ignibus innumeris tibi Caeli fulgurat ardens Scena, sed excrescit numerus, si vitrea septa In longo conclusa tubo obvertamus, et ille est Major adhuc numerus, si moles vitrea multo est Apta magis; quin innumeras superare necesse est, Quae nullis oculis valeant, nulla arte videri, Per Caelum stellas spatio majore remotas. Quare conspicimus quae jam nos sidera cumque, His alia ulteriora putea consurgere, rursus Ulteriora aliis alia, et sic ordine longo Praeterea spatiis majoribus usque remota. Idcirco oppositas hinc illinc cuncta trahentur In partes; vires ideo elidantur, oportet, Oppositae inter se gravitatum, immotaque prorsus Sidera sint. Tantum quae Mundi in finibus ardent Extremis, paulum medio accessisse necesse est; Sed neque sidera nos datur haec, neque cernere motum. Cum nequeant multi gravitatem in corpora fusam Omnia percipere, et quid constet, cum fateantur A se non penitus cognosci posse, neque unde Adveniat, rerum a numero secludere certant; Praesertim quoniam spatio discurrere inani, Nulla et re media, distantia nectere cuncta Corpora non possit, nisuque agitare valenti; Cum nisi permultis rerum contactibus, ullae Transmitti nequeant disjuncta in corpora vires. Ergo qua tot res peragi, tantasque per omnem Undique materiam clara ratione probatum est, Ipsa tamen gravitas nobis erit inficianda Propterea, quoniam ejusdem natura latescit, Ut si res extent ideo, quia novimus ipsi? Num bene naturae ratio non reddita rerum Idcirco, quia cum gravitatem denique ventum Est ad communem, gravitatis reddita non sit Ipsius ratio? Nili fons invius olim. 352 Ignotusque fuit; Nilo quis proinde feraces Non retulit terras Aegypti, ipsumque fluentem Ullis ire locis, ulloque subire negavit, Qui subit obstantem septeno gurgite pontum? Tempora signantem molem noctuque diuque Cum quis nosse cupit, quae sese ob pondere versat Suspensa, aut chalybem contortum, ubi noverit intus Volventum gyros numerumque, modumque rotarum, Si non praeterea naturam ponderis ipsam Aut evolventis se vires exque plicantis Pertingat chalybis, se caetera scire, movetur Daedala queis moles, aut inficiabitur artem? Etsi non videas medios in corpora funes Distendi a gravitate, quibus disjuncta trahantur; At non propterea nequeat tamen insinuari Perfacile hoc animo, jamdudum ad prodita nobis Munera corporeae naturae accedere munus Posse modo inventum hoc, ut tendat in altera quodque Corpora corpus, iners quanquam, atque his jungier usque Nitatur, sed non ingratis, vique coactum; Ut faceret, si vel sunes, vel sentiat ictus; At veluti sponte, atque illectum ut amore, volensque; Sponte quoque extendi veluti vult, nec penetrari, Motibus et nullis, nulli pugnare figurae. Sin gravitatem et adhuc tamen ipse hoc ordine perstas Velle movere, locoque jubes decedere primo, At saltem gradibus consistere posse secundis Quis vetet, hisque pares quis census abnuat olli? Nempe illam proprium si corporis esse repugnes Munus; at esse putes in res extrinsecus omnes Inductam summi arbitrio, imperioque potenti Artificis, talem voluit qui cudere Mundum, Qualis is est, et non alia ratione ciere Auctificos motus, quam qua vis illa reposcit. An pudeat diam hic pro causa adsciscere legem? At quocumque velis alio dissolvere pacto Naturam, venies ad quosdam denique fines Extremos, queis consistas, ut reddier ulla Non queat ulterius ratio, nisi sola voluntas. 353 Sic et ab impulsu peragi qui singula rentur, Si causas iterumque roges, iterumque priores, Tandem pervenient, ut non penetrabile corpus Dicant esse, unoque simul non posse teneri Bina loco: sed et hujus item si exordia quaeras Officii, quo confugient? ad corporis ipsam Naturam nempe, ad Domini vel jussa potentis. At cur astra, obeunt quae caelo errantia Solem, Perpetuos glomerent sua per vestigia gyros, Nec fluidus, per quem nant, aether denique longos Carpendo motus paulatim extinguere possit? Nimirum spatii nihil usquam prorsus inanis Si foret in rebus, stipata sed undique in aequis Materies spatiis consisteret omnibus aeque, Aequaque iners itidem vis omni in corpore inesset, Quis tum vel gigni motus, vel si editus, idem Non cito compesci, penitusque perire valebit? Ejaculata cavo vix glans erumperet aere, Protinus effuso loca per circumsita motu Imbellis caderet; longoque ex tempore gyros Sic etiam, inceptos vix primitus, astra fuissent, Quae vaga sunt, oblita; sed et gignuntur, et orti Perstant saepe diu motus, seque aethere volvunt Praesertim vasto incolumnes, nihil inde videre Scilicet ut longa decerptum aetate queamus. Corporibus debes proin mixtum agnoscere inane Esse, atque aetheriis late diffundier oris, Astra pati offensus ubi non deprendimus ullos. Alma licet lux, et phoebeius imbuat aer Illa loca; usque adeo tenuis natura utrinsque est, Distare a spatio nihil ut videantur inani. Sed qui corporibus late spatia omnia complent, Et spatii rentur naturam, et corporibus unam, Idem multiplici cunctas res vortice volvunt, Et causam gravitatis in his, motusque vagantum Turbinibus statuunt astrorum, et quidquid ubique est. Sed, genus hoc, vortex nec jam queat esse, nec, esse Si possit, longos valeat durare per annos, Nec, si duret, erit, notis ut deferat astra 354 Legibus. En bellum transfertur in hostica castra, Dum procul a nostris inimica avertimus arma Finibus. In rebus primo locus esse videtur Nullus vorticibus, circum quibus astra ferantur Errabunda; etenim non possint ire Cometae In partes, ut eunt, omnes, latera omnia Mundi, Neu minus et contra, quam caeli signa secundum, Trans et utrumque polum: in regiones saepe vagantum Astrorum veniunt, transcurrunt saepe vel infra. Proin si turbineis vaga motibus astra ferantur, Hi quoque turbineo motu raptentur, oportet. Non igitur posunt concepto perge cursu; Raptatosque illos cogi, quo turbinis urget Vis ea, deducique suo de tramite cernas; Cum tamen usque suo properent impune meatu. Quod si quemque velis penetrari vorticis aestum Vorticibus variis, et turbine semper in uno Pluribus esse locum, proin turbine quemque Cometam Ire suo; tam diversos involvere motus In spatiis isdem, atque una regione quis ausit, Tantum nempe sua fretus ratione? quis omnes Certos in caeco versari posse tumultu Asserat; atque uno pariter debere, suoque, In tot vorticibus, pulsari quemque Cometam, Deduci et proprio nusquam, et deflectere cursu? Nonne hoc a vera demum ratione remotum est Haud minus, in nostro pariter quam si aere fingas Flumina materiae totidem procurrere, quot sunt Diversi rerum projectarum aere motus? Cumque lubet lapidem varianti emittere nisu E funda, magis ut procurrat saepe, minusve, Praesto materiem tibi protinus esse ferentem, Partitis velut officiis, non quamlibet, at quae Id peragat tantum, quod ea ratione jubetur, Non alia, solumque illum quae deferat ictum? Sed jam, si libeat, constantem concipe summam Vorticibus totidem, quot toto sidera caelo Fixa micant, proprio et dominari in vortice Solem: Cur sibi non fuerint damno, exitioque vicissim 355 Tam varii motus? Turbarier, inque pediri Debebant occursantes in finibus altis Paulatim, multique a multis vincier, atque Confundi, fieri junctis et omnibus unus? Ultimus hic perstare diu tamen haud potuisset; Nam per se confusus, et in sua concitus isset Pernix exitia: adversis offenisibus inter Se partes aliquid de motu amittere primo, Et detorqueri varie, et confligere semper; Crescere pernicies paulatim, et in intima labi, Demum magna quies, et iners stipata jacere Materies. Porro quam non diuturna fuisset Vorticibus parvis in magno vortice clausis Aetas, ut Jovis, et Saturni creditur esse, Et Terrae vortex in mago vortice Solis! Nam cum in circuitus alienos ire necesse Sit, retro quae sunt partes, subterque locatae, Inveniunt, propriis obstent quae motibus extra; Ergo aut sistuntur, vel quo non convenit ire, Concitae eunt, aliasque suo immiscere tumultu Gaudent, et varia pellunt regione, feruntque. Sic in fluminibus quoque reddi his parva secundis Tempora vorticibus, praesertim ubi flectitur alveus, Cernimus; intereunt vix orti, impletque cavatos Protinus unda sinus, quos fecerat ante retorta. Praeterea vortex aliquod consistere tempus Possit, si libeat, qui se aequos flectit in orbes; At compressus ab hac, et ab illa parte tumescens Quid dubites, quin se cito per se destruat ipsum Nectens ipse moras, et miscens cuncta tumultu? Demum turbineos ut jam et consistere motus Largiar, et longos convolvi posse per annos; Num tibi propterea his peragetur, quidquid ubique Conspicimus fieri Terram Caelumque per omne? Ut diversa forent, quam nunc sunt, omnia vulgo? Principio vortex si deorsum corpora cogit Delabi gravia in Terram, et subtilis eodem Pellit materies, quae circa vertitur axem: Cur sunt in punctum medium directa, nec ipsum Terrae pulsa petunt axem propiore meatu Omnia? Cur pelagi se flectunt aequora in orbem, Atque obeunt axem nec circum quasque per oras, Ex una planam faciunt neque parte figuram, Scilcet in Boream Tellus qua tendit ab Austro? Quandoquidem corpus, quod circumfertur, ab orbis Quodque sui medio tentat sugere, atque repellit Introrsum, quae sunt conatu versa minori. Id videas, haec structa tibi si machina constet: Vitreus aptatur globus, ut super axe revolvi Te versante queat, lympha tamen ante repletus; Frustaque, quae possint extare natantia, rerum Clauduntur, sucata tamen, ne mersa latescant. Immoto hoc vitro super undam educta natabunt; Non ita si celeres coeptes agitare per orbes; Descendentia paulatim coguntur in axem Nam medium, non in formam stipata pilai, Sed ducentia se in longam teretemque figuram. Praeterea hic mirus, qui Terram circuit aether, Unde venit rebus gravitas, ut corpora deorsum Possit trudere agens, debet majore profecto Mobilitate rapi, quam qua se Terra revolvit Axe super; super et Terra volvente locatum Corpus de medio conatum profugiendi Concipit, exiguum prae nisibus at gravitatis, Nam prope tercentum decedit partibus ille. Ergo hic ut fugiens gravitatem exaequet eandem Conatus, sese convertere corpus in orbem Debebit circum Tellurem mobilitate, Quae bis ob octonum velocior incrementum Scilicet est illa, qua sese corpora volvunt Illic in Terra, quo latior ambitus extat. Proin et adhuc aether majori mobilitate Se convertere debet; at conatibus ipse, Dum fugit a medio, si corpora deprimat intro, Et cadere in Terram cogat, quanto magis illa Trudat agens secum, directoque impete raptet? Impete quo sylvas, turres, et celsa domorum Culmina humi, totas etiam prosternat et urbes: 357 Omnia quin avulsa fero tum flamine secum Corripiat. Fors propterea sed flamine ab isto Interius prorsum penetrari corpora dictant, Sentiri aetherius ne impulsus possit, et ingens Plaga, nec avelli quidquam, raptumque moveri. Verum quae projecta cadunt, deorsumque revertunt, Cur ea non penetret quoque tunc, adeatque sine ictu? Cur latere hoc tantum, cur hac regione resistat Materies? Mireris aquam, quae pondera ligni Vi depressa vomit sursum, levioraque rerum Caetera, ni videas prono quoque flumine ferre, Verum ea, praecipiti quanquam amne, immota natare. Utque haec materies cogit deflectere Lunam Circum, cur etiam non circum haec corpora pellat? Vel cur non Lunam deorsum deturbet, ut illa? Demum, quod superest, totus cum vorticis aestus, In quo versatur medius Sol, et vaga circum Sidera, converti super uno debeat axe Illo ipso, Solem qui trajicit; omnia certe Sex vaga debebunt quoque circa hunc sidera volvi; Cur igitur vario declinant omnia flexu? De mediique abeunt, quo vis properantior, orbis Aequore, et huc illuc tentant diversa meatus? Praeterea qua tum poterit ratione figuram Astrum unumquodvis de coni segmine primam Signare, et facere, ut respondeat area semper Temporibus? qui propterea vult ire fluentem Sic in vorticibus stipatam materiae vim Scilicet, ut, quidquid clausum quocumque sub arcu est, Directosque inter geminis a finibus arcuum Ad Solem, et medio coeuntes Sole meatus, Par et semper idem sit, porro quamlibet arcus Mutetur; siquidem si fiat hic amplior, atque Ad Solem flexus tanto diductior, una Curtari laterum debebit semita duplex, Quantum opus est; contra his protensis longius, arcus Fit brevior, flexusque adstrictior, area semper Constet uti sibi par; procul a ratione vagatur, Talia qui fieri putat, inquam, posse: quis aequo, 358 Materiae dedit, ut partiri limite campos Inter se valeat? Se, quo monstrante, peritam, Mentis inpos cum sit, tam doctae reddidit artis? Scilicet impulsu id solo, plagaque geratur? Tum, si vicini sic possit motus et orbis Mercurii, qui non turbatur ab interiecto Astro alio, constare, queant consistere motus Astrorum, quae sunt porro superedita, et orbes? Materies defert quae Martem, extenditur ipsum Non usque ad Solem, sed Terrae clauditur inter Atque Jovis fines; jam si par area Martis In Solem protensa sibi sit semper in aequo Tempore, non poterit Terrae par esse, neque almae Quae teritur Veneris curru, aut pernicibus alis Mercurii: aptatum sic astrum caetera ob unum Turbentur: properent plus, quam properare videmus Saepe ea, vel cunctentur, ubi est mora nulla citatis. At quidam in pelago voluit primum esse locatum Astrum ibi turbineo, gravitas ubi particularum Extiterit minor; illud enim conscendere sursum Debuit, atque suos celerans transcurrere fines, Seque in particulas graviores mergere porro; Tum cogetur ab his, advenerat unde, reverti Compulsum; rursum salit, et descendit, ut ante, Post etiam rursum; sic pausa est nulla meandi: Has sine fine vias relegit, semperque revolvit. Interea in gyros circumvolventibus ibit Flexum a particulis; tum si, quo tempore gyrum Conficit, hoc et itus etiam persolvat, et illos Reflexum reditus, signare videbitur ovi Ductum iter in speciem, per idem et se volvere semper. Tempus at id gyri brevius si constat, idipsum Ire iter antrorsum spectabitur, ire retrorsum, Si contra gyri tempus diuturnius exit. Tanto sed quid agit rerum molimine? semper Labendique vices, faliendique esse necesse est, Nec minui, neque postremo finire fluenti Illa in materie, quae quiddam e motibus aufert Continuo obsistens? veluti vibrata per auras 359 Virga suos demum procursus pendula sistit. Accidet et porro, sursum deorsumque meantis, Propter densatas non aeque in vortice partes, Astri ut non aliter varientur mobilitates, Quam res poscat, uti respondeat area semper Temporibus, conique e segmine conficiantur Tantum orbes primo? neque quidquam motibus ulla Obstet parte ratis, aut exeat ordine certo? Nonne vides, quantas fingendo cudere leges Mens debet, varie queis densae sint celeresque Pro spatiis partes, astro et pro quoque novatae Diverso? varie commutat quodlibet astrum Nam spatia, a Solis quibus imo limite distat. Astrorum inter se varios jam confer et orbes; Scilcet efficies nunquam hic, ut tempora constent, Et spatia inter se, ut debent constare vicissim, Conferri in sese repetita ut tempora possint Cum spatiis at bis repetitis scilicet, ante Ut docui; quoniam ut quaevis diversa fluentis Crusta velut, quae et se circumfert, materiai Tali lege queat flexos finire meatus, Est opus, in sese repetitae mobilitates Pro saptiis ut decrescant crescentibus ipsis. At cum particulae constent in vortice quaeque Natura simili, quam longe mobilitates Ordine pro spatiis diverso progrediuntur! Progressus erit hos reperire, ubi quamque fluentis Materiae crustam subtilem finxeris esse, Interior celerans tantum quam crusta propellet, Quantum a contigua tardabitur ipsa superna. Ut faber occurrit lapsuris aedibus, atque Tecta novat, mutatque trabes, lapidesque revolsos Inserit, et ferri nectit laxa omnia nodis; Sic fabrefactum opus hoc, qua parte est rima reperta, Cura Virum reficit, sed inanis; plurima mutant Nequidquam, quoniam faciendos omnis inepta est Materies prorsum auctificos ad vorticis aestus. Jam cum consimili a natura particularum Vortex confieri non possit, qualis egemus, 360 Dissimiles ad particulas tum protinus itur, Quae nequeant aeque densarier, et celerare. Densior in spatio est Soli propiore locanda Materies; quod qui possit? cum densior omnis Majores medio fugiendi a vortice nisus Concipiat, rarasque loco deturbent ab alto, Et sese statuat per se in regione superna. Praeterea loca cuncta carent quia prorsus inani, Turbineo primus quod ab aestu Fictor abegit, Jam quid densius esse potest, quid rarius illic? Omnia sunt stipata aeque, majorque minorque Particula esse potest, ut non quae densior extet Materies alia, neque contra rarior ulla. Sic male compacti primum, licet ipsa favere Visa fuit fortuna novis, post saepe recusi, Primum et tentati leviter, sed deinde inimica Saepe lacessiti, et quassati vi rationis, Denique turbinei prorsus cecidere tumultus. Jam quid materia est subtilis, et aetheris aura Illa levis, quae trans impervia cuncta meabat, Impulsuque potens cuncta omniparente struebat? Quid tria sunt elementa illa, unde exorta putatum est Omnia scobs, agilesque globi, molesque striata? Sciliciet in putres resoluta abiere ruinas Et spaciem praebent magnam, ut Carthaginis altae Illa diu per humum vestigia visa; vigentis Urbis enim motus, populique ferocia bella, Et vires, et opes repetebat mente viator, Orbia et imperium jam totius affectatum. Successit Gravitas, submisit et omnia victrix Protinus, atque alte caelo sublata refulsit Sola potens ima, et media, et conjungere summa. Jam quibus ipsa ratis immensum temperat orbem Legibus, in lucem nobis non invida claram Extulit, et rerum communia foedera pandit; Nec levia inducit nos per vestigia tantum, Magnarum defert sed prorsus in intima rerum, Et, quae nativa sunt obsita nocte, recludit Funditus, et tenui dat quaeque evolvere filo, 361 Contemptimque sinit nil jam transcurrere, fidens Scilicet ipsa sibi, et rerum secura suarum. Humanae non haec simulacrum, ut plurima, mentis, Ingenioque refert sua non exordia nostro: Inventa est nobis, non edita; rebus ab ipsis, Quas agitat, versatque, educta est scilicet, atque Prodita, et hinc cupidas in mentes insinuata. Procedit velata caput, vultusque nitorem Obtegit, et nostris animorum obtutibus arcet; Vim tamen esse suam monstrat, propriumque vigorem, Quo procul inter se distantia corpora nectit. Sed num cuncta sibi subdat, dominetur et una In rebus? Cieat, quotquot sunt, undique motus Sola omnes, nihil ut constet jam denique quovis Vel tenui in spatio mutatum, in corpore quovis, Quod non ipsa sua moderatrix conficiat vi? An potius vires diversa a stirpe receptans Sit veluti quidam dissusus in ardua ramus Sidera, praeterea tamen ut se multa propagent Radice hinc illinc ramorum brachia ab una, Quaeque suas referant vires, disjunctaque praestent Officia, unde in res varii sint germina motus, Et varii pariter nexus, ut denique possit Multiplex adeo consurgere, certus et ordo In magnis, minimisque, et grandia, parvaque prendat? Stipite nimirum vis diffundatur ab uno Irrorans veluti vitalibus omnia succis, Rebus et auctificos motus dans, exagitansque, Adducens, removensque, ligans, solvensque vicissim, Non temere, at legum ratio velut ipsa reposcit In paucis nota, in cunctis certissima rebus. Jam tu, quaecumque es, quae vires una profundis Tam varias, tanquam foetus, Vis alma, feraces, Salve mira opifex Mundi, o communis origo Foederis, omniparens et amor, rerumque voluptas, O elementorum Venus, o Natura capaci Cuncta sinu capiens, vel quo tu nomine dici Cumque velis alio, non grandibus impare factis. Nos tibi subjicimus sed inertia corpora tantum, 362 Et Mundum hunc spatiis distensum, dispositumque. Tu ne te Mundo longe meliore regendo Immiscere velis; mentes contingere nostras Interius nequeas; animi tua jussa recusant. Attamen est aliquis quoque mentibus impetus, et vis Indita, non qualis late per corpora fusua est, At quadam tamen inflectens ratione, agitansque Interius nostros animos, ut protinus inde Possint tam varii gigni sub pectore motus. Sed penetrare animis animorum impervia nondum Contigit, et seriem arcanam cognoscere morum, Excutere et latebras omnes, motusque repostos. Tempora forte manent nostros ea fausta Nepotes. Se produnt aliqua, at longe modo tenuia nobis Indicia, ista sequi, quaesisse et proderit olim Plurima; nunc sat erunt faciendo in postera saecla Augurio, et tanta spe mentibus alliciendis. Principio si mens animantum bruta videtur Esse aliquid majus, quam quod de corpore ducit Exortum, vires sentire ad multa trahentes Quis dubitat? Propriae quaerunt cur commoda stirpis? Quid teneram matris compellit ad ubera prolem? Implumes avium quid hiare coegit ad escam In nidis foetus, quid matrem ferre labores, Inque fovere diu, blandirier, atque tueri? Verna parat fieri cum primum mater hirundo, Fictile sub trabibus sibi par sobolique ferendae Condit opus: condunt de spinis undique lectis Alcyones, scopulisque infigunt tecta sub altis Usque adeo mira compagine nexa, resolvi Ut nequeant undis, nec adiri; condit et altis In ramis Philomela suos de cespite nidos. Has artes sub quo primum didicere magistro? Unde et inexpertae norunt, quid postulat usus? Cur similes faciunt, quas jam fecere parentes, Atque pares operas? Non haec vis insita quaedam est, Ultro quae trahat huc indocta atque inscia corda? Mutat avis peregrina plagas, quaeritque tepentes E gelidis oras regionibus, eque tepore 363 Immodico fugit in desertos ante recessus. Dum migrat, pulchrum liquido deducitur agmen Aere, ne nimium venti, nubesque morentur. Quis docuit Mensor pulchras aptasque figuras, Excipisse quibus ventos et nubila possent? Quis Terrae faciem in tabula descripsit, ut illic Opportuna sibi legerent loca traminte certo? Quidam quo raptat vigor intus, pergitur illuc Scilicet, et varios tentant exinde volatus. Inspice pulvereos per campos ordine longo Formicarum acies; segetem sectantur in arvis, Atque onera important scrobibus, praedamque cavatis; Fervet opus, releguntque viam, repetuntque laborem. Sed tanto fera parva quid efficit utile nisu? Prospicit illa hyemi, longum qua languida torpet, Plurima cum nullas hyemes, neque viderit ulla Frigora? Nimirum sibi longo accommoda somno Tecta parat, segetemque locat, quam corpora possit Sternere parva inter, brumam et defendere membris. Neu tumeat faciles terra seges abdita in herbas Eruptura, illa corrodit parte, futurae Qua latet effigies in parvo semine aristae. Haec tu scire putes animantem, et noscere cuncta Mensibus aut paucit prognatam, aut forte diebus? Nempe rapit quidam has, et, quo rapit, impetus, itur. Quae vomit e parvo, net aranea, corpore fila, Retiaque intexit liquidis pendentia in auris. Hinc illinc videas affixo ut fune teneri Saxa inter ramosque leves, velut alta tenetur Ad scopulos puppis circum religata manentes. Artis opus mirae; circumplicat orbibus orbes, Alligat et, radiis ex omni parte profusis Ante, tenax filum: extremis rarescit in oris, Densior in medio, pellucida quae plaga confit, Sed duri mage sunt in summo fine rudentes. Expectat sic densa leves in retia muscas. Piscibus exemplum capiendis unde, ferisque Sylvicolis, avibusque homines nos hausimus ipsi. Illa sed unde hausit? Proprio talem extudit artem 364 Ingenio? An potius quidam ingens impetus intus, Quod facit, id cogit facere, impellitque sequentem? Non ego praeteream, qui nobis ferica fila Donant, et pulchra faciunt in veste nitere, Innocuos vermes, teneris qui cura puellis Praecipua, inde sibi ut peplum, pallamque receptent. Tempus ut advenit, cibus et maturuit aptem In succum interius, splendentia corpora densis Attollunt ramis; illuc namque impetus ire est; Oraque multiplici convertere ut ebria gyro Incipiunt; quaque ora feruntur, succus in auris Fila in tenuia flavescens deducitur; ultro Paulatim in tereti concluditur ille sepulchro, Et clausus quoque pergit opus, dum scilicet omnem Evomuit succum, atque exanguia membra reliquit, Acceptura novam porro rediviva figuram. Quae facitis ceras, et mella liquentia, parvae, Vos ego apes sileam? quando divinius esse Ingenium, et rerum fato prudentia major Creditur in vobis. Plebs duro nata labori est Atque operis, sexuque caret; stirps mascula, fuci, Rarior est, multo sed foemina rarior, una Saepe genus magno in populo: Rex credita piscis Haec fuit agricolis; Reginae nomine verum Dignanda est mater, regnum hoc muliebre feratur. Nullum fervet opus sine matre, aut publica tangunt Commoda; projiciunt ingratam tum quoque vitam: Ipsa movet, regit ipsa, et pacis et arbitra belli. Mel de flore legunt, scrutari florea norunt Septa, ubi congesti succi, dulcemque liquorem Protinus educunt sugentes, oraque complent; Cercus, et norunt, quo florum stamine pulvis Haereat: his ergo se desuper applicat ales Staminibus; circum et se pulvere tingit odoro, Accumulatque, impletque sinus per crura cavatos. Saepe init et bellum pugnax genus; aspera retro Pro cauda est acies, jacit unde in vulnera virus. Hanc etiam in sucos vertunt, ut inutile coeptant Hi genus esse, suo genitali munere functi. 365 Fundendoque petunt fraterno a fanguine laudem. Jura vetant nil proficere, atque labore alieno Pasci, et non partis per sese accumbere mensis. Arte favus mira compingitur, et licet ollis Haud ulla artifici tractetur regula dextra, Appositis tamen et flexus novere, modosque Senorum laterum; spatia implent cuncta, caventque, Nusquam ne constet cerae parcissimus usus. Tum quoque pro vario cunabula semine condunt; Plurima, parva tamen, queis sexus nescia partu Immittatur apes; magis ampla et rara virili Pro stirpe; augusta surgunt rarissima mole, Parvula queis mulier, soboles regalis, alatur. Scit mater, nunquam confundit provida cunas. Vere novo incipiet sedes animantibus arcta Esse, neque immensas capiet domus; ergo colonos Decernunt alias quaesitum emittere sedes. Tunc subito possis magnum exaudire tumultum Exortum; erumpunt densae plaudentibus alis Unam observantes, quae foecundissima, matrem; Non odio huc, vel amore, sed utilitate trahuntur. Omnia quae peragi si docta mente fateris, Et populo quaecumque alia admiramur in illo, Falleris; impellunt constanti lege valentes Interius vires, quas nobis noscere non est, Impulsus illae excipiunt, ultroque sequuntur. Quid jam aliud vulpis dolus, insidiaeque luporum, Quidve canum furor in cervos, cervique timores, In teneram accipitris quid mens inimica columbam? In nemora ire mihi nec jam vacat, inque profunda Oceani, et, quae vos agitis, spectare, leones, Atque ursi, tigresque, et corpora vasta elephantum, Et mutae Protei pecudes et suamea saecla, Vos rhombi, vos delphines, vos grandia cete; Quam varias vires in vobis, quam simulantes Optima consilia, et rationes esse viderem! Exuere ast omni vos tamen hic ratione Consilioque ausim, dum pelli viribus istis Suspicor ignotis; quoniam cum viribus istis 366 Et ratio queat esse aliqua, et mens sponte receptans Impulsus, ferrique videns, quo fertur, et optans. Quis neget igniculos nobis rationis inesse? Et tamen impulsu trahimur persaepe valenti, Dum, bona quae remur, sequimur; cum scilicet illuc Experiamur agi ut naturae a pondere quodam. Has primum ingenitas in nostris mentibus intus Sentimus vires; inde esse, et vivere quemque Allicit; et miseram quanquam, duramque trahamus In luctu vitam, tamen esse, et vivere dulce est. Notitiis trahimur rerum quoque, veraque nostri Exoptant animi, et dulcedine tangimur horum Mira, nescio qua; de veris exoriuntur Vera alia, et cupido se nexu in pectore jungunt. Excolere in tacita res longum, et volvere mente Ignotas, non sit propius propiusque locare, Ut possint a mente rapi, junctaeque teneri? Porro ob conjunctas majorem extendere nisum Possumus, atque alias adducere longius, atque Porro alias, semperque novas adjungere vires. Quae semel arripuere animi, retinere tenaces Contendunt; exin fiunt constantia quaedam Rerum judicia, et fluxerunt protinus usus, Et varii mores: ea si quis vellere tentat Ex animis, vitam prorsum ipsam evertere ab imo, Naturamque alio convertere velle videtur. Ordinis hinc animis, Pulchrique, Bonique cupido est Indita, justitiae vel corda injusta leporem Agnoscunt. Virtus fert ludem, et honesta probantur. Ipsae etiam mentes intra se nonne trahuntur Mutua? Cur igitur solas tam taedeat esse? Cur sociale genus sumus haud deferta per arva Dispersum, vel per sylvas, vacuosque recessus? Unde tot in populos, tantasque coivimus urbes? Unica non homines junxerunt mutua vitae Subsidia inter se, neque magni commoda coetus; At quoque posse loqui, atque aliis expromere sensa, Atque aliorum etiam cognoscere, et inde moveri. Finge aliquem solam placidi inter veris honores, 367 Et melicos inter cantus producere vitam, Mollibus in stratis jucundos carpere somnos, Auratamque domum, laxosque habitare penates, Affluere atque esca regali, deliciisque; Num minus exagitet quaedam vis insita mentem, Et faciat, vitam socialem ut protinus istis Praeferat? Haud ulla est sociis sine pura voluptas; Crescunt, cum sociis partimur gaudia nostra, Curaque dividitur narrata, minusque dolores Saevire, inque animos incumbere moeror et angor. Praeterea et laudem, et famam captare, decusque Unde sit? Ex ipso vitae socialis amore Non fluat? Ambitio non vires exerat illinc, Qua primi in rebus contendimus omnibus esse, Et praeferri aliis, regnare, atque esse potentes; Quod solis petere haud unquam, neque nosse liceret. Postremo nexus inter corpusque animamque Cernimus esse aliquos, et mutua foedera quaedam. Ulla neque apparet, potuit quae jungere causa Naturas tam dissimiles; id praestet utrinque Inditus, hinc animis in consona corpora quidam, Illinc corporibus quidam conatus in illas, Ut vita, atque omnis quoque vitae hinc prodeat usus. Jam quid opus tam distantes contingere sese Naturas? Per vim sine tactu mutua possunt Officia exercere suam, et communia quaeque Efficere. At, genus id, multas cognoscere vires, Quotquot sunt, ullas et earum prendere leges Non opis est nostrae forsan, praesentia quamvia Omnia sint, atque intra nos peragantur, et ipsum Afficiant sensum; neque jam deprendere motus, Id quoque u liceat, sat erit, qui scilicet omnes Interius varia in nobis ratione geruntur, Cum volumus, cupimus, gaudemus, percipimusque; Compositi nimirum motus sunt; proinde necesse Hos foret in motus alios iterumque, iterumque, Inque alios motus dissolvere, donec ad ipsa Prima retexendo sit ventum elementa; vicissim Tum conferre elementa iner se, quoque geratur 368 Ordine quid rerum, qua quid quoque lege, videre Nec tamen interea nostrae, quae libera, mentis Vim secludere ab his, dominam ast adsciscere talem, Arbitrio mens ipsa suo ut quascumque movere Se queat in partes, et quoslibet edere motus: Texere post contra, ad motusque redire priores Esset opus, quales nos intra percipiuntur. Ipse sequens at se sensus fugit, undique nodos Nectens difficiles, magnoque volumine rerum Implicat, ut proprias nequeat cognoscere vires. Nobis hunc tenuem nostrum lustare profecto Difficile est mundum, et, quid simus, scire; videmus Caetera, sunt oculis at nostra impervia nostris. Non ideo tamen est, ut vitae debeat omnis Cursus sorte regi, et quocumque impellimur, ire. Vis etiam in nobis (Rationem dicere suemus) Quaedam se prodit moderandae aptissima vitae; Humani haec veluti currus Auriga videtur Frena regens, et, recta, movens, qua semita ducit. Illius impulsus aliis secernere oportet Motibus, atque sequi solos; properare secundis Scilicet his liceat, spatioque excurrere jusso Securos; aliter transverso plurima calle Obsistunt, longaeque morae, certisque periclis Obsita sunt loca; quam triste et quam lugubre nostri Spectaclum tum fiat, ubi, cum maximus Orbis Consonet, hic tenuis discors, exlexque feratur. 369
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.