Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
Tum B., me sane, inquit, tam luculentis exemplis a tuenda IX fabula pene retraxistis; sed illud vereor, ne si didascalicis
fabulas omnino tollimus, una omnem, quae poetarum est propria, vim, et nomen
ipsum adimamus. Scitis enim quam multi, neque ii quidem indocti, sacra potius
sine cantu ac tibiis, ut ajunt, quam poetam sine fabulis esse posse affirmant.
At nos, inquit A., non leviorem Hesiodi, quem paulo ante legebam, auctoritatem
illis opponemus. Ast nimirum in Ascrae vallibus a sese auditas esse verosimiles
fabulas, sed veritatem ipsam item nosse, atque etiam malle dicere.
Ιδμεν ψέυδεα πολλά λέγειν ετυμοισιν ομοια
Ιδμεν δευτ εθελωμεν αληθεα μυθησασθαι

|