Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
Previous paragraph

Tum ego, video, inquam, didascalici carminis tuendi studio nos esse fortasse plus aequo abreptos. Cum enim Didascalicos in poetarum civitate initio vix retinuerimus, paulatim ad primos subselliorum gradus adducimus, et jam cum ipsis credo majorum genitum poetis fere contendimus. Tunc A. equidem, inquit, neque turbas metuo ab his minime ambitiosis civibus, neque ullam arbitror, aut certe levem esse posse contentionem ordinum inter se dissimilium. Sejunctae cuique sunt sedes, dispares carminum gradus, varia rerum discrimina intercedunt. Neque enim eosdem impetus omnia, nec eosdem spiritus postulant. Epici siquidem illustrium virorum gesta concinunt; patrias res etiam ab eorum versibus cognoscimus, regna ac gentes, quibuscum multa nobis communia sunt jura, discimus. Quae quidem omnia et ipsa rerum magnitudine nostros sublimium atque admirabilium appetentes animos valde capiunt, et nostra magnopere intersunt, nosque propius attingunt. Temperatior autem dicendi modus, veritatis nimirum docendae, didascalicis poetis erit adhibendus. Verum, si Epicorum vires eisdem minus conveniunt, non idcirco sui etiam illis comptus venustatesque desunt. Menander Homeri similis esse noluit, neque vitio sibi dandum putavit, si propriis contentus dotibus, alienis careret. Tum B. an, inquit, didascalicos, quoniam in remissiore scribendi genere versantur, idcirco ab omni sublimium rerum magnitudine arcebimus? An solis Epicis ingentium hujusmodi argumentorum omnem apparatum tribuemus? At ne illi quidem ipsi in eadem semper magnificentia versantur. Iliadem dicendi vi ac magnitudine Odissea uberiorem ipsa rerum magnitudo ac dignitas faciebat: nec iis assentior, qui Homeri magniloquentiam cum aetate consenuisse existimant; sed πολίτειας οικονομία grandiorem opinor sonos etiam majores sua sponte protulisse. Verum quot genera hujusmodi sublimium rerum pertractari a Didascalicis possunt, quae ipsis Epicorum argumentis nec admirationis minus habeant, nec nostra XXII minus intersint? Si de virtute atque honestate, si de moribus ac legibus, si de administranda civitate dicere instituent, quae series, quae ubertas orietur rerum magnificentissimarum? Sed si Empedoclem illam rationem velint persequi, ac de rerum naturas et causis dicere, quid esse poterit ad agendum amplius, quid hac mundi universitate majus, quid nobis opportunius? Illae Graecorum concertationes, atque ipsa Romani Imperii constitutio, quam minutae res atque angustae videbuntur, quam ad nos fere nihil pertinentes, si huic tantae magnitudini, totque commodis conferantur. At de illa, inquit A., magnitudine, atque utilitate rerum agimus, quae sensu ipso per se gignitur, suaque sponte nos excitat. Sint enim haec, quae de naturae causis atque effectibus dici possunt, magna aeque, nobisque percommoda, num tamen idcirco perinde quadam naturae nobis tam finitimae sunt ac propinque? Proinde quis unquam siderum, et caeli conversiones aeque, atque civitatum motus ac mutationes ad sese pertinere existimat? Nuda scilicet ac vacua omnia animorum perturbatione ista sunt, neque propterea cum illa humanarum rerum utilitate comparanda, quae cum suavibus hisce motibus tam arcte conjungitur. Nosti enim, quem ictum habent, quo pellunt animos, falsae illae atque inanes affectiones; quam jucunde agitamur, cum amamus, cupimus, expavescimus. Similitudine rerum abrepti nos ipsos in illis fortunae commutationibus versari fere credimus, et affinitatis quadam conjunctione commovemur. Haec ab ipsis naturae initiis profecta, et in omnium insita sensibus subito nos excitant; illa autem, quae tam longe a nobis remota intelligendo diuque meditando vix assequimur, aut nullos aut lentos certe, ac desides motus afferunt. Tum B., at ista, inquit, si ita videtur, accuratius exquiramus: fortasse enim nec tam segniter nos ab iis rebus moveri comperiemus, quas intelligendo meditandoque intime percipimus; nec ab iis ipsis, quae communibus infixae sensibus videntur, impelli nos acriter cognoscemus, nisi cum easdem antea animo et cogitatione probe perspexerimus. quid enim quempiam XXIII nulla cogitatione instructum, nisi pene stipitem aut beluam ad paulum abjectam censeas? Earum quippe etiam rerum, quarum peculiares nobis conciliationes natura fecerit, facile tum sensus hebescit atque extinguitur, cum nullo usu intelligentiaque excitatur. Proinde, si qui ab omnium societate sejuncti in montibus ac sylvis nati atque alti sunt, ipsos hominum occursus fugiunt, et omnem naturae conjunctionem abrumpunt. Quo autem quisque est societate et convictu hominum excultior, et suae et caeterorum utilitatis intelligentior, eo acrius illius conjunctionis vi capitur, et reliquorum opis atque auxilii indigentem se videns ad opitulandum aliis est propensior. Primo suae ipse civitatis, deinde finitimarum, demum omnium gentium propinquitate devinctus, humani nihil a se alienum putat; regionum etiam remotissimarum res, moresque inquirit, casibus fortunisque movetur, tantum denique caritate ac benevolentia, quantum cognitione progreditur. Verum si idem rerum cognoscendarum limites non terrae finibus terminaverit, sed eo usque intelligendo perrexerit, quoad animo et cogitatione potest pertingere; si non solum fluxa haec et brevia, sed immensa etiam ac perennia mundi corpora, eorumque ingentes illos cursus conversionesque viderit, quam se ille repente e socordia colliget, ac recipiet, et hujus tantae magnitudinis animadversione excitatus, quam se antea hospitem ac peregrinum in hac naturae universitate fuisse mirabitur! Cumque se non unius loci popularem, sed mundi ipsius tanquam ingentis municipii civem agnoscet, quam illum fere poenitebit rerum atque commoditatum omnium, quae angustis nostrarum urbium ac regionum spatiis coarctantur! Quam nihil majus reputabit, nihil quod nostra magis intersit, quam hunc tam ingentem rerum omnium ac tam praeclarum ordinem! Peragrare tum sibi immensos naturae fines videbitur, ac supra hominis fortunam ac vitae conditionem erigi; neque enim annorum brevitate atque imbecillitate corporis, sed animorum comprehensione, et scientiae amplitudine vivendi rationes aestimabit. Qua rerum admiratione qui semel rapti sese iis cognoscendis implicuerunt, ab iisdem divelli vix unquam XXIV patiuntur. Neque enim si tranquilliores, ac minus turbulenti sunt, quam caeterarum cupiditatum, hi scientiae motus, minus alacres idcirco atque ad alliciendas mentes validi sunt illius impetus. Siquidem insatiabili, quod nobis a natura est inditum, sciendi desiderio, sine summo jucunditatis sensu facere satis non possumus. Hinc ambitionum illecebras missas faciunt, non odio, non metu, non voluptate alia a semel instituto studio detorquentur, vitae ipsius pericula contemnunt, aut minime sentiunt. Quod quî fieret, nisi hic veritatis quaerendae ardor caeterarum omnium cupiditatum vim antecederet? Atque inde profectae sunt illae nobilium etiam philosophorum sententiae, in veritatis cognitione summum bonorum finem statuentium. Ad hanc scientiae vim cum suavitas carminis accedet, quam validiora erunt haec ipsa invitamenta naturae? Quam labentur vehementius, tanquam amentatae hastae, et quam altius intimis sensibus inhaerescent? Hanc igitur scientiae ac humanitatis societatem si Didascalici sequentur, quid est, quod illis singularem movendi et delectandi opportunitatem non concedamus? Quid enim aliud indicant illi Sirenum cantus, qui ab Homero tam valentes ad sapientis animum fuisse memorantur, ut Ulisses de suis, qui uberem rerum scientiam polliceretur, suavitate carere? Quid a Virgilio convenientius repertum est epulis Conditorum Romani et Cartaginensis Imperii, quam illud ab Atlante traditum? Nempe ut declararet optimo cuique, doctrinam cum elegantia conjunctam esse jucundissimam. Tum ego, magnifice inquam, haec a te dicuntur; sed si rem ipsam propius intueare, vereor, ne repente dilabi hanc tantam jucunditatem invenias, et hos Sirenum cantus ab auditoribus pene vacuos ac desertos relinqui. Quotus enim quisque ad haec quaeso se conferet? Si iis rebus moventur homines, quas intelligunt, videtis, quam pauci sint, qui horum scientia trahantur. Atque hi quidem ipsi, nisi humanitatem litterarum cum doctrina conjunxerint, haud scio, an haec ita versibus exornata facile respuant. Quo igitur recidet ea tam gloriosa suavitas, quae XXV ipsa audientium infrequentia palam refellitur? Quod eo magis in hoc scribendi genere erit reprehendendum, cum Poetae et utilitatem plurimorum maxime spectent et voluptatem? Tum A., at cur, inquit, a Didascalicis flagitabimus, ut quaecumque litteris mandaverint, ad omnium intelligentiam accomodentur? An iis duriores scribendi leges, quae caeteris omnibus imponimus? Quasi vero qui ornatos ac venustos se esse velle profitentur, continuo eos oporteat facile item ac dilucide omnibus dicere, atque hebetiorum etiam ingenia acuere. At cur non illud idem a caeteris compte et jucunde scribentibus expetimus? Qui quidem scribendi officio facere satis putantur, si a peritis earum rerum, de quibus agunt, probentur. Qui historiis scribendis dant operam, cum de regionum situ, de instruenda acie accuratius dicunt, ab iis fere solis, qui locorum descriptiones rite teneant, et militari scientia instructi sint, intelligi probe possunt, neque tamen praeclare conscriptae historiae laude carent. Nemo Aristotelem, nemo Platonem non inter summos egregie dicendi magistros collocat, tametsi a doctissimis tantummodo legantur. Ipse latinae eloquentiae parens Cicero non minorem opinor propterea sibi laudem comparavit in iis, quae de philosophia eximie scripsit, quia a paucioribus cognoscuntur. Sed discedamus a philosophis, ad poetas veniamus. Ipsum illud insolens eorum dicendi genus, et aliena pene, qua loquuntur, lingua, quid magis declarat, quam fugiendae multitudinis consilium? Nonne aperte istud etiam indicat, cum identidem profanum atque imperitum vulgus a usis versibus arcendum denunciant? Quod eo magis mirandum est, cum in rebus in communi intelligentia positis idem faciunt, et peritioribus placendi studio hac ipsas a populi judicio removent. Non est necesse commemorare multos. Quis Pindaro in rebus facillimis difficilior? Sed num idcirco non illum inter poetarum principes numeramus? Quanto magis igitur Didascalicis id erit dandum in rebus altissimis, et suapte natura a multitudinis usu abhorrentibus? Nisi forte, quod in levibus etiam argumentis concedimus caeteris, in philosophia non ipsis dabimus, ut peritissimis XXVI placeant. Nam quod ne doctis quidem ipsis patere promiscue aditum ad suos versus sinunt, sed praestantiorum tantummodo suffragia postulant, quis hoc in illis jure reprehendat? Cum Socraticis olim laudi fuerit, quod iis tantummodo scriberent, qui essent et philosophia et politioribus litteris exculti, cur non idem consilium in his artium docendarum poetis erit aeque commendandum? Si eos sibi judices seligent, qui doctrinas cum humanitate conjunxerint, reliquos vero quasi non satis musarum ritu initiatos rejicient, quis non auditorum paucitatem eorumdem dignitate probe compensatam existimet? Si quae quis scriberet, probare optimis posset, quid jam plurimorum sententias quaereret? Musarum enim cultus ii demum sunt maximi, qui et doctrinis ipsis lucem ac splendorem afferunt, et praestantiora ingenia perficiunt, ac illustriore loco statuunt. Hic ego, vos vero, inquam, egregie Didascalicorum rationes defenditis, et quibus in rebus verebar, ut mihi non satis eorum causam probaretis, ibidem valere eos plurimum persuadetis. Jam enim fateri cogitis singularem inesse posse in eorumdem versibus praestantiam, et quae cum ipsis epicis facile possit contendere. Tum B. sed ne plus aequo Didascalicis, inquit, videamur tribuere, ad illam normam, si placet, rem perpendamus, qua una fere in caeteris artibus aestimandis utimur; nimirum quo quaeque acriorem animi vim atque ingenii aciem postulant, eaedem ut majore etiam in laude sint. Quem enim alium modum in judicio de artibus ferendo adhibemus, cum prae hac ingenii existimatione nullam interdum ne utilitatis quidem ipsius, ac vitae necessitatis, quae caeteroquin tanquam finis artibus est propositus, rationem habeamus? Quis enim signa ac picturas egregie laboratas, ob eam utilitatis inopiam minus magnifaciet? Aut poetarum labores ob solam dicendi excellentiam, non philosophorum, ac mathematicorum etiam inventis conferat, cum utraque parem animi solertiam in dissimili genere praeseferant. Si ad hanc igitur legem Didascalicorum conatus exigemus, qui in hac ingenii contentione duas habent excellendi partes, duplicemque XXVII commendationis causam, alteram a dicendi laude, alteram a rerum praestantia deductam. Ac de dicendi quidem laude satis esse arbitror, quae hactenus sunt commemorata. Quod ad res ipsas attinet, certe non minorem ingenii vim declarant. Nam quaecumque in promovendis doctrinis excogitata ab aliis, atque inventa divinitus fuerunt, dum illi in bono lumine collocant, atque eo Musarum speciem afferunt, ut parem iisdem rerum auctoribus ingenii sibi gloriam vindicent. Quidni enim inveniendi pene laudem promereri ii possint, quorum egregio dicendi artificio quaecumque exposita sint, continuo eadem nova omnino, et nunquam antea aut lecta, aut audita videantur? Quare quae tam praeclara erit Epicorum et Tragicorum opera in fabula rite constituenda, atque in rebus, quas quis gesserit, apte disponendis, quae hoc admirabili rerum contextu a naturae ipsius fonte deducto, ac Musarum comptu exornato non obscuretur? Tum ego, sed vide, inquam, quid hoc constituendae fabulae nomen valeat, ne ejus significationem, quo minime est aequum, trahas, si propriam Epicorum in recta rerum constitutione laudem cum Didascalicis communices. Quid enim quaeso commune habet cum eo, quem Didascalici sequuntur in rebus apte collocandis ordine, haec, de qua est sermo, rerum, sive fabulae constituendae ratio? Nosti eam totam Epicorum, ac Tragicorum virtutem esse, qua omnes poematis partes mira rerum consensione constringunt, unamque rem efficiunt. Quorum artificium in eo nimirum versatur, ut summa varietate distinguant omnia, rursus eadem ut inter se nectant, et posteriora prioribus, quae praecedunt, consequentibus ita colligent, unum ut exitum cuncta respiciant, atque ad eundem referantur, demum ut loco etiam ac tempore congruant. Cujus quidem rei tanta vis est, ut caeterae etiam artes illam admiratae ad sese traduxerint, nec in pictura, nec in architectura praeclarum quidquam esse possit, quod non ex hac partium conjunctione efflorescat. Sed ab ea laude Didascalicos suapte natura longe removeri vides. Ob ipsam tam multiplicem ac variam rerum inter se plerumque disjunctissimarum tractationem quo pacto possunt adipisci illud unum et simplex, de quo nobis est sermo? Aut si XXVIII id quoque modo consequentur, isthaec iners materiae conjunctio, quam unam assequi illi possunt, num satis pellet animos, et cum illa actionis consensione, quam Epici sequuntur, conferri poterit? Tum B., At, inquit, si opifices etiam, ut dictum est a te, hanc partium inter se consentientium, atque ad unum finem spectantium pulchritudinem in suis artificiis conantur imitari, cur eandem Didascalici, si propriam minus habeant, non item mutuentur, ad seque transferant? Quod Pictoribus, Architectis, Musicis concedimus, cur illis invidebimus? Nam si ex ipsa rerum conjunctione potest isthaec carminis colligatio proficisci, qua ex re aptius eadem, quam ex his Didascalicorum argumentis orietur? Quod unquam facinus, quae hominum actiones possunt tam multas, ac tam varias res tam apte colligare atque connectere, quanta conspiratione et consensu tot ingentia interque se remotissima corpora gravitatis vi constricta, quasi illo pythagoreo Jovis carcere inclusa, in hujus universitatis molem unumque mundi corpus coalescunt? Sed haec ex inerti materiae coagmentatione conflata consensio si tibi non satis accommodata videtur ad illam assequendam pulchritudinem, si non corporum se varie moventium concordia putas unum illud effici, quod allicit animos, sed actione opus esse varia, praestante unius consilio directa, unum ad finem conversa, uno temporis, locique termino circumscripta, nihilne consilii subesse existimas in iis ipsis tam bene convenientibus motibus? Ex hac ipsa materiae conjunctione nullane erumpit, seseque prodit ratio atque intelligentia? Cum hanc rerum molitionem, ac naturae ordinem numeris, et carminis vi patefactum intuebimur, non in animum irruet, ac sensus omnem occupabit actio varia, multiplex, infinita, una eademque simplex, integra, absoluta, rationis ac sapientiae plenissima? Quis auctorem ac moderatorem operis non subito agnoscet, nec rerum aeque, et carminis πρωταγωνισην Deum esse perspiciet varias corporibus vires, potestatesque adjungentem, atque his tanquam administris hanc rerum summam stabilientem ac servientem? Num solemnem etiam ac justam tam ingentibus rebus continendis loci ac temporis circumscriptionem desiderabit? Nam si annuo ac diurno solis circuitu, ac urbium, et domorum ambitu hujusmodi actionis XXIX comprehensionem coarctari minime posse intelliget, tamen alios inveniet magis consentaneos tanto operi attributos esse fines, temporum omnium diuturnitate, et spatiorum longinquitate circumscriptos, ipsius videlicet naturae immensitate prorogatos. Sed quid diutius in hac epici et didascalici carminis comparatione insistimus? Quid in his immoramur, quasi dubitemus divina humanis anteponere? Tum ego, Tu vere, inquam, dum Didascalicis tantam rerum magnificentiam tribuis, sublimius quoddam carminis genus ab iis postulas, quam quod hominum ingeniis convenire possit. Si in coetus, et concilia deorum musas introduci oporteret, nullum certe esset, quod illis dari posset, neque majus, nec diis auditoribus dignius, quam quale est a te adumbratum de rerum ordine ac mundi conformatione carmen. Cur vero, inquit A., non censeamus etiam inter homines versari posse divinos eosdem cantus, si praeclara haec argumenta Didascalicorum studio eo usque recolantur et celebrentur, quoad perducta sint ad eam excellentem formam, quam et recipere ipsa possunt, et carminis vis sustinere? Num enim communibus ac vulgaribus exornandis rebus tantummodo poetae praestant, in majoribus vero omnis eorum industria concidet atque diffluet? Num magnopere nos capient concinendis tenuiorum etiam hominum casibus, quorum ignotam nobis antea fortunae conditionem praeter expectationem recognoscimus, cum vero abditas atque obscuras rerum causas, descriptionemque naturae nobis aperient, neque satis allicere neque detinere nos poterunt? At si tanta est in poetarum artibus vis illius, quam αναγνωρισιν vocant, nos agnitionem reddere possumus, in nullis aliis eadem certe melius, quam in Didascalicorum cantibus enitebit. Nunquam enim mihi persuasum erit ullis inopinatis ac mirabilibus hominum casibus nos tam jucunde posse affici, ut ex maximarum rerum ac naturae ipsius agnitione non multis partibus uberiorem voluptatis fructum capiamus. Cum igitur ortus ac principia intelligemus rerum hujusmodi, quarum vim atque effectus ignotis etiam causis mirabamur, cum iisdem subesse legibus, et certo et constantis cum reliquis omnibus ordine nexa atque aptata illa videbimus, quae discrepantia rebamur, interque se pugnantia, et quorum XXX non intellectis antea motibus perturbari caetera pene timebamus, quaenam erit unquam ex aliarum rerum agnitione profecta delectatio, quae non hujus tantae voluptatis copia superetur? Quae mutationes, qui repentini eventus ex ignotis antea cujuspiam parentibus praeter opinionem compertis derivati tam suaves esse possunt, ut pares sint huic cognoscendi jucunditati; cum quoad animo consequi possumus, longissimam illam causarum aliarum ex aliis succedentium seriem intelligimus, earumque inter se, et cum iis, quos gignunt, effectibus tanquam propinquitates et cognationes ediscimus? Tractantur haec ipsa quidem ab aliis etiam disciplinis, explanantur, docentur. Sed ut Phidias ex Homeri versibus pulchriorem hausit Jovis Olympii speciem, quam nunquam antea ex ullis aliorum corporum formis comprehenderat, sic hunc naturae ordinem ex didascalicorum numeris formosiorem atque augustiorem exoriri agnoscemus, quam ulla antea aliorum opera perfectum vidimus. ex horum enim disciplinis ad poetarum artificia delati tanquam e rudibus tectis in ampla ac illustria domicilia, ebore, auro, picturis instructissima, virgula illa Minervae repente traductos nos esse mirabimur. Quippe soli demum poetae vitam atque animum rebus, ac divinitatem fere quamdam tribuunt. Cum haec suis illi comptibus attigerunt, non intervalla corporum tantummodo, magnitudines, celeritates cognoscimus, sed ad ipsam naturae molitionem coram intuendam adducimur, interesse operi, motus, conversionesque contemplari nobis videmur, divinarum denique actionum consiliorumque testes, ac spectatores assidemus. Nullos alios ego quidem poetarum conatus, non scenas, non theatra huic tantae pulchritudini comparo. Sed nimis longe nos susceptae disputationis ardor abducet, si caetera persequi volumus. Nam et Familiares nostros brevi huc adfuturos opinor, qui si nos in eadem disceptatione deprehendent, aut ad redintegrandam controversiam adigent, aut exclusos se aegre ferent. Quare quae reliqua sunt, si ita videtur, in aliud tempus differamus. Cui cum assensi essemus, vultum et orationem ad remissioris sermonis urbanitatem traduximus.

FINIS
Previous paragraph


Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.