Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Šilobod Bolšić, Mihalj (1724 – 1787) [1760], Fundamentum cantus Gregoriani, versio electronica (), 6772, Ed. Jelena Knešaurek Carić [genre: prosa oratio - dialogus scholasticus] [word count] [silobodbolsicmfundamentum].
Previous section

Dialogus VI. De intonationibus Magister:

Superatis arduis per amoeniorem studii campum amantem cantus ducam discipulum meum. Campus erit chorus, ratio modulandi intonationes. Sine quarum notitia chorum quidem ascendere licebit, ac chori directorem agere minime licebit.

Discipulus:

Quid fuit illud arduum, quod superavimus, et quid hoc amoenum, ad quod amplectendum tantopere me provocas, magister?

Magister:

Arduum sane fuerat generaliter omnem cantum, cuius sit toni, ex nota finali et vario notarum ascensu ac descensu cognoscere. Amoenum autem et facile est visa solum nota finali antiphonae et initiali EUOUAE, cuius sit toni, cognoscere. Est autem EUOUAE vox, ex vocalibus sEcUlOrUm AmEn composita, quae ideo in fine cuiusque antiphonae ponitur, ut iuxta illam intonatio fiat, sive deinde tota antiphona decantetur, sive initium tantum.

Discipulus:

Dicis omnia ad captum meum, magister! Dic modo quod solerter te dicturum promisisti, quomodo ex nota finali antiphonae et initiali EUOUAE cognoscere possim, cuius sit toni antiphona?

-- --

Magister:

Hoc modo: si finalis nota antiphonae finiat in re et initialis EUOUAE incipiat in la per quintam ascendentem, tunc tam antiphona quam psalmus erit primi toni. Si vero antiphona finiat in re et EUOUAE incipiat in fa per tertiam, tunc erit secundi toni, mi, fa, per sextam tertii, mi, fa per quartam quarti, fa, fa, vel ut, sol, b- molle per quintam quinti, fa, la per tertiam sexti, ut, sol, per quintam septimi, ut, fa, per quartam octavi. Quos omnes in gratiam mei discipuli hisce versibus exprimo: Re, la primus habet, re, fa datur inde secundo. Tertius ad sextum mi, fa, at mi, la quartus habebit. Fa, fa fert quintus; fa, la concedito sexto. Septimus est ut, sol; ut, fa capit inde supremus. Quod si discipulo meo doctrina non placet, nec placerent versus, placebit forte omnium tonorum symbolum ac singulorum exempla:

-- --

Discipulus:

Placent admodum omnia tua dicta, et facta magister, solum unico adhuc premor angore: quare nimirum plures notae supra EUOUAE signantur, dum unicam sufficere dicis ad cognoscendum tonum?

Magister:

Mitte angorem, fili mi! Nam paterno te affectu docet magister ideo plures notas quam unicam, ex qua tonus cognoscitur, signari, ut in unica, eaque prima supra EUOUAE signata (in festis simplicibus, et in feriis dumtaxat) incipias psalmum, in reliquis autem notis eiusdem psalmi versum apte termines. Dico apte, quia si versus plures syllabas contineat quam praescriptae notae requirant, in unisono accipiendae erunt. Hic enim non tam medium quam initium et finis consideratur.

Discipulus:

Si toni psalmorum in festis simplicibus et feriis habent intonationes ab initiali nota EUOUAE, quales autem habent in festis duplicibus?

Magister:

Primus tonus habet fa, sol, la, sextus et idem. Ut, re, fa, octavus, sic tertius atque secundus. La, sol, la, quartum dant, ut, mi, sol, tibi quintum. Septimus at tonus fa, mi, fa, sol, tibi monstrat. Ad quorum maiorem intelligentiam ne quidpiam desideres, subnecto exempla:

-- --

Atque hae intonationes psalmorum per omnes passim ecclesias ritus Romani habentur. In choro tamen almae cathedralis ecclesiae Zagrabiensis in Regno Croatiae, circa tonum secundum, quartum, septimum et octavum invenitur quaedam discrepantia. Nam

-- --

secundus circa medium et finem, quartus autem, septimus et octavus circa initium nonnihil mutantur, prout videre est in hisce exemplis:

Discipulus:

Summopere delector praedeclaratis exemplis tuis magister, sed magis miror quod aliquos tonos in unum tantum, aliquos vero in plures ac diversos exitus, sive EUOUAE perduxeris.

Magister:

Nihil in posterum mireris, chare discipule. Nam diversi exitus pro diversis festivitatibus instituti sunt, quod nempe aliter die festo duplici vel semiduplici, et aliter simplici vel feriali versus psalmorum terminari debeant. Quamobrem talismodi terminationes seu exitus

-- --

differentiae vocantur. Aliqui vero dicunt diversos exitus, sive differentias esse a diversa modulatione antiphonae. Quacumque ex ratione id factum sit, scias velim, si forte nescivisti hactenus, discipule, a legislatoribus cuiuscumque facultatis nihil frustra, nihil, quod ratione fundatum non sit, institutum fuisse.

Discipulus:

Forte non frustra, nec sine ratione antiphonae et psalmi, per octo tonos decantantur, qui per unum decantari possent?

Magister:

Minime gentium frustra decantantur. Sed ex diversitate materiae, atque rerum, diversos quoque et varios convenit esse tonos. Primus enim tonus Dorius dictus partim tristis, partim iucundus; convenit ergo, ut contineat materias graves et sententiosas. Secundus Hipodorius est flebilis, et gravis; appropriabit ergo sibi res tristes et lamentabiles. Tertius Frigius est asper et durus, requiret ergo materias iracundas. Quartus Hipofrigius est adulator flebilis adeoque vult habere materis tractantes de tranquillitate animi et rerum. Quintus Lidius est suavis et delectabilis et petit materias iucundas vel victoriosas. Sic in festo Corporis Christi quinta ad laudes antiphona: Vincenti dabo manna. Est quinti toni. Sextus Hipolidius est gravis ac devotus vultque habere materias devotas vel funebres et calamitosas. Septimus Mistolidius est melancholicus continetque materias tristes ac conturbatas. Octavus Hipermistolidius est plenus suavitate ac iucunditate habetque materias mansuetas et graves continentes res speculativas et divinas de impetranda gratia a Deo eiusque Beata Virgine.

Discipulus:

Grates ago Deo, Beatae Virgini, ac tibi, magistro meo, quod in omnibus plene me institutum sentiam, quamoptime autem in eo quod antiphonae a materia, psalmi autem ab antiphonis regulentur, ut cuiuscunque toni sit antiphona, necesse est ut eiusdem toni sit et psalmus. Itane magister?

-- --

Magister:

Ita quidem, et si secus fiat, tonus irregularis erit, utpote a regulis nobilissimae artis deficiens. Atque talis est psalmus: In exitu Israel de Egipto. Dum canitur per antiphonam Nos qui vivimus, sumit enim initium ex tono quarto medium ex sexto et finem ex tertio. Qui a quibusdam peregrinus dici consuevit, non quidem ideo quod ab extraneis peregrinis allatus esset, sed quod peregrinationem populi Israelitici contineat et raro canatur.

Discipulus:

Curiosus essem videndi hunc rarum peregrinum.

Magister:

Spe plena curiositas tua magnum animo meo attulit solatium. Vide ergo, quod statim videre volebas: Prout autem idem psalmus in choro Zagrabiensi per octavam paschatis canitur, non sumit initium ex quarto tono, sed (ut vides) ex septimo.

Discipulus:

In exitu fuit Israel de Egipto; ne simus nos, quaeso te, de choro antequam sciat discipulus tuus, quomodo cognoscantur toni introituum eorumque versuum?

-- --

Magister:

Hoc scies facile ex nota finali introitus et initiali subsequentis versus. Nam si introitus ultima nota fuerit re, et versus prima fa, uterque erit primi toni. Si illi fuerit ultima nota re, et huic prima ut, dabitur secundus tonus. Finalis mi, et initialis sol, faciunt tertium tonum. Mi, la, per quartam ascendentem, faciunt quartum. Fa, re, fa, vel ut, mi, sol per tertiam et quintam, dant tonum quintum. Fa, sol, sol, fa, per secundam denotant sextum. Septimum advertes quando introitus finem accipiet in ut, et versus initium in fa, vel ut, fa, mi, fa, sol. Octavum tandem habebis si et illi finalis et huic initialis fuerit ut. Etsi vero octavus eiusdem sit intonationis cum secundo, non sunt tamen idem, quia initialis secundi toni est C. ut. Octavi autem toni est G. ut. Quod perspicies in substratis exemplis:

-- --

Discipulus:

Adhuc unicum est, quod impensius te rogo,

Magister:

docebis me quomodo tonos responsoriorum cognoscere potero.

Magister:

Poteris facile, uti prius, ex nota finali responsorii et initiali versus. Nam si responsorium finit in re, et versus incipit vel in la, vel in re, la, habebis primum tonum. Si finalis responsorii est re, et initialis versus est idem re, vel ut, facient secundum tonum. Mi, fa, in saltu per sextam facient tertium mi, la, per quartam, quartum. Si vero responsorium terminatur in F. fa gravi, et versus incipit in C. fa acuto, erit quintus tonus. Si responsorium desinit in F. fa, et versus etiam in eodem F. fa initium sumit, dabitur sextus tonus. Finalis responsorii ut, et initialis versus sol, causant septimum tonum. Octavus erit quando responsorium pro ultima nota habebit ut, et versus pro prima vel ipsum ut, vel fa. Nihil te doceo sine exemplis:

-- --

Discipulus:

Postremum est, quod te rogo, dic mihi, magister, quare supra aliquam syllabam textus plures notae farciuntur?

Magister:

Ratio petenda est ex ipsis verbis textus. Quae enim verba maioris sunt contemplationis, in iis syllaba aut in longius canitur aut in altius elevatur: servata nihilominus semper et ubique tam toni quam harmoniae proportione. Atque haec de amabili arte musices amantissimo meo discipulo pro modulo dicta sufficiant.

Discipulus:

Si putas haec tuo sufficere discipulo, magister, nihil aliud iam superest quam ut, pro impensis in me vigiliis tuis, mille tibi grates reddam. Accesseram quidem timidus studii difficultate perterritus, sed modo solum exultantis animi signis, laetus et securus a te discedo.

Magister:

Amabo te, ne discedas, discipule, donec una grates non agamus Deo, cuius beneficio auream hanc scientiam adepti sumus ac in signum gratitudinis nostrae quaterna voce decantemus Romanum Te Deum laudamus.

Previous section


Šilobod Bolšić, Mihalj (1724 – 1787) [1760], Fundamentum cantus Gregoriani, versio electronica (), 6772, Ed. Jelena Knešaurek Carić [genre: prosa oratio - dialogus scholasticus] [word count] [silobodbolsicmfundamentum].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.