Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
[ERROR: no link :]
56(II 88) Nunc etiam in pluribus Asiae partibus idem est mos ingentem ciendi strepitum
tempore eclipseos lunaris, ut apud Ricciolium ibidem, putante vulgo Lunam ab
horribili dracone devorandam, nisi is eo strepitu perterrefactus aufugiat. Apud
veteres magicis incantationibus eam de curru deducendam credebatur, nisi fragor
ejus aures obtunderet. Plurima suppetunt apud veteres potissimum poetas loca,
quae eo respiciant. Quorum sane multa collegit ibidem Ricciolius eruditissime
de more. Ejusmodi est illud Tibulli, lib. I. el. 8:
Cantus et e curru Lunam deducere tentat;
Et faciat, si non aera repulsa sonent.
Martialis, lib. IX, ep. 29:** corr. ex 22
Quae nunc Thessalico Lunam deducere rhombo,
Quae sciet?
Juvenalis, Satyra VI. de muliercula garrula:
... Verborum tanta cadit vis,
Tot pariter pelves et tintinnabula dicas
Pulsari. Jam nemo tubas atque aera fatiget:
Una laboranti poterit succurrere Lunae.
In aestu scribendi adhibui duo hemistichia, quae ibidem olim legeram, pertinentia ad Petrum Apollonium, habentur in fine ejus loci Excidii Hierosolymitani:
... Commistus ad astra
Clamor iit, quantum pavidae succurrere Lunae
Certantes populi tinnitibus aeris acuti
Ingeminant surdasque Deae nituntur ad aures
Thessalicum ne carmen eat.
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
|