Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
[ERROR: no link :]
23 Innuuntur binae causae, ex quibus provenire posset hujusmodi diversa refractio.
Nam primo quidem, si diversae luminis particulae ferrentur diversis velocitatibus,
eadem vi illae deflecterentur minus a recto itinere, quae velocius moverentur.
Nam ea vis ageret breviore tempore adeoque minorem gigneret motum, qui praeterea cum majore praecedente motu compositus minorem induceret deflexionem
novi motus compositi a motu priore. Deinde vero, si eadem etiam velocitate ferrentur omnes et vis, qua corpus refringens in eas agit, esset diversa, ob diversam
nimirum ipsarum molem et diversum textum punctorum eas componentium (nam
vis in totam particulam pendet a vi in singula puncta et colligitur ex summa hujusmodi virium, quae pro varia distantia, positione et numero eorundem punctorum
varia esse debet), alius in aliis particulis generaretur motus novus componendus
cum priore adeoque alia in aliis mutatio directionis motus compositi.
(23)* Hic non definio, utra sit discriminis causa. Verum in secunda parte meae disertationis de lumine puto me demonstrasse id non pendere a sola diversa celeritate,
sed et illud facile demonstratur velocitatem post quamvis diversam refractionem
fore diversam, etiam si ante eam aequalis fuisset. Hinc est admodum probabile
haberi utrumque simul etiam in eo lumine, quod per tenuissimam aetheris substantiam primo emissum deferatur ad primum medium refringens.
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
|