Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous paragraph

luce tuentem.
Sunt qui reflexum placida tueantur in unda.
Nam jubaris pars magna subit perque intima aquai
Viscera distractum et fundo restinguitur imo.
Pro puris alii lymphis et fonte quieto
Nigrantes adhibent succos, quibus alba papyrus
Tingitur et calamos sentit perarata disertos
Orandasque foro causas plenove theatro
Cum fremitu et resono recitanda poemata plausu
Excipit et longos servat conscripta per annos.
Nam plures bibit ore et plures atra sub imo
Materies gremio radios restinguit; in auras
Vix ulli aerias revolant oculosque lacessunt.
Tu tamen aut violae saturo fucata colore
Vitra cape adjungens aut pingui perlita fumo
Nec semel ardenti nec longum admota lucernae.
His tutare oculos, hoc tela ardentia Phoebi
Excipe protectus clypeo flammasque volucres
Securus ride et radiantem transpice vultum.
Ac primum[ERROR: no link :]26 formamque umbrae molemque tueri
Proderit. Illa quidem, nisi forte in margine summam
Vix radat Phoebi frontem, qua curvus ad undas
Prominet occiduas, curvato limite limbum
Irrepens cavat et dorso convexa recurvo
Flectitur Eoasque tumens sinuatur ad oras.
Dumque subit, viden, ut formam progressa rotundam
Exhibeat teretemque globi se inflectat in orbem!
At teretem ipsa etiam virgo Latonia formam
Prae se fert curvumque tumens sinuatur in orbem.

-- 103 --


Nec vero et moles non convenit: umbra, nitentem
Quae tristi irrepens condit ferrugine vultum,
Tanta patet, quanta aetherias se mole per auras
Cynthia fert, cum tota ardet plenoque nitentem
Ore refert fratrem ac nocturnas discutit umbras.
Quin etiam, si tunc imo dea tramite, terris
Proxima, distento latescat pinguior ore,
Latior ipse quoque umbrosus distenditur orbis
Et vincit crasso Phoebeos augmine vultus.
Hinc medium si forte deum media occupet umbra,
Prominet ac rapit omne jubar circum undique et ignes
Occulit ac penitus radiantia contegit ora.
At dea sublimi si forte in vertice callis
Adstringit frontem brevior, breviore figura
Ipsa etiam coit et Phoebeos arctior umbra
Haud potis est penitus tegere ac subducere vultus.
Hinc medio sedet atra sinu; circum undique limbus
Extat et ardenti fervens micat annulus igne.
Qualis[ERROR: no link :]27 quae rutilo cum divum effingimus ora
Aut auro aut aere et festis imponimus aris,
Divinam frontem ac vultum crinesque corona
Ambit et aetherei cives designat Olympi.
Nil tamen[ERROR: no link :]28 usque adeo divam tibi prodet opacam
Ut sedes umbrae et rutila sub lampade motus.
Si satis humentem bijugos deflectat ad Austrum
Cynthia, cum Phoebo conjungitur; ille boreis
Fulgebit late regnis et lumine terras
Perfundet pleno: non illo tempore tellus
Itala, ferventes non qui terit ustus arenas
Ardentis Libyae, tenebras formidet opacas
Atque insperata tinctum ferrugine Solem
Astrifer algenti quas sydere despicit Indus,
Quas Junonis avis gentes aut igne quaterno
Fulgida Crux, alio torpentes cardine terras
Umbra teget condens Phoebumque obducet et atram
Inferet attonitis alieno tempore noctem.
At contra in Boream si cum obliqua nigranti
Tantundem se diva ferat, borealibus oris

-- 105 --


Non expectatas minitabitur umbra tenebras.
Cum vero aetherio divae tibi visa sub axe
Ad medium Phoebi sese via diriget, umbra
570 Ipsa etiam Phoebi medium contendet ad orbem.
Si quidquam Arctoas se curru inclinet ad oras
Cynthia, ab Arctoo perstringet margine Phoebum
Umbra, sed oppositum fuscas cum flectet ad Austrum
Diva rotas, premet oppositum latus umbra tenebris.
575 Convenit[ERROR: no link :]29 et motus certusque per aethera gressus:
Adversum bijugos Phoebi soror urget in ortum
Et fratri occiduis velocior instat ab oris
Invadens pigrumque volans praevertit Eoasque
Ad sedes fugit ac longe progressa relinquit.
580 Umbra quoque Eoas cursum contendit in oras.
Ac Phoebi ad medium cum nititur, umbrifer arcus
Occidua de parte subit limbumque nitentem
Irrumpens cavat atque Eoo in margine demum
Erumpit fugiens rutiloque evadit ab orbe.
585 Dum fratrem[ERROR: no link :]30 sequitur fugientem diva fugitve
Sectantem a tergo, tantum olli accedit in horas,
Discedit tantum, quantum se corpore crasso
Porrigit aethereasque patet distenta per auras.
Progreditur tantundem etiam sub Sole nigrantis
590 Umbrai species, sive impetat atra nitentem
Irrumpens primum seu praetergressa relinquat.
Cum dea jam summo procul avia tramite fessis
Tardat iter bijugis, tardat quoque lentior umbra.
Illa imo terris in tramite proxima cursum
595 Cum celerat pronusque immani pondere currus
Volvitur, ipsa etiam velocior umbra sub igne
Phoebeo volat et densis se passibus infert.
Quid vero,[ERROR: no link :]31 male visa tibi quem semita divae
Ostentat motum? Dorso Telluris ab alto
600 Quae tuimur, summo nam si minus ardua Olympo
Attollant sese, veluti memoravimus olim,
Despicimus depressa magis: seu calle diurno
Assurgat summamque poli nitatur ad arcem
Seu contra occiduas prono se Cynthia ad undas

-- 107 --


Demittat curru, magis alto a vertice coeli
Credideris distantem ac visi tramitis error
Hic crescit, decrescit ibi. At dea parte in utraque
In Zephyri sedes agitur propriumque retracta
Tardat iter, quoque ad medium sublimior orbem
Accedit magis, hoc pariter mutatur et error
Usque magis. Proin et fratrem sequiturque fugitque
Lentior, ac medio cum jam eminet ardua in ipso,
Dixeris et bijugos humentem flectere in Austrum
Depressam, illusus conspectae errore viai.
Ipsa autem errores umbrae tibi semita eosdem
Visa subit primoque deum si mane recondit,
Vespere vel sero, celeri magis concita cursu
Evolat,ereptos citiusque redintegrat ignes.
At medio cum forte die Sol deficit, umbra
Lentior ingreditur longumque moratur inhaerens.
Praeterea adversum se prona inclinat ad Austrum
Tunc eadem; ac divae quidquid contingit eunti,
Et forma et moles sedesque et motus et error,
Omnia sunt umbrae communia. Diva nigranti
Ergo subit cum Phoebique intercipit ignes,
Quaeque deum tristi ferrugine contegit umbra,
Est ipsa aversae frons atra sororis, Olympum
Et rutilo ardentem spectantis lampada vultu.
Sic illa[ERROR: no link :]32 et fixos errantesque aetheris ignes
Saepe tegit dorso inferior, seu laeta coruscum
Ore jubar fundat plenoque effulgeat orbe,
Seu tenebris alter limbus nigrescat opacis.
Sic tegere et fixos quaevis errantia possunt
Sydera, Saturnum sic gnatus, utrumque Gradivus,
At Venus et Maja genitus Martemque cruentum
Satumique Jovisque ignem ac per mutua sese
Vel penitus, magna possunt vel condere parte
Suppositoque jubar tegere atque avertere dorso.
Scilicet ante oculos quidquid se sistat opacum,
Ulteriora tegit: gremio res ferveat imo
Usque licet plenoque jubar diffundat ab ore,
Haud ferit obtutum et mentis pervadit ad arcem,

-- 109 --


Ni subeant oculos radii fibrasque lacessant
Et parva expressam pingant sub imagine formam.
Haec nobis, haec damna parit Latonia[ERROR: no link :]33 virgo,
Rara tamen, totum vix bina aut terna per annum.
Non ita, quae magni sydus regale Tonantis
Astra quaterna obeunt, pigrum quae quina parentem.
Haud unquam lentis evolvitur altera terris
Plena dies vel quina Jovi, quin proximus orbem
Qui domini vastum famulus circumvolat, umbram
Injiciat tristem tenebrasque affundat opacas.
Nec tenui haec adeo se cuspide contrahit, arctos
Ut rutila in facie tractus confundat: in ipsa
Fronte Jovis maculam licet hinc spectare nigrantem
Eminus; usque adeo vasto sese augmine tendit.
Interea et reliqui subeunt. Quam saepe secundus
Infert se medium ac dorsum supponit opacum!
Bis rapit ille ignem Phoebeae lampadis, ante
Quam se quinta dies evolverit integra, saepe
Tertius ipse etiam et quartus quandoque satelles
Inficiunt dominum maculis. Quanto ergo nigrantes
Saepius affundi tenebras dolet ille diemque
Abrumpi subitis famulorum occursibus! Ipsi
Turma frequens et plura parit gravioraque damna,
Unica quam nostris inducat Cynthia terris.
Plura videt genitor parilis spectacula formae
Pluribus a famulis. Medium sed vasta per orbem
Non interrupto tendit se fascia velo
Praeterea longamque parit tristissima noctem.
Hanc rutilae inducit fronti diadema superstes,
Tenvia quod regni vestigia servat adempti.
Quid juvat aula frequens, quid vanae insignia pompae
Regia? Quam crebro gemmatas taedia in aulas
Irrepunt tristique animos languore resolvunt,
Seu fragor armorum subit insidiaeque latentes
Et capta incusso quatiuntur membra pavore!
Inter oves gracili ludens dum pastor avena
Gramineo sedet in solio, dum pascua carpunt
Laeta greges floresque legit capitique corollas

-- 111 --


Aureolo intexit Phillis; procul exulat atrox
Cura nec horrifico turbantur corda tumultu.
Nulla oritur tenebrosa dies mentique refulget
Integra lux, pura gaudet dulcedine pectus.
685 Ah valeat quisquis pompa captatur inani
Felicemque putat, cui frons diademate cincta
Fulgenti, cui sceptra manu, cui purpura dorso,
Quem famuli stipant densi procerumque catervae.
Me virides habeant campi, me libera prata
690 Ruraque sollicitis haud unquam obnoxia curis!

-- 113 --

Previous paragraph


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.