Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous paragraph

Next paragraph

in umbram.
Quid dubitas?[ERROR: no link :]4 Divae frontem, dum parte nigrescit
Sordida, parte nitet fraternaque spicula recidit,
Suspice et umbrai formam, qua limite curvo
Tenditur, intuitor molemque inde erue et omnem
Circum oculis tractum metire ac mentis acutas
In medium defige acies positumque sub astris
Designa observans et lentos collige motus.
Umbrifero Terrae cono simul omnia cernes
Congruere, et formam, et molem, motumque locumque.
Primum igitur[ERROR: no link :]5 teretem si conum in imagine plana
Excipias mediumque seces nec recta secantis
Planities ductus se quidquam inclinet ad axem,
Orbis forma aequi sese offeret atque rotundo
Excurrens circum se margine flectet imago.
Ergo cum plana nobis sub imagine Phoebe
Exhibeat, quanquam incurvam, nec flectat in ullum
Inclinata latus frontem, qua parte nigrantis
Subjicitur coni limbo atque intercipit umbram,
Ipse aequum illusis se flectere debet in orbem
Limbus et aequalem praebere tuentibus arcum.
At flectit sese sinuans formamque rotundam
Marginis umbriferi spectantibus exhibet ora,
Quae se cumque ferat, Boreae de parte nivalis
Sive meet diva, oppositum seu flectat in Austrum
Alipedes contra, aut medio se tramite in ortum
Urgeat, occidua et subiens de parte nitentes
Obducat vultus umbraque evadat ad Eurum.
Quid[ERROR: no link :]6 moles? Neque enim divae squalentis in ore
Umbra coit plenoque arcus conjungitur orbe.
Ille quidem sinuat sese, sed tramite recto
Et chorda jungente apices vix distat, opaco
vel mediam cum distinguit jam limite frontem
Maximus, exiguam ut magni perque aethera gyri
Pandentis gremium possis cognoscere partem.
Gyrum ipsum metire oculis ductumque secutus

-- 117 --


Marginis umbriferi vacuum discurre per axem
Obtutu spatium signans orbemque rotundans.
Invenies vacuo ter tantum excurrere crassum
Aethere, diva suo ferme quantum occupat ore,
Si rectos medio tendentes tramite ductus
Contuleris molemque sinu concludere in imo
Majorem novies spatio, quo Cynthia turget;
Scilicet umbriferi quantum se diximus illa
Distendi gyrum coni in regione nigrantem.
Quod[ERROR: no link :]7 si non oculis fidas errantibus axem
Per vacuum, poteris certam explorare per artem
Et licet haud visi mensuram prendere tractus.
Quo tamen Aoniis nunquam exaudita sub antris
Instrumenta canam versu, qua fila retexam
Arte tibi formamque abstrusae molis et usum
Multiplicem evolvam pandens numerisque docebo?
Non illis, vasto quibus ipsa errantia coelo
Sydera mensores adstringimus atque potenti
Nequidquam obstantes fraeno parere jubemus,
At quibus adstrictos durus devincit Apollo
Objectoque vetat vates discurrere campo.
Tu, dea, quae summo fabricatum munus Olympo,
Uranie, tute ipsa tuae cultoribus artis
Aptasti, longos demum miserata labores,
Vitra tubo includens laevissima filaque vitris
Inserta adjungens, densis lentissima spiris
Motanda ac teretis celeri vertigine virgae.
Tu cantum, tu, diva, rege! Haud communia posco
Munera. Novi equidem, audaci nimis incitus oestro,
Quando haec Aoniis celanda sororibus arma
Ignotamque tuis voluisti vatibus artem
Jam dudum, ingenuo prohibens concludere versu.
Tentabo tamen et facili si numine praesens
Adstiteris, diva, aggrediar numerisque coercens
Te duce primus ego tam mira reperta Latinis
Adstringam, primus Parnassi in vertice sistam.
Principio[ERROR: no link :]8 e pura moles crystallina massa,
Seligitur, tenui geminas cui pulvere frontes

-- 119 --


Aerataque domant patina laevique papyro
Aut molli texto lini subiguntque teruntque,
Margine dum sensim circum conrasa tumescat
Et Pelusiacam referat sub imagine lentem
Exceptumque jubar pellucida perque polita
Torqueat ac certa deflexum lege refringat.
Illae aequi in formam debent tornarier orbis.
Et quidquid puncto radiorum effluxit ab uno,
Si satis id punctum distet procul, ornne retortum
Undique lens iterum crystallina cogit et uno
Contrahit in puncto puncti e regione nitentis;
Quoque magis rutilo lens ipsa e fronte recedit,
Hoc citius coeunt radii et cum maxima demum
Intersunt spatia ac longe disjungitur aurei
Fons jubaris, vitro vix tantum distat ab ipso
Concursus rutilans radiorum, tollitur orbis
Illius a medio quantum frons extima puncto.
Si punctum lenti radians accesserit et jam
Vix tantum distet, quantum haec frons extima surgit,
Tum vero procul ipse fugit concursus et aeque
Inter se demum distantes omne recedunt
Per spatium ac nusquam coeunt radiantia fila.
Hinc tibi[ERROR: no link :]9 susceptum res apta reflectere lumen
Et late circum diffundere si satis, amplis
Discedat vitrea spatiis a lente, videbis,
Objectae vitro molis quod singula mittunt
Puncta jubar, sese in totidem conjungere punctis
Protinus atque adeo assimili sub imagine formam
Pingere nativisque ita quaeque coloribus illic
Reddere distincta, ut nullus tam possit Apelles
In tabula, nullus spectantem ita fallere Zeuxes.
Invertit positus tamen, ut, quae dextera molis
Pars est, hanc latere a laevo tibi reddat imago,
In dextrum laevam pellat latus altaque ad imum
Dejiciat, quaeque ima jacent, sublimia tollat.
Hinc[ERROR: no link :]10 oculi in gremio quae lens crystallina pendet,
Transmissos cogit radios et pingit in imo
Invertens fundo quaecumque objecta tuemur.

-- 121 --


Quae si forte parum, ut senibus, tumet aut nimis ipsi
Rem spectandam oculo libet admovisse, ut imago
Tendatur fundo excrescens partesque minutae
Se mole exhibeant: majori nec tamen acrem
Confusae effugiant visum, lens vitrea turgens
Ante oculum solet extrorsum suspendier, ut jam
Incipiant sensim radii se flectere et ante
Quam se oculo immittant, ad sese accedere, in ipso
Dum detorti iterum jungant se denique fundo
Nec dubium tristi fallant caligine visum.
Sic veterum monumenta virum confusaque scripta
Perlegimus saepe atque exesa numismata lentem
Trans vitream simul et distincta et mole videmus
Majore atque oculo vix non contacta tuemur.
Praeterea[ERROR: no link :]11 vitrea quo longius absit imago
A lente, hoc etiam mage tenditur et majores
Particulas rerum, disjunctas et mage pingit.
Ac reliquum[ERROR: no link :]12 si forte jubar secluditur atque
Externum a picta removetur imagine lumen,
Quod reliquis Terrae deflexum a partibus atque
Aeriis detortum auris circumvolat, ipsa
Clarior et longe distinctior extat imago
Nec caliganti turbantur nube colores.
Inde tubum[ERROR: no link :]13 tendunt, obscuris horreat imum
Cui tenebris gremium summoque in vertice lentem
Infigunt vitream, cui frons vix utraque quidquam
Turgeat extremoque fere pingatur imago
Amplior in fundo. Tubulo lens altera laevi
Jungitur incurvis multo mage frontibus apta,
A picta tantum, quae distet imagine, quantum
Curvatura sui poscit turgentior orbis
Spectantisque oculus, distincta ut forma videri
Possit et haud dubio finitus limite margo.
Hisce[ERROR: no link :]14 armis oculorum acies pervasit ad ipsum
Aethera sydereosque ignes scrutata, nigrantes
Phoebeo in vultu maculas inspexit et orbem
Falcatae varium Veneris gnatique sodales
Et trabeam tardique patris socia agmina et ipsam

-- 123 --


Vidit adhuc rutilo cinctam diademate frontem
Et celsos Lunae montes vallesque profundas.
Nec nocet[ERROR: no link :]15 inversa teretes in imagine formas
Aequalesque globos scrutarier. At lubet ipsas
Cum recto spectare situ aut procul aequore in alto
Cum tuimur plenis dantes cava lintea ventis
Scindentesque salum puppes sive ardua longe
Tecta vel errantes per pascua laeta capellas
Aut nemorum frondes et prata virentia sive
Pendentes procul horrenti sub vertice rupes,
Adjunctae paribus spatiis similesque priori
Binae iterum invertunt lentes rectamque figuram
Restituunt posituque suo dent posse videri.
At minus haec nostris sunt usibus apta, sed illud,
Quod superest, tanti pars et quae maxima divae
Muneris, expediam et calamo properante docebo.
Imo[ERROR: no link :]16 qua molis gremio se sistit imago
Spectanti usque adeo propior perque omnia visae
Assimilis formae, tenuissima tendere suerunt
Fila decussatim et spatium praetexere inane
Illa quidem primum figebant plurima, quae se
Hinc spatiis atque hinc aequalibus intertexta
Ferretae ut crates, ut retia densa, secarent.
His rerum moles metirier et spatiorum
Mos erat in picta seriem numerare figura.
At spatii extremi restantes denique partes
Judicio incerto prendebant, arte nec ulla
Sat fida in tenues poterant inquirere formas.
Ipsa suis tantum non uno tempore alumnis
Uranie munus prodendum duxit, ut ingens
Ne pretium amoto vilesceret omne labore.
Ergo dea monstrante viam nunc denique filis
Immotis fixisque novum conjungimus, arte
Cogimus et mira lento discurrere passu
Atque omnem visae molis peragrare figuram
Et licet incessus lenti momenta notare
Singula, quaque oculos motus tenuissima hiantes
Pars penitus fallat, deprendere metirique.

-- 125 --


Virga teres tenuisque incisis undique spiris
In cochleam se circumagit; propellitur illo
Excipiens aequis virgam cava lamina spiris
Retrorsum, antrorsum motu quantumlibet atque
Affixum defert filum perque omnia pictae
Deducit sensim tenuissima puncta figurae.
Inclusumque quidem filum latet, extima sed qua
Frons educta tubo lamellae prodit, in ipso
Margine fixus apex pariter procurrit et aere
Indicat inciso numeros, vertiginis orbes
Qui referunt plenos; partes cujuslibet orbis
Alter, cum tereti qui virga vertitur, index
Exhibet, et latum cum vix processerit unguem,
Quae filum lamella gerit, totum ille per orbem
Flectitur ac partes signat quotcumque per omnem
Circuitum extremi libuit disponere gyri.
Atque[ERROR: no link :]17 hic filorum textus lentusque meatus,
Cum res exiguas quamvis et mole minutas
Prendere mensuris det posse fidelibus, inde
Ille quidem et nomen Grajo sermone recepit.
Illo etiam astrorum positus metimur, aperto
Aethere dum motus exercent acta diurnos
Immotumque tubi subeunt quamplurima campum
Tempore quaeque suo. Molem quoque prendimus atque
Accessum ad Terram et longos per inane recessus.
Nam quaecumque procul fugiunt redeuntque tuenti
Objectam imminuunt primum, tum deinde figuram
Rursum augent. Quam si fixum concluseris inter
Ac filum lentis delatum motibus, omne
Discrimen visae molis spatiique videbis.
His ergo[ERROR: no link :]18 et, medium cum jam progressa triformis
Umbra deae ad vultum devenerit, utere filis.
Ac primum, obducens quod Cynthia fronte rotunda
Occupat aetherei tractus, intercipe claudens
Immoto motoque simul; mox ipsa nigrantis
Per summos apices arcus traducito et ambos
Excipe nectentem transverso tramite chordam
Ac demum converte tubum conclusaque fila

-- 127 --


Perque apices ambos hoc transeat, illud opaco
Adductum limbo conradat flexile dorsum
Atque interceptam chorda metire sagittam
Nigrantique arcu, qua is prominet, in medioque
Plusquam alibi a recto sinuatus calle recedit.
Haec ubi jam perfecta sient, tum denique certa
Fas erit umbriferi ratione agnoscere coni
Transversus quantum ductus procedat et orbem
Quae via per medium recto se tramite ducat.
Nam quoties repetitam aequarit chorda sagittam
Dimidia, haec toties repetita aequabit, opaci
Orbis quod medio latitat de tramite et ultra
Chordam ipsam oppositas longe pertingit ad oras.
Jam medio calli invento componere mensos
Ni pigeat divae vultus, manifesta patebunt
Omnia et umbriferum ter pene extendier orbem
Percipies tantum, quantum frons ampla triformis
Excurrit divae ac medio se tramite pandit.
Quaeque locis isdem cono mensura nigrantem
Claudenti Terrai umbram debebitur, illam
Praebebunt numeri Phoebes nigrantis in umbra.
Quin[ERROR: no link :]19 et, si propior tum forte accesserit imae
Telluri Titan vel fugerit altior axe
Cynthia, comperies nigrantem adstringier orbem.
Contra si Phoebus consurgat in aethera vel si
Telluri propior Phoebe meet, amplior idem
Laxabit gremium et distento margine crescet.
At citius propiore deo coit umbrifer ipse
Conus et adstricto brevior se limite gyrus
Contrahit ac terris quo diva remotior errat,
Hoc apici propior summo breviora nigrantis
Per spatia umbrai traducitur et minus amplum
Permeat atque arctis conclusum finibus orbem.
Quid, quod[ERROR: no link :]20 et obscuri medium deprendere gyri
Fas erit ac positum ad radiantes aetheris ignes
Exigere et certa coeli in regione locare.
Huic medio positus communis habebitur atque
Umbriferi medio coni ac regione videbis

-- 129 --


Una eademque simul concurrere semper utrumque.
Scilicet oppositas Phoebo se conus ad oras
Dirigit assurgens coelo et contraria acuta
Cuspide signa petit, punctum directus in illud,
305 Quo secat a Phoebi medio per viscera Terrae
Intima productum Titania semita callem.
Ast ipsum et medius punctum tenet umbrifer orbis.
Nonne vides notas ardere per aethera flammas
Astrorum et rutilis fulget quae fascia signis?
310 Illa viam Phoebi signat tibi. Tempore quovis
Nosti etiam, qua parte meet Titanius ignis
Quodque adeo opposita punctum respondeat ora,
Designare tuens poteris. Quod si ardua Phoebe
Immineat capiti et dorso Telluris ab alto
315 Illa ipsa regione poli spectetur, ab imo
Qua medio spectanda foret, tum prorsus eidem
Congruere invento puncto. At demissior illa
Obliquo cum despicitur tibi tramite et imum
Visae errore viae ad limbum demittere sese
320 Creditur aetherei tractus, errare videbis
Tantundem pariter, mediam ac demittier umbram.
Ergo[ERROR: no link :]21 etiam certis constat tibi denique signis,
Cur subita et Phoebe quondam ferrugine vultum
Inficiat, qua se, dum deficit, abdat in umbra.
325 Verum age, quo, posita penitus formidine, mentem
Firmare atque fidem possis adhibere canenti
Certius et causas in aperta luce videre,
Contemplare vigil mecum, quae tempora poscant,
Quos nexus inter Phoebi divaeque labores
330 Hae causae, quinam constet defectibus ordo.
Namque ubi cognoris, quidquid deduxerit inde
Judicio mens usa acri, se prodere id ipsum
Suspectantum oculis fierique illo ordine eodem,
Tum vero manifesta fides et ponderis ingens
335 Accedet nostris vis ultima denique dictis.
Principio[ERROR: no link :]22 nunquam fraterno diva carebit
Lumine, ni fuerit nodo mediaeque viai
Proxima, dum Phoebo adversa volat aetheris ora;

-- 131 --


Nec rapiet terris missas a fratre sagittas
Et rutilam nigro praetexet lampada velo,
Alterutri propior fuerit nisi Cynthia nodo,
Dum fratrem assequitur coeloque vagatur eodem.
Inde autem et mediam bijugos cum forte per umbram
Egerit, haud iterum tenebris nigrescet obortis,
Sexta nisi aptarit fronti jam cornua jamque
Oppositum pleno prope nodum effulserit orbe.
Praeterea tristi nunquam ipsa nigrescet ab umbra
Mense latens medio, primo quin mense vel ante,
Continuo vel post, fratrem vel tempore utroque
Occulat atque aliqua Terrae pro parte recondat.
Vix etiam plenus fugere atque evolvier annus
Vix poterit, bis fulgentem quin lampada condat
Cynthia bisque suos vultus demergat in umbra,
Quondam autem ter fratrem uno velabit in anno,
Ter sua vel subitis ipsa obruet ora tenebris.
Atque[ERROR: no link :]23 ea, si fratris cursum cursumque sororis,
Nodorum et positus motumque per aethera, quantum
Et calli inclinet Phoebeo se via Phoebes,
Qua tumeat tristis conus, qua Cynthia mole
Titanisque orbis, recolas et mente revolvas
Componasque simul, certa ratione patebunt.
In primis[ERROR: no link :]24 tantum Phoebeo se via divae
Inclinat calli accedens, ut flexus in ipso
Nodorum nexu integri de partibus orbis
Sextam bissenis vix quidquam excedat et inter
Connexos arcus curvataque crura receptet.
Inde autem[ERROR: no link :]25 facili poteris deducere pacto,
Quod sequitur: medio fraterni a tramite cursus
Vix mage bissenis quam parte e partibus una
Disjungi Phoeben spatii, quo diva recedit
A nodo propiore sibi nexuque tenaci.
At si eadem[ERROR: no link :]26 minus a Phoebeo tramine distet
Quam tumeat coni simul et simul ipsius orbis
Dimidius, cono fontem demerget opaco
Parte aliqua saltem et tristi nigrescet ab umbra.
Quindecies[ERROR: no link :]27 e bissenis si partibus unam

-- 133 --


Aetherei gyri in quatuor discerperis, illa
Occupat hanc ipsam gremio protensa tumenti.
Ter tantum conus distenditur; accipe utrinque
Dimidium, e tricies bissenis partibus orbis
Una tibi aetherei obveniet. Qua[ERROR: no link :]28 parte viai
Fraternae si forte soror minus absit, in oras
Progressa Eoas pleno cum lumine fulgens
Assequitur conum adversa e regione tumentem,
Incurret tenebrisque genas perfundet opacis.
Ergo minus[ERROR: no link :]29 quam bissenis si partibus illis
Seu bis quindenis parte una e totius orbis
A nodo Phoebe distet propiore, nigrantis
Dum positum assequitur coni, turpata tenebris
Ardentes merget bijugos currumque nitentem.
Ast eadem distet si longius, effugit umbram
Et coni occursum elabens declinat opaci.
Mense novo[ERROR: no link :]30 contra fugientem Cynthia fratrem
Cum demum assequitur, multo si longius ipsis
Distet adhuc nodis, potent praetexere dorso
Partem aliquam extremis rutila de lampade terris.
Terrai a medio[ERROR: no link :]31 nam suspectantibus ignem
Parte aliqua, saltem Phoebeum objecta recondet,
Ejus si medium fraterno a tramite tantum
Abfuerit, quantum orbe suo fraterque sororque
Dimidio late turgent, quantum aetheris abdunt.
Quod si defectum Terrae tuearis ab ora
Marginis extrema ad Boream vergente vel Austrum,
Praeterea tantum poterit distare, per auras
Avecta ad Lunam Tellus quantum ampla pateret,
Dimidia qua mole tumet deque aetheris alti
Obtegeret gyro condens. Nam Cynthia limbum
Phoebei vultus extremo margine tantum
Dum condit media coelum e Tellure tuenti,
Si, quantum a medio extremas Telluris ad oras
Est spatii, tantum subito percurrat et inde
In latus ad Boream aut abducta recedat in Austrum,
Quod praestat, praestabit adhuc limbumque nitentem
Fraterni vultus, mediis velut ante tegebat,

-- 135 --


Extremis pariter terris teget usque, Boreo
Quae procul hinc sive inde Austri sub cardine torpent.
At sibi[ERROR: no link :]32 bissenis tricies e partibus orbis
Aetherei prope dimidiam Latonia poscit,
Traversa qua mole patens tumet integra; Phoebus
Dimidiam pariter Tellusque avecta per auras
Ad Lunam geminas ferme occupat. Omnibus unam
Collectis ergo in summam, de partibus illis
Tres fiunt sive integri de partibus orbis
Bissenis decima. Ac fraterno a tramite proinde
Ejusdem decimae partis Latonia distet
Particula si dimidia, Titania condet
Extremis saltem Terrai partibus ora.
Bissenis[ERROR: no link :]33 tum ferme isdem propiore necesse est,
Absit ut a nodo spatiis mage, scilicet una
Aetherei decies binis e partibus orbis
Bisve novem, quarum totus circum ardua aether
Bissenas decies ter vasto amplectitur orbe.
Haec[ERROR: no link :]34 tibi si perspecta sient, jam caetera nullus
Evolvisse labor: sponte inde sequuntur et acri
Se sistunt animo ac mentem praesentia pulsant.
Dum nempe a Phoebi congressu Cynthia sive
Nigrantis coni occursu digressa pererrat
Totum orbem atque adiens rursum nova cornua sumit
Vel rursum oppositas pleno nitet ore per auras,
Ipse etiam interea Titan progressus Olympo
Mutavit sedem atque una de partibus orbis
Bissenis signi spatio radiantis in ortum
Processit ferme, occiduas et nodus in oras
Vicenis rediit signi de partibus una.
Scilicet[ERROR: no link :]35 hinc, si fors nodo concursus in ipso
Accidat et fratrem condat soror, ipsa vel umbram
Per mediam curru tendat turpata nigranti,
Alter succedet congressus, cum procul inde
Distabit Phoebe paulo majore, per axem
Quam quo se spatio bissex fulgentibus unum
Porrigit e signis. Tantundem rursus in ortum
Procedet novus atque novus concursus, eodem

-- 137 --


Et spatio occiduas nodus retrahetur in oras.
Ergo congressu in sexto jam denique nodus
Occurret coeli oppositis in sedibus alter
Perque viam Phoebi paulo se transferet ante
Cynthia, quam medium fratris conive nigrantis
Transcurrat medium et vel Phoebi conteget ignes
Ipsa vel horrenti currum demerget in umbra.
Praeterea[ERROR: no link :]36 et coni ad medium si appellit in ipso
Alterius nodi nexu vel proxima nodo
Cynthia per mediamque umbram traducitur, ante
Mense novo pariterque novo post mense coibit
Cum fratris cum opposito sat proxima nodo,
Parte aliqua ardentes ut possit condere vultus.
Nam nodum si diva tenet contraria Phoebo,
Nodum itidem huic nodo oppositum regione tenebit
Phoebus in adversa coeli simul, illa per orbem
Excurrit prope dimidium ter quinque diebus,
Dum conum assequitur nigrantem fratre relicto
vel cono progressa fugit fratrique propinquat.
Interea ad nodum accedens fugiensve relictum
A tergo, Phoebus quindenis partibus illis
Progreditur, quarum senas quater integer orbis
Quindecies habet ac concursu proinde in utroque
Tantundem a nodo distant fraterque sororque.
Nempe minus novies binis quam partibus isdem,
Queis quando distant, rutilos haec illius ignes
Occulit atque aliqua Terrae pro parte recondit.
Cum vero[ERROR: no link :]37 novies binis si Cynthia Phoebo
Juncta vel hinc illis vel partibus inde recedat
A nodo, ardentes vultus tegat, occupat illud
Infestum terris spatium Phoeboque tegendo
Aptum ter ternas partes quater. Atque adeo cum
Per mensem bisquindenis abscedere tantum
A nodis Titan possit, transcurrere utrumvis
1s nodum haud poterit, quin ipsum Cynthia toto
Orbe peragrato adveniens obducat. At ipsam
Quod spatium Phoeben tristi demergat in umbra,
Bissenis tantum cum partibus extet utrinque,

-- 139 --


Per nodum poterit sese traducere, in illo
Quin spatio accurrens a tergo diva ruentes
Immittat bijugos umbrae et turpata nigrescat.
Atque ubi cum Phoebo concursus habebitur ipso
In nodo nodive plaga in propiore, nigranti
Tum qui cum cono occursus praecesserit ante,
Tum dein succedet qui mox, distabit ab ora
Oppositi nodi mage quam spatia illa requirant,
Queis dea sordenti caput abdere possit in umbra.
Proin poterit Phoebi vultus obducere diva,
Ipsa licet tristi non se demergat in umbra.
His[ERROR: no link :]38 animadversis, jam quae memoravimus ante,
Prona tibi fient ac debita tempora disces.
Primum etenim semper Titan bis quolibet anno,
Partem aliquam rutilae frontis velante sorore,
Deficiet. Neque enim senis congressibus unquam
Esse locus poterit, quin sit, qui proxima nodo
Obtineat distetque minus, quam infesta requirant
Telluri loca, Phoebeis defectibus apta.
Bissenos saltem congressus semper in anno
Phoebus habet quovis cum Phoebe: bis soror ergo
Fraternam quovis frontem velabit in anno.
Quod si etiam primus nascentis origine in anni
Congressus fiat, fratrem obducente sorore,
Ante tibi adveniet post sextum sextus ab illo,
Tertia Phoebeae et referet velamina fronti,
Quam se bissenis evolvat mensibus annus.
Namque soror coelum bis senis[ERROR: no link :]*
Previous paragraph

Next paragraph


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.