Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous paragraph

Next paragraph

[ERROR: no link :]

29 Hic innuitur tertia Kepleri lex, qua connectuntur inter se distantiae mediae planetarum a Sole cum temporibus periodicis, quibus nimirum ipsi integras periodos absolvunt. Planetae, qui longius distant, longiore tempore conversionem perficiunt, atque id tali lege, ut etiam celeritates motuum tam reales, quam apparentes, intuenti e Sole majores sint in planetis propioribus. Ea Kepleri lex sic exprimitur: quadrata temporum sunt ut cubi distantiarum. Quae autem inde celeritatibus theoremata deducuntur, geometrarum idiomate sic exprimuntur: celeritas realis est in ratione reciproca subduplicata, et apparens in ratione reciproca sesquiplicata distantiae.

Hae leges cum superioribus binis Kepleri legibus et earum consectariis ad praesens argumentum minus pertinent et admodum difficulter possunt exprimi nitido Latino versu, potissimum hoc stylo amoeniore aliquanto ac minus rigido, quem adhibere curavi; et maxime lex tertia, in qua explicandum esset, quid sit quadratum, quid cubus.

Id quidem praestitit elegantissime Benedictus Stayus, celeberrimus vir, in recentiori sua Philosophia, cujus secundum volumen cum meis adnotationibus et supplementis prodit Romae nunc, dum ego haec Londini scribo. Is autem vir plane summus, qui tantam sibi suis poematis comparavit laudem per universam Europam, in omni alio et sacrae et profanae eruditionis ac solidae doctrinae genere ita excellit, ut in admirationem rapiat animos eorum omnium, quibuscum vivit, quos simul et probitate summa et suavitate morum devincit sibi. In quo quidem me nec amicitiae, quae mihi cum eo intercedit maxima, nec communi patriae et communibus, quos habemus, consanguineis plus aequo tribuere novit sane Roma in primis et Italia universa.

Ex his Keplerianis legibus deduxit Newtonus gravitatem suam generalem decrescentem in ratione, quam dicimus reciprocam duplicatam distantiarum. Quam legem Maupertuisius censuit omnium legum perfectissimam, ad quod hic respexeram. Verum ego quidem, posteaquam in mea Philosophiae naturalis theoria, edita Viennae ante hosce duos annos, in eam Maupertuisii opinionem aliquanto diligentius inquisivi, contrarium opinor, et arbitror legem ipsam non accurate, sed proxime, nec in minimis, sed in magnis tantummodo planetarum et cometarum distantiis habere locum. Adhuc tamen tota universa systematis planetarii moles ita est sane admirabilis, ut jure omnino dici potuerit rerum qua Conditor ipse gaudet.

Previous paragraph

Next paragraph


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.