Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Zamanja, Bernard; Kunić, Rajmund (1735-1820; 1719-1794) [1768], Navis aeria et elegiarum monobiblos, versio electronica (), 3251 versus, verborum 26001; carmen epicum, hendecasyllabum 1, elegiae 10, idyllia 4, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - elegia; poesis - idyllium; poesis - epigramma] [word count] [zamagnabnavis].
Previous section

147 IDYLLIUM IV. EX GRAECO BIONIS SMYRNAEI Idyll. I. PARODIA IN MORTE ALEXIS.
Occidit heu pulcher; pulcrum lugemus Alexin:
Occidit heu! Mecum lugent et Alexin Amores.
Ne recubes jam purpureo sub tegmine Phylli,
At surgens atrata sinus, percussaque palmis
Pectora, dic periit, periit dic pulcher Alexis.
Occidit heu! Mecum luget et Alexin Amores:
Taygeti misere jacet ille in collibus album
Saucius albenti femur apro, angitque parentem
Phyllida vix spirans. Ater per membra volutus
It nivea heu sanguis, languentia lumina torpent.
Atque rosae fugiunt labris; simul oscula blanda
Dispereunt, quae non mater miseranda relinquet:
Cara vel extincti matri sunt oscula; at ille
Oscula quod figat morienti plurima, nescit.
Occidit heu: mecum lugent et Alexin Amores.
Dirum vulnus habet, dirum formosus Alexis;
Majus corde tamen vulnus fert mater in imo.
Circa illum complentque canes ululatibus auras, 148
Et nymphae lacrymantur Oreades: ipsaque Phyllis,
Sparsa comas, solis moerens in saltibus errat,
Moerens, nuda pedem; sua quo vestigia vertit,
Et laniant sentes, materno et sanguine rorant.
Ipsa tamen fertur per longas anxia valles,
Dilectumque iterat nomen, puerumque requirit.
Illius interea saliens e vulnere sanguis
Ibat, et undanti rivo foedabat honestum
Pectus; foedabatque sinum; rubet ilia tabo.
Heu miseram heu teneri plorant et Phyllida Amores:
Illa simul puerum amisit, simul oris honorem;
Pulcra fuit Phyllis, pulcher dum vixit Alexis,
Forma abiit matri, simul ac puer occidit. Heu heu
Et fluvii jam Phylli tuum flent aurea luctum,
Et fontes o Alexi gemunt te in collibus altis.
En flores luctu rubuere, en anxia mater
Tristibus implevit collesque urbemque querelis.
Ah misera ah Phylli; periit formosus Alexis:
Reddidit atque Echo, periit formosus Alexis:
Quis dirum matris casum non lugeat? Heu! Heu!
Ut vulnus crudele parens, ut vidit Alexin,
Purpureum ut vidit circum latera ima cruorem,
Brachia protendens flendo dicebat: Alexi,
O mane, Alexi, ut te supremum perdita visam,
Ut te complectarque, labris jungamque labella.
Tum si quis cedente anima super halitus errat, 149
Oscula ne tantum invideas suprema, fugacem
Ore legam cupido, luctumque explere juvabit.
Saltem haec, tu quoniam me jam fugis, oscula mecum
Servabo, extremum hoc munus morientis habebo.
Ah procul hinc dilecte fugis; regemque tremendum,
Taenariosque petis manes. Ego perdita vivam,
Fas matri nondum tecum descendere ad orcum.
Tu puerum tu diva meum Proserpina natum
Accipe, tu potior: formosum est quidquid ubique,
In tua jura fluit. Me me crudelia flentem
Fata premunt; nostro tu contra es laeta dolore.
Sic moreris, mea cura? Simul jucunda voluptas
Ceu sopor in tenues fugiens evanuit auras:
Orba tua est genitrix: tecum spes irrita cessit,
Atque domus cessit columen. Malesane quid apros
Venabare, feras cur tam formosus adibas?
Sic flebat Phyllis; flebant cum Phyllide Amores.
Ah misera ah Phylli; periit formosus Alexis:
Illa tot effudit lacrymas, quot fudit Alexis
Sanguinis exspirans guttas; fletusque cruorque
In varios abeunt flores, tellure recepti:
Lilia sunt fletu prognata, cruore Amaranthus.
Occidit heu pulcher; pulcrum lugemus Alexim,
In sylvis natum genitrix ne perdita plores;
Heic torus, heic illi thalamus bene cultus, Alexis
Heic cubet: extinctus quamvis, est pulcher Alexis, 150
Exanimis certe est pulcher, potiusque sopore,
Quam domitum letho dicas. Nunc mollibus illum
Pone, suis cubet ut in vestibus, in quibus olim
Assuevit sacros per noctem carpere somnos:
Serta inter floresque illum nunc pone; sed una
Cum puero extincto florum est extincta venustas.
Circum et odoratis irrora unguenta alabastris
Perfundens: sed non bene olent jam balsama, Alexis
Quum periit, quum fugit odor tuus optime Alexi.
Mollis puniceo jacet en velamine tectus
Ah dolor, et puerum pueri lacrymantur Amores:
Detonsique comas, invisa hic spicula spargit,
Ille arcum iratus pedibus premit, ille pharetram
Pennigeram frangit; pulcros parat ille cothurnos
Solvere ab extincti sura; gerit iste lebetas
Auratos, vulnusque lavat frigentis apertum
Rore superfuso, atque alis permulcet Alexin.
Ipsam omnes plorant ipsam quoque Phyllida Amores,
Extinxitque faces Hymen, serta omnia rupit
In foribus, puero quae forte parabat; et heu heu
Carmen triste sonat, non Hymen o Hymenaee;
Heu heu propter Alexin adhuc magis, heu hymenaeum.
Phyllidis heu natum Charites flent; pulcher Alexis
Et periit, dicunt alterna voce querentes,
Alta voce magis dicunt, quam Phyllis et ipsa.
Parcae etiam pulcrum Parcae lacrymantur Alexin, 151
Et revocant cantu, sed jam nequit ille vocantes,
Non audire velit; retinet Proserpina captum.
Ergo modum lacrymis Phylli nunc pone; relictis
Nam choreis epulisque alio plorabis et anno.
FINIS.
Previous section


Zamanja, Bernard; Kunić, Rajmund (1735-1820; 1719-1794) [1768], Navis aeria et elegiarum monobiblos, versio electronica (), 3251 versus, verborum 26001; carmen epicum, hendecasyllabum 1, elegiae 10, idyllia 4, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - elegia; poesis - idyllium; poesis - epigramma] [word count] [zamagnabnavis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.