Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Zamanja, Bernard; Kunić, Rajmund (1735-1820; 1719-1794) [1768], Navis aeria et elegiarum monobiblos, versio electronica (), 3251 versus, verborum 26001; carmen epicum, hendecasyllabum 1, elegiae 10, idyllia 4, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - elegia; poesis - idyllium; poesis - epigramma] [word count] [zamagnabnavis].
Previous section

Notae

Note (foot) return to page [a] Francisceus Zanottius vir singulari doctrina atque orationis elegantia scripsit elegias in praecipua festa B. M. Virginis; quae Bononiae typis editae sunt anno 1751. Harum lectione atque admiratione Zamagna excitatus in eodem argumento quid ipse posset expertus est. Utinam multi existant, qui utriusque exemplum sequi velint, ac eodem in sanctissimam Dei matrem amore inflammati, conferant ad ejus laudes illustrandas poeticam facultatem quam nunc quidem in res levissimas bonaeque frugis inanissimas flagitiose profundunt.

Note (foot) return to page[a] Eidem namque et aliam scripsit auctor elegiam, quae in illo extat libello, cui Echo nomen. Una autem Selecta e graecis carmina elegantissime ab eodem Raymundo latine versa habentur.

Note (foot) return to page [b] Recte inquit sibi nunc esse iter terris altius, quum prius de Echus natura egerit, nunc vero de aeria navi acturus sit, quam P. Franciscus Lana non poetice minus quam ingeniose adornavit. Ejusdem etiam possibilitatem, ut ipse dicit, planiore ac simpliciore modo demonstravit Tentam. X. primae partis Colleg. Curiosi editi Norimbergae anno 1676. Johannes Christophorus Sturmius Phil. M. Mathem. ac Phys. in Inclyta Altdorffina P. P. et h. t. Univers. Rector.

Note (foot) return to page [c] Homerus Iliad. lib. VIII.

Note (foot) return to page [d] Virgilius quidem lib. III. Aen. et P. Cornelius Severus sub Aetna conlocant Enceladum: at Pindarus Pyth. od. 1. non Enceladum sed Typhonem qui et Typhoeus dicitur, Aetna in Sicilia premi adfirmat: ait enim
Τυφὼς... κίων δ' οὐρανία συνέχει, νιφόεσσ' Αἴτνα,
πάνετες χιόνος ὀξείας τιθήνα etc.

Note (foot) return to page [e] Subter ea... nimirum sub aetna, sub qua religatum jacet Typhoei pectus, et ut Pinddarus ait στέρνα λαχˈνάεντα.

Note (foot) return to page [a] Primus ego incipiam..... jure quidem; quum integrum hujusmodi argumentum nemo, quod sciam, versibus illustraverit; quamvis et Robertius disertus ille leporum pater ac facetiarum, et alii fortasse partem aliquam attigerint; recentissime vero Mazzolatius in poemate elegantissimo, quod sub Parthenii nomine edidit, prope finem lib. V. Electr. hujusce rei mentionem fecerit.

Note (foot) return to page [b] Alter hic auctoris frater, Marinus nempe, quem hoc in carmine adloquitur, alium jam in eo adloquutus, cujus Echo argumentum, prodiitque typis eisdem editum Romae anno 1764., propediem etiam in Holandia recusum prodibit.

Note (foot) return to page [c] .....daedaleos...... Hesiodus quidem tertiam hujus vocis syllabam produxit, et Horat. Flaccus in Odis non semel. At Homerus corripuit Iliad. lib. δ. ζωστήρ δαιδάλεος etc. et lib. θ. δαιδάλεον θώρηκα, τὸν Ἥφαιστος κάμε τεύχων etc. quem sequuti sunt praeter alios, et Propertius lib. II. Eleg. XI. edit. Elzev. Daedaleum lino quum duce rexit iter et c., et Columella de cultu hort. inquiens: neu tibi daedaleae quaerantur munera dextrae et c.

Note (foot) return to page [d] De hac re videndus Plinius in nat. hist. Aulus Gellius in noct. att. , Regiomontanus, Petrus Jac. Martellius in Dialogo de Volatu, ac praesertim Franciscus Lana S. J. celebris in Italia ac philosophus suo tempore ac mathematicus, qui praeter aeriam navigationem, etiam artem hujusmodi diserte docet in suo prodromo ad lib. mag. nat. et art.

Note (foot) return to page [e] Haec quidem de Pamphiliorum tusculano intelligenda; in quo nihil eorum desideres, quae vel ad amoenitatem spectant vel ad magnificentiam. Lusus vero illius pilae ab aere suspensae in eodem habetur, uti vocant, musarum cubiculo.

Note (foot) return to page [f] Quum sit (per Nevv. in opt. pag. 342.) noster aer a totius atmosphaerae pondere compressus, densitasque ipsius aeris proportionalis vi comprimenti, infertur, eumdem aerem 7. millia passus altum a terra rariorem esse quatuor vicibus, quam in superficie; altum 14. milia passus, rariorem esse 16. vicibus; et ita porro in propartione nempe geometrica, ut ait Beniam. Martin in adnot. ad G. S., collata cum proportione arithmetica altitudinis ejusdem et c.

Note (foot) return to page [g] Doctissimus siquidem Boscovichius in ea est opinione, quam certissimis innixam observationibus atque argumentis vulgavit in dissert. de Lunari atmosphaera: nimirum haberi circa lunam fluidum quoddam homogeneum simile nostrae aquae, quod nempe certum habeat limitem superficiei supremae, in qua plurimum adhuc differat a circumjacente aethere, multo densius eodem sit et c.

Note (foot) return to page [h] Quamvis certi nihil de altitudine, ad quam aer se protendit, pronunciari possit; Keillius tamen, observatione crepusculorum usus, aerem adhuc sensibilem ad 44. mill pass. in alt. extollit. Videndus et Boscovichius in hanc rem; praesertim in dissert. de Aur. Boreali , in adnot. ad car. Caroli Necetii, in suppl. ad Phil. Stay. et in dissert. cui titulus: Nova Methodus adhibendi phases in Eclips. Lunaribus. Subtilius enim ceteris, ut solet, diligentiusque inquisivit.

Note (foot) return to page [i] Frequentissimus est apud antiquiores peripateticos Philosophos Vacui horror, quo omnia, quae ab aeris pressione nunc repetuntur, non obscure minus, quam absurde explicabat.

Note (foot) return to page [l] In philosophia recentiori pondus in corporibus est ex attractione, imo ipsa attractio ad hunc effectum determinata.

Note (foot) return to page [m] Haec quidem delibata ex geometria, ut clariora sint, non abs re fortasse erit, si geometrarum verbis exponantur. Igitur diameter Sphaerae sive axis est recta quaevis per centrum ducta et utrinque terminata ad superficiem. Circulus maximus Sphaerae est ille, qui oritur ex sectione plani cujusvis, quod transeat per Sphaerae centrum. Superficies vero Sphaerae aequatur areae circuli habenti pro radio diametrum ipsius Sphaerae; et soliditas Sphaerae aequalis erit trienti producti ex quadruplo circuli maximi, vel producto ex triente superficiei et semidiametro. Hinc sphaerae sunt inter se in ratione triplicata diametrorum; earundem autem superficies sunt in ratione solum duplicata diametrorum: nam areae circulorum maximorum sunt in duplic. ratione radiorum, quibus accedit ratio ipsorum radiorum, quam pro habenda sphaera eae ducantur in diametros vel radios; atque ita sit triplicata. Notandum, in versibus adhiberi heic verbum Refero pro Multiplico quum ipsa multiplicatio sit quasi quaedam comparatio vel relatio repetita.

Note (foot) return to page [n] Heic Benedictus Stayus praesul ampliss. innuitur, vir in omni litterarum genere plane doctissimus, qui jam, quod optandum ei potius quam sperandum videbatur, illud est consequutus, ut rerum gravissimarum, quas lucretiano stylo describit, difficultas atque asperitas cum latini sermonis elegantia ac facilitate certare quodammodo videantur. Itaque de illo recte Cunichius ait:
Vidi ego (nam sacri phoebo monstrante poetae,
Quidquid agunt manes, cernimus, et superi)
Vidi umbram ingentem Neutoni umbramque Lucreti
Stayadae media nocte subire domum:
Nec mora; dia viro scribenti carmina magni
Ad latus hinc atque hinc adstiterunt comites;
Alter et incoeptum doctrinae luce rigavit,
Alter musaeo nectare sparsit opus.

Note (foot) return to page [o] Intellige Petrum Jac. Martellium, cujus heic navis breviter describitur: de hac ipse primum lib. 4. sui italici poematis de oculis Jesu ad Amaryllidem mentionem fecit; eamdem postea fusius explicavit, vindicavitque in dialogo, quem de volatu inscripsit.

Note (foot) return to page [p] Indicatur methodus adhibita ab ipso Lana in magisterio nat. et art. Ratio ponderis aeris (ait ille) ad pondus aquae non eadem a philosophis omnibus assignatur: per quosdam enim est ut 1. ad 700. aut 800. aut etiam ad 1000. Heic vero assumitur aerem esse ad aquae pondus, ait 1. ad 950. parum enim nunc refert exacta determinatio. Supponitur deinde per cubicus aquae esse pondo libr. 80. idest nunciar. 960. nam haec est Romani pedis antiqui communior mensura, de qua Villaipandus, et Ricciorius in Almag. Hinc sequitur aeris pedem cubicum habere pondus unius unciae. Sit iam vas diametri pedalis capax 80. librarum aquae seu unciar. 960. Aer in ipso contentus ponderat unciam unam, pondus autem materiae, ex qua vas conflatum est, duarum sit librarum seu unc. 24. extracta porro unica aeris uncia; vas istud in aere ponderabit 23. uncias. Fiat nunc ejusdem materiae et crassitiei aliud vas Sphaericum, cujus diameter sit pedum 25. cum nempe sit superficies in ratione duplicata diametrorum, jam ut 1. ad 25. ita 25 ad 625. superficies prodibit; et cum illa supponatur ponderare duas libras, haec altera superficies ponderabit libras 1250. At moles seu capacitas cum sit in ratione triplicata diametrorum, ut ista habeatur, fiat, ut 25. ad 625. ita 625. ad 15625. Quare cum aer prioris vasis unam ponderet unciam, aer contentus in hoc majori aequabit pondus unciarum 15625. seu libr. 1302. et unc. 1. Igitur pondus vasis seu superficiei seu luminae metallicae minus est pondere aeris, qui in illo vase continetur, adeoque differentia est lib. 52 1/12. Itaque si totus aer e vase educatur, vas ipsum specifice levius erit aequali aeris mole, et ascendat in aere ita, ut sibi conjunctum pondus lib. 25. sursum valeat evehere. Haec fere Lana; eademque methodo quaecumque ratio patebit quaesita.

Note (foot) return to page [q] Nicolaus nempe Copernicus natus est Thoruniae una ex Prussiae, ut nunc vocatur, Poloniae urbibus, anno 1473. Ejus planetaria hypothesis olim, quemadmodum nonnulli volunt, etiam a Pithagora Samio aliisque antiquissimis philosophis usurpata fuit; ut non omnino nova et ab eo excogitata, sed renovata potius, atque exculta feliciter censenda sit. Lege elegantissimam ejusdem descriptionem in lepido illo Fontanelli dialogo Sur la pluralité des mondes .

Note (foot) return to page [r] In hac significatione Manilius etiam lib. I. Astronom. accepit hanc vocem.....
Et quinque adverso luctantia sidera mundo
Exercent varias naturae lege choreas. etc.

Note (foot) return to page [s] Iason heic poetice dicitur primus navigasse; quum nihil ejusdem expeditione apud poetas celebratius sit. Ceterum cui sit primo navigatio tribuenda, certant sapientes, et adhuc sub judice lis est.

Note (foot) return to page [t] Fuit enim etiam Peleus in argonautica expeditione: vide Orph., Apollonium Rhod., Catullum in aureo carmine: Peliaco quondam prognatae vertice Sylavae etc.

Note (foot) return to page [u] Post argonautas non immerito heic mentio sit de Christophoro Columbo, cujus in Americam navigationem aetates omnes suspicient atque admirabuntur. Velim autem animadvertas, quod hoc in loc tacite videtur cum Fontanellio innuere, quamvis non audeat palam proferre invidiam pertimescens: nimirum non videri omnino fieri non posse, ut quemadmodum Americani de oceani navigatione perverse sentiebant ante adventum Hispanorum, sic fortasse Europaei de navigatione aeria non omnino recte opinentur ac iudicent. Vulgatum illud Lucretii lib. V. ....
unumquidquid paullatim protrahit aetas
In medium, ratioque in luminis eruit oras
etc.

Note (foot) return to page [x] Hanc in insulam juxta plerosque historicos primum descendit Columbus, eaque etiam num paret hispanis; estque accommodatissima hispanorum classibus ad importandas, exportandasque merces ex America.

Note (foot) return to page [y] Non desunt Mythologi, qui existiment Taurum et Arietem fuisse naves quarum altera Phryxus ad Colchos, altera vero Europa ex Phoenicia in Cretam vehebatur: idem de Pegaso Bellerophontis, de Persei Balaena, et Triptolemi Dracone sentiunt. Vide Joann. Potter. Archaeol. Graecae lib. III. cap. XIV. ubi etiam praeter alia testimonia locum Aristophanis affert ex Thesmoph. in quo Perseus ad Gorgonas nave vectus manifeste dicitur....
Περσεὺς πρὸς Ἄργος ναυστολῶν τὸ Γοργόνος
παρακομίζων.
etc.

Note (foot) return to page[y] Multi saepe cum Britanni, tum Batavi praesertim extremas Sinarum oras praetergressi, experti sunt, sed incassum, in Europam per Septemtrionis latus redire, atque ita novum iter navibus in Indiam aperire. Immensa glacies in eo mari praeter alia incommoda impedimento fuit, quominus voto potiti sint.

Note (foot) return to page [a] Virgilius etiam lib. I. Georg. per eadem ferme haec signa ver describit, quamvis id fortasse recentioribus Astronomis non omnino probetur.

Note (foot) return to page [b] Lucianus, λογω ά. αληθ. ιστορ., ita de rege in Lunari orbe, quo suam navim adpulisse fingit, καὶ ὃς ἀρξάμενος, ait, τὸ καθ' αὑτὸν ἡμῖν διεξῄει, ὡς καὶ αὐτὸς ἄνθρωπος ὢν τοὔνομα Ἐνδυμίων ἀπὸ τῆς ἡμετέρας γῆς etc., ibique, ut solet, lepidissime Planetocolarum pugnas describit. Quibus non abs re Hippolytum atque Adonidem adjicere visum est; quod suas Venus in Euripidaeo Hippolyto στεφανηφόρῳ inimicitias cum eodem satis aperte declarat; et Diana, quae eadem est ac Luna, suas cum Adonide; quem etiam interfecturam minitatur. Id enim contra Euripidis Scholiasten Stiblinus et Barnesius cum Apollodoro ac Petro Victorio ex his ejusdem tragoediae versibus erui contendunt:
ἐγὼ γὰρ, inquit Diana prope finem, αὐτῆς (nempe Veneris) ἄλλον ἐξ ἐμῆς χερὸς,
ὃς ἂν μάλιστα φίλτατος κυρῇ βροτῶν
τόξοις ἀφύκτοις τοῖσδε τιμωρήσομαι etc.
De immodico vero Endymionis somno audiendus praeter alios Theocr. In Idyll. γ'. prope finem.
ζαλωτὸς μὲν ἐμὶν ὁ τὸν ἄτροπον ὕπνον ἰαύων
Ἐνδυμίων· ζαλῶ δέ etc
, quae olim ipse auctor, quum hoc Idyllium latine verteret, sic extulerat liberius.......
et Endymion felix, cui condita nocte
Lumina sunt molli semper, fruiturque sopore,
Miror et Jasiona etc.

Note (foot) return to page [c] Similis loquutio habetur apud Virgilium lib. 2. Georg. vers. 352. et sequ.

Note (foot) return to page [d] In hac opinione Mersennus est. Varias autem navium species habes apud Thomam Garzonium; quarum celeberrimae sunt illae tres a Guilelmo Schrotero inventae, et a Scoto nostro in sua Mechanica descriptae. Celebratissima et illa Roterodamensis est navis, huic similis etiam Antuerpiensis, cujus Famianus Strada, lib II. dec. II de bello belgico , mentionem fecit. Omnibus vero praestantior hoc in genere illa fuit, quae inspectante Henrico VIII. tamesim subiit, inque sui admirationem oculos omnium, qui aderant, convertit.

Note (foot) return to page [e] Graeci quondam, aliaeque gentes ad majorem Ursam vel Helicen quam primus observavit Nauplius, si Theoni credere fas est; vel, juxta Flaccum, Argonaut. lib. I., Tiphys ille celebratissimus Nauclerus, cursum instituebant: unde Aratus inquit,
....Ἑλίκῃ γε μὲν ἄνδρες Ἀχαιοὶ
εἰν ἁλὶ τεκμαίρονται ἵνα χρὴ νῆας ἀγινεῖν etc.
At Phoenices iter dirigebant ad minorem Ursam (testibus Eustathio Iliad. α' . Et Arriano Exped. lib. VI. ) quam dispexit primus juxta nonnullos Thales Milesius origine phoenix; apud Hyginum lib. II. Poet. Astron. Eustathium Iliad. δ. et Theonem in Aratum. Phoenicios nunc Europaei omnes imitantur. Vide Potter. in Archaeol. lib. III.

Note (foot) return to page [f] Id quidem non est intelligendum sine declinatione diversa in diversis terrae locis; quamobrem et tabulae, uti vocant, declinationum constructae sunt. Imo si ad ingentes ferri fodinas aliquando deveniatur, non polum, sed illas magneticam acum respicere certum est; nullusque fere ipsius tunc habetur usus. Si vero in ipsis polis iisque solis massae ferreae haberentur, ad ipsos tantum polos sine ulla ferme declinatione magneticae acus dirigentur.

Note (foot) return to page [g] Primos se fuisse magneticae hujusmodi proprietatis inventores mortales multi gloriantur; nec desunt, qui jam Sinis notam fuisse multo ante, quam fuerit Europaeis, arbitrentur. Vide Lexicon Chambers. ut alios mittam Scriptores, constabitque Flavio Giojae Neapolitano, qui saeculo XIII. vixit, potiori quidem jure, quam aliis, hanc esse laudem tribuendam.

Note (foot) return to page [h] Methodus determinandae latitudinis geographicae est admodum facilis et expedita vel ipsis navigantibus. Minor autem Ursa, et potissimum ea ipsius stella, quae, quod in ejus cauda sita est, adpellatur Κυνοσουρα, polo proxima atque idcirco minimo acta motu et nunquam occidens, aptissima est ad dessignandos cardines finitoris seu horizontis.

Note (foot) return to page[i] Longitudinis geogr. determinandae ratio adhuc est difficilis illa quidem nec satis accurata; quamvis Sellae cujusdam ope, quam Irvvinus in Anglia excogitavit perfecitque, in ipsa maris fluctuatione jam et majora telescopia, et Dollondianum micrometrum, aliaque hujus generis instrumenta non sine fructu ac magna utilitate facile possint adhiberi. Consule adnotationem 78. et sequ. ad lib. II. doctissimi sane poematis Boscovichiani De Solis ac Lunae defectibus . Vulgatum etiam recentissime ferunt in Britannia jussu illius regiae Societatis ab Harissonio novum longitudinum horologium. De hac re legendus inprimis doctiss. Borellius in Statica , in qua sane egregie de avium disserit volatu, totaque corporis ac membrorum conformatione ad illum necessaria.

Note (foot) return to page [l] Intellige Sereniss. Delphinum Ludovici XV. Christianiss. Regis filium: cujus acerbissimam toti Galiae mortem paullo post ejusdem conjugis amantissimae mors item acerbissima consequuta est.

Note (foot) return to page [m] Eodem fere tempor anno 1767. Imp. Caes. Aug. Josephi II. uxor augusta obiit Maria Josepha Bavarica, ac Maria item Jospeha Archid. Austriae Ferdinandi IV. utriusque Siciliae Regis futura conjux, nisi improvisa omnibus atque acerba, quum de ipsa jam italica profectione cogitabatur, tot populorum vota mors extemplo intercepisset.

Note (foot) return to page [n] Maria nimirum Theresia Hung. ac Bohem. Regina semper Augusta tum temporis eodem, quo superiores Nurus, Filia, et Neptis, occubuerant, gravi Variolarum periculosoque morbo adflictabatur: verum singulari Dei benificio ac providentia factum est brevi, ut quantum boni omnes ex ejus morbo dolorem moeroremque ceperant, tantam etiam ex ejusdem recuperata valetudine laetitiam ac voluptatem susciperent.

Note (foot) return to page [o] Tyndaridas Castorem nimirum et Pollucem, atque ipsam etiam Helenam navigantibus suppetias ferte, passim legitur apud poetas.

Note (foot) return to page [p] Homerus id egregie Odyss. έ. describit, omnibusque pingit artis poeticae coloribus.

Note (foot) return to page [q] Vide Grammat Scient. Beniamini Martin. ubi cap. 5. part. 4. disseritur de Zoographia etc.

Note (foot) return to page [r] Vulgatissimus est apud Scriptores tum graecos tum latinos pons ille a Xerse, quum in graeciam vellet exercitum traducere, in Hellesponto constructus. De Atho vero praeter Catullus in illa pulcherrima Callimachiana Elegia de Com. Beren. diserte ait
Ille quoque eversus mons est, quem maximum in oris
Progenies phthiae clara supervehitur;
Quum Medi properare (seu potius peperere) novum mare; quumque juventus
Per medium classi barbara navit Athon etc.
quod vero ad Herculis pugnas heic pertinet, enarratione non indiget: est enim omnium sermone tritum.

Note (foot) return to page [s] Sic et Fontanellius in dialogo, de quo mentio superius incidit lib. I., elatum fingit se in aëre aequilibrari, atque illinc tellurem, dum circa axem illa suum diurno motu revolvitur, contemplari.

Note (foot) return to page [t] Vel celeri sese potius.... quamvis enim fere idem haberetur effectus vel mota vel immota tellure; tamen placuit Copernicanam potius hoc loco hypothesim adhibere; quum et poetica magis, et vero etiam jucundior nescio quo pacto orbis terrarum descriptio ex eadem efflorescat. Itaque poetae magis quam philosophi heic auctor personam sustinere ultro profitetur: quod etiam in hac eadem liberiori certe, quam accurata geographiae ratio postularet, locorum regionumque enumeratione licere sibi arbitratus est.

Note (foot) return to page [u] Argenteus amnis, fluvius nempe qui vulgo ab Hispanis dicitur Rio de Plata: vox autem Plata argentum hispanis est. In aliorum nominum, quae heic occurrunt, inflexione, scito, poetam sequutum graecae latinaeque inflexionis rationem quamdam ac similitudinem; minimeque sollicitum fuisse in inquirenda diligentius aliorum scribendi ratione; quum id in rebus novis atque a latinorum consuetudine alienis, uti sunt haec novarum gentium ac barbararum nomina, putet profecto cuique esse liberum oportere et in soluta metro oratione et multo magis in carminibus, ubi est non modo syllabarum ratio diligenter habenda, verum etiam poetici numeri suavitas atque elegantia conquirenda.

Note (foot) return to page [x] Nactus heic poeta ocasionem faciendi mentionem sui Rogerii Boscovichii viri certe omni laude ac commendatione majoris, eam non praetermisit. Itaque ei, quum a Londinensi Regia Academia amplissimis conditionibus ac verbis honorificentissimis fuisset invitatus, ut cum aliis Academiae sociis in Americam navigaret, e California transitum Veneris sub solari disco anno 1769. observaturus, fausta omnia adprecatur; felicioremque optat exitum, quam anno 1761. Venetiis habuerit, ubi omnino male, tenebricosi caeli vitio, res illi cesserat. Quam quidem in rem non minus vere quam eleganter in quadam Elegia lusit Cunichius, quum eundem a longis itineribus revocaret: ait enim Ejus desiderio torqueri sodales unanimos, qui eum nocte vocant atque die
Irati quondam Gallis ac deinde Britannis;
Isti nunc Veneri, quae mala te dubios
Per casus pelagi, bellique pericla tumentis
Abripit: (ah nostri si miseret, Veneti,
Quum nondum fessus longarum ambage viarum
Adveniens vestra ponat in urbe pedem,
Vos illum, Veneti, si qua ratione teneri
Est potis, injecta vel retinete manu,
Vel cupidae ardorem mentis restinguite, ne quo
Discedat dulci rursus ab ausonia;)
Per casus pelagi quae te bellique pericla
Inlectum saevos ducit in Odrysios
Solis ut incedet magno quum parva sub orbe,
Primus ab eoa cuncta notes specula.
Isti dii Veneri faciant male; quumque subire
Incipiet phoebi lampada flammiferam,
Involvat caelum nimbis densissimus auster,
Illa suum caeco tramite currat iter,
Nulli visa prius, quam longe a sole remotam
Pastor vel durus viderit agricola etc.
Bosphorus vero, seu potius Bosporus, graece enim Βόσπορος scribitur, heic invisus ideo adpellatur, quod quum in amplissimi viri Corrarii legati veneti comitatu Boscovichius Constantinopolim tandem navigasset, paullo post ibidem lethalem in morbum inciderat etc.

Note (foot) return to page [y] Ingenti vallo.... Nempe muro illo admirandae cujusdam magnitudinis, quo tota Sinarum regio, quasi urbs quaedam continuis moenibus, circumdatur: in longum enim ad 300. milliar. German. producitur; 40. cubitos altus est, 15. latus: quem tamen Scythae vulgo Tattari anno 1049. facta irruptione penetrarunt, multaque regna in suam potestatem redegerunt, per octo annos saevissime grassati.

Note (foot) return to page [z] Ni Fabii..... intellige Q. Fabium Maximum, qui fuit quinquies Consul, semel Censor, bis Dictator, bis Princeps Senatus, bis triumphavit; primo quidem consulatu de Liguribus, anno 521. quinto autem de Poenis, Tarentum quum recepisset anno 542. Annibalis ferociam et fortunam constantia sua contudit: remque romanam, acceptis ad Trebiam et Trasimenum cladibus fractam, cunctatione restituit, cunctatorque appellatus est. Unde Ennius primum in Annalibus, deinde Virgilius Aeneid. lib. VI. de illo iisdem verbis cecinit;
........ Tu Maximus ille es;
Unus qui nobis cunctando restituis rem
etc.

Note (foot) return to page [a] Patria enim auctoris est Ragusium; quae urbs ad Illyricum pertinet.

Note (foot) return to page [b] Petro Leopoldo Archiduci Austriae, et Magno Hetruriae Duci hoc anno, quo editum est hoc poema, summa omnium gratulatione ac laetitia natus est Magnus Hetr. Princeps Arch. Austriae etc. Franciscus etc.

Note (foot) return to page [c] Quemadmodum Virgilius in fine lib. 4. Georg. ait,
..... audax juventae,
Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi
ita etiam heic poeta initium sui carminis, quod in duos pariter divisum libros Echo inscribitur, et cujus jam alias mentio facta est, censuit adscribendum. Addit etiam se nunc diae sacra munera mentis naturamque sequi, quod hoc tempore in Theologiae studio versatur, utiturque magistris duobus viris doctissimis sapientissimisque Gaspare Segovia, et Hyacintho Stopinio.

Note (foot) return to page [a] Cornelius a Lap. in illud Genes. cap. 3. ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus etc, id etiam de B. Vigine intelligendum affirmat.

Note (foot) return to page [b] Exod. cap. 3.

Note (foot) return to page [c] Requievitque Arca....... super montes Armeniae etc. Genes. cap. 8.

Note (foot) return to page [d] Judic. cap. 6.

Note (foot) return to page [e] Riccardus a S. Laur. super Eccl. omne enim, ait, genus gratiarum, et omnia charismata virtutum intrarunt in Mariam etc.

Note (foot) return to page [f] De Sara in Genesi mentio cap. 11. et sequ. De Rachele Gen. 29. dicitur, quod erat decora facie, et venusto adspectu, quam etc. Jud. lib. 4. erat autem Debora prophetis uxor Lapidoth, quae judicabat populum etc. Vide etiam librum Judith etc.

Note (foot) return to page [g] Hoc est signum foederis....arcum meum ponam in nubibus etc.

Note (foot) return to page [a] Cant. cant. 6. cap. 6. Quae est ista, quae progreditur, quasi aurora consurgens, pulcra ut luna etc.

Note (foot) return to page [b] Proverb. cap. 8. ab aeterno ordinata sum etc. quando etc. vide Expositores in hunc locum.

Note (foot) return to page [c] Fundamenta ejus in montibus sanctis: Diligit Dominus portas Syon super omnoa tabernacula Jacob. Psal. 86.

Note (foot) return to page [d] Eccl. cap. 24. Quasi cedrus etc. Lege sis Rupertum etc.

Note (foot) return to page [a] Multa sunt hac in re aut obscura, aut incerta; magnaque est opinionum varietas inter auctores, qui de hujusmodi argumento scripsere. Nihil tamen heic dictum est, quod cuiquam temere dictum videri jure possit; quum ea fere omnia, quae describuntur, non levis auctoris alicujus nomine atque auctoritate nitantur.

Note (foot) return to page [b] Genes. cap. 8. Emisit quoque columbam post eum, ut videret..... quae quum non invenisse, ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam etc.

Note (foot) return to page [c] Aliqua heic officia atque munera referuntur ex iis, in quibus puellae, quae alebantur in templo, juxta verosimiliorem opinionem exercebantur.

Note (foot) return to page [a] Jospeh autem..... quum esset iustus etc. Luc. cap. 1.

Note (foot) return to page [b] Desponsata est viro justo non violenter ablaturo, sed potius contra violentos custodituro etc. ait Augustinus de sancta virginit.

Note (foot) return to page [c] Isai. cap. 11. Egreditur virga de radice Jesse; et flos etc.

Note (foot) return to page [a] Luc. cap. 1. Missus est Angelus etc.

Note (foot) return to page[b] Quae quum audisset, turbata est in sermone ejus etc. cap. 1. Luc

Note (foot) return to page [c] Luc. item cap. 1. Ne timeas etc.

Note (foot) return to page [d] Vid. Tursellinum in hist. Dom. Lauret.

Note (foot) return to page [e] Dixit autem Maria: Ecce Ancilla Domini, fiat mihi etc. Luc cap. 1.

Note (foot) return to page [a] Exsurgens autem Maria...... abiit in montana cum festinatione etc. cap. 1. Luc.

Note (foot) return to page [b] Luc. cap. 1. ait Zaccharias: uxor mea processit in diebus suis etc.

Note (foot) return to page [c] Unde hoc mihi, ut etc. Luc. cap. 1.

Note (foot) return to page [d] Magnificat anima mea etc. cap. 1. Luc.

Note (foot) return to page [e] Exultavit in gaudio infans etc. eodem cap. Luc

Note (foot) return to page [a] Psalm. 44. Speciosus forma prae filiis hominum etc. Nicephorus autem Callist. hist. lib. 1. cap. 40. ait: persimilis denique per omnia fuit divinae et immaculatae suae Matri.

Note (foot) return to page [b] Ecce Magi ab oriente venerunt etc. Joann. cap. 2. et Psalmo 71. Reges Tharsis et Insulae munera offerent, reges Arabum etc.

Note (foot) return to page [a] S. Basilius orat. in nativ. Christi , eamdem adhibet similitudinem; et Cornelius a Lap. in cap. 2. Luc.

Note (foot) return to page [b] S. Bernardus serm. 3. de Purif. ait: nihil in hoc conceptu, nihil in partu impurum fuit, nihil illicitum, nihil purgandum..... vere o beata Virgo vere bob habes caussam, nec tibi opus est purificatione.

Note (foot) return to page [c] Levit. cap. 12. quod si non invenerit.... poterit offerre agnum; sumet duos turtures, vel duos pullos columbarum etc.

Note (foot) return to page [d] Luc. cap. 2. ...... cui nomen Simeon, et homo iste justus et timoratus, expectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus in eo etc.

Note (foot) return to page [e] Accepit eum in ulnas suas, et benedixit Deum, et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti etc. Luc. cap. 2.

Note (foot) return to page [f] Ecce positus est hic in ruinam.... et in signum cui contradicetur; et tuam ipsius animam pertransibit gladius etc. Luc eodem cap. 2.

Note (foot) return to page [a] Juxta illud Thr. 2. Magna est velut mare contritio tua etc. cum prius dixisset Jerem. Cui assimilabo te, aut cui exaequabo te, Virgo, filia Jerusalem?

Note (foot) return to page [b] Intellige Agar, cujus in Genes. sit mentio cap. 16.

Note (foot) return to page [c] Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine haedi, quem occiderant, tinxerunt..... scissisque vestibus, inductus est (Jacob) cilicio lugens filium suum (Joseph) multo tempore..... noluit consolationem accipere; sed ait, descendam ad filium meum lugens in infernum etc. Genes. 37. cap.

Note (foot) return to page Joann. cap. 19. Stabant autem juxta crucem Jesu Mater ejus, et soror etc.

Note (foot) return to page [e] Juxta illud S. Ambrosii Consol. in Valentin. obit. dicentis de eadem: Stantem lego, flentem non lego etc.

Note (foot) return to page [a] Apocal. 12..... et in capite ejus corona stellarum duodecim etc.

Note (foot) return to page [b] S. Bernard. serm. de nat. virg. Sic est, ait, voluntas ejus, qui omnia nos habere voluit per Mariam etc. Et Augustinus; sicut omnibus sanctis est potior, ita omnibus sanctis pro nobis est sollicitior etc.

Note (foot) return to page [c] Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii etc. cap. 3. Cantic.

Note (foot) return to page [d] Quae est ista, quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Cantic. cap. 8.

Note (foot) return to page [e] Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, cicumdata varietate etc. Psal. 44.
Previous section


Zamanja, Bernard; Kunić, Rajmund (1735-1820; 1719-1794) [1768], Navis aeria et elegiarum monobiblos, versio electronica (), 3251 versus, verborum 26001; carmen epicum, hendecasyllabum 1, elegiae 10, idyllia 4, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - elegia; poesis - idyllium; poesis - epigramma] [word count] [zamagnabnavis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.