Grad Šibenik (1449) [1449], Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449, versio electronica (), Verborum 1210, Ed. Vincenzo Miagostovich [genre: prosa - acta officialia] [word count] [documentaecclsibenic].
Cum in generali Consilio die penultimo mensis Martij elapsi
capta fuerit quedam pars, quos annue promissiones pecuniarie
facte per Cives Sibenici pro fabrica ecclesie Sancti Jacobi de
Sibenico essent casse et nulle rationibus et causis in ipsa parte
contentis, et cum dicatur quod aliqui Cives fecerunt dictas promissiones sub conditione quod, dantibus presbiteris Sibenicensibus subventionem pro dicta Ecclesia, sue promissiones tenerent
et essent firme, aliter non, et quod aliqui promiserunt libere et
expedite absque aliqua conditione ; ideo detur juramentum illis
nobilibus qui fecerunt dictas promissiones, et illi qui jurabunt se
promisisse sub conditione quod presbiteri deberent dare subventionem, sint absoluti ab eorum promissionibus; illi autem qui
jurabunt se promisisse libere absque aliqua conditione, remaneant
obligati iuxta suos promissiones, et hoc quia illud quod semel
oblatum est Deo libere, merito non debet rectratari aut revocari.
|