Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Baro (1699-1770) [1770], Eclogae V, versio electronica (, Italija), 415 versus, verborum 2891, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - ecloga] [word count] [boskovicbecl].
Previous section


Tytire, quandoquidem patriis divisus ab oris
Externos agitare greges, et littora jussus
Visere, quae fluctu procul alluit unda marino,
Nunc redeo; quid nostra novo magalia cultu
Laeta nitent, festoque agitant vacua arva tumultus?

O Lycida, infelix Lycida, quae tam invida longum
Suasit iter fortuna, aliasque abstraxit in oras,
Ne Regum pompas admirarere superbas,
Et nostris ignota prius miracula silvis?

Quid facerem, male grata mei si jussa parentis
Urgebant? Corilos, atque haec viridantia testor
Gramina, discessi lugens, Puerumque sub antro,
Et Pueri matrem fletu erumpente reliqui;
Sed lacrimis nil mota feri sententia Patris.
At nunc hoc etiam abfuerat, dum lentus aberro,
Ne pompas, et tanta miser portenta viderem.
Tu tamen, ut potis es, miserum solare dolorem;
Qui Reges, unde adfuerint da, Tytire, nobis.

Magna petis; quis enim tot barbara nomina gentis
Insuetae numeret? Non si foret ipse Menalcas.
Namque Arabas, Tharsosque, et patria flumina Gangem,
Nescio quem Gangem, ni mens mihi falsa, ferebant
Aurea Pastores tondent ubi vellera, et ipse
Inter flaventes undam rapit amnis arenas.
Hinc aderant; tantumque viae, tantumque laboris
Dulce fuit subiisse, sacrum dum Numinis antrum
Visere, dum teneris possent dare munera plantis.

Mira refers; nam quis per tot discrimina rerum
Errantes duxisse gradus, et Numinis antrum
Monstrare, et Puerum potuit docuisse recentem,
Quem neque vicinas populi didicere per urbes,
nec nisi jam nostrae norint resonare myricae?

Index sidus erat, quo non formosior alto
Prima nocte faces inducit Vesper olympo,
nec revocat clausos ad pascua Lucifer agnos.
O Lycida, quam pulchra dies, quum celsa praeiret
Stella gradus, quum tergemini longo agmine Reges
Servorumque chori lumen sequerentur amicum!
Illa, ubi ventum est ad stabulum, tremebunda per auras
Constitit, et rutilas visa est demittere flammas.
Agnovere locum, nec pastoralia tecti
Culmina, nec visum cultu sub paupere Numen
Detinuit; sternuntur humi, Puerique Parentem,
Et tenerum alterno venerantur murmure natum.
Tum clausae promuntur opes: redolentia thura,
Et myrrhae pingues, et copia divitis auri,
Fundunturque sacris inter cupida oscula plantis?

Quid Genitrix tali adspectu, quid Pupulus ipse?

Pupulus ambrosiis subridens lene labellis
Tendebat teneros ad regia colla lacertos.
Illa verecundo vultum suffusa rubore,
Atque oculos defixa solo pudibunda modestos,
Cautes, crede mihi, ipsas, et corda ipsa ferarum
Mollisset, quercusque sacros rapuisset in ignes.
Ut demum saturatus amor, vestigia retro
Versa premunt, patriasque iterum referuntur ad oras.

O miserum Lycidam! en quae mihi gaudia, qualem
Praeripuit fortuna diem. Nempe hoc erat illud,
Quod tantum quercu cornix clamaret ab alta,
Quod toties offensa pedum vestigia, et ipsa
nescio quo moesto streperet mihi fistula cantu.
At nunc nec misero jam visere sacra licebit
Antra mihi, nec vimineis velut ante canistris
Munera divinae ad cunas sacrare Parenti.
Illa aurum, myrrhamque, et grandia munera Regum
Tytire, habet; campos, et pastoralia dona
Contemnit, nostros et jam fastidit amores.

Non equidem, o Lycida, non est quam munera regum
Praevertant; fulvo capitur nec Parthenis auro.
Illa mihi de more, sacro dum carmina nato
Concinerem, vultu facilis velut ante benigno
Adnuit; et cantu nihil est jucundus isto,
Tytire, ait, pretium minimum est in munere munus.
Simplicitas, et amor fulvo est pretiosior auro.

Ergo age, quandoquidem sic est, properemus ad antrum
Et quae littorea Mopsus piscator in acta
Dona dedit nobis, Puero servata feramus.
Previous section


Bošković, Baro (1699-1770) [1770], Eclogae V, versio electronica (, Italija), 415 versus, verborum 2891, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - ecloga] [word count] [boskovicbecl].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.