Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Baro (1699-1770) [1770], Eclogae V, versio electronica (, Italija), 415 versus, verborum 2891, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - ecloga] [word count] [boskovicbecl].
Previous section


Occiduas nondum sol vespertinus ad undas
Urget equos, o Thyrsi; viden', rura omnia circum
Incustoditum tondet pecus, et juga bobus
Nondum lassati vasta sub rupe coloni
Dempserunt. Hac fessi ambo sedeamus in herba;
Mox coeptum repetemus iter, leve gramen, et ipse
Garrulus offensis invitat rivulus undis.

[Thyr.] Te sequar, o Meliboee, libens; nam me quoque longum
Fregit iter; brevis et superat labor, aspice saxum,
Quod mihi, dum teneros olim depelleret haedos,
Monstrabat pater, et gressum accelerare jubebat.

[Mel.] Urge, o Thyrsi, gradus, brevis en via restat ad urbem.
Interea tu si quid habes, seu Caesaris arma,
Seu conjuratos metuenda in foedera Reges
Quod referat, modulare; agiles in frondibus aurae,
Et circum argutae responsant undique silvae.

[Thyr.] Quin potius nos, quandoquidem portamus Eliso
Donum castaneasque nuces, et roscida mala,
Illius in laudes calamos inflemus, et illum
Carminis celebremus; habent et carmina munus.

[Mel.] Quis tamen hic circum gemitus sonat. O bone Daphni,
Dic age quid viridi recubans sub tegmine carmen
Intonsas resonare doces miserabile quercus?

[Daph.] Quid faciam, o Meliboee, aut quae solatia restant,
Cum neque per silvas, cum nec per inhospita lustra
Heu nostri quondam decus ingens ruris Elisum
Reppererim, licet et silvas, et inhospita saxa
Lustrarim, jaceamque ingrata solus in umbra?

[Mel.] Fortunate puer tibi si tam pulchra querelas
Causa movet, moestos fletu corrumpere vultus
Desine. Quem dudum per devia rura secutus
Quaeris adhuc, nostras, si nescis, ille per oras
Regnat, et hos montes, nemus hoc, et flumina servat.
Aspicis ut levior ventus sonet, ut nemus ipsum
Vernet, et insuetis se floribus induat arbos?
Et nemus, et domino plaudit locus ipse recenti.

[Thyr.] Quin haec vimineis fragrantia dona canistris
Inspice, balantemque agnum; illi haec rustica dona
Urbem ad vicinam, non est via longa, feremus.

[Daph.] Felices nimium tanto Pastore coloni!
Silvae felices! Vobis Saturnia regna
Iam redeunt! priscumque aetas mutatur in aurum.
Nunc tamen o, si qua est pietas, me ducite ad urbem
Ducite me, pueri; sic vobis herbida tellus
Florentem pecori cytisum ferat, et vagus amnis
Limpida sufficiat pastis sua flumina tauris.
Ah liceat vidisse semel te dulcis Elise,
Et jam fatales mea lumina claudite Parcae.

[Thyr.] Ibimus, interea coeptos abrumpere versus.
Ah scelus est, mutamque humero pendere cicutam;
Incipe Daphni prior, carmen nos deinde sequemur.

[Daph.] Muscosi fontes, sacrum nemus, altaque rupes,
Et densi frutices, et densior ilicis umbra,
Auraque, quae tenues umbras quatis, aut mihi Elisum
Reddite, vel lentas hic propter fluminis undas
Cernetis morientem, et corpus inane tegetis.

[Thyr.] Solvite jam fessis, pueri, juga solvite tauris,
Tityre linque solum; magnus tenet haec loca pastor.
Haec loca dum magnus pastor tenet, ipsa virebunt
Litora, turgentes scopulus feret ipse racemos.

[Mel.] Ite meae jam nunc, laetum pecus, ite capellae;
Ludite felices per gramina; regnat Elisus.
Iam tristes fugere lupi, jam montibus istis
Nullus terrificis trepidabit Pastor ab ursa.

[Daph.] Ducite pascentes miseri ad praesepia tauros,
Ducite, jam nostris discessit Elisus ab oris.
Undique desertos lupus incursabit in agnos.
Ipse canis miseras rapiet canis ipse capellas.

[Thyr.] O Musae Aonides, o Pastoralis Apollo,
Culta nimis quondam mihi numina, venit Elisus,
Venit in has silvas; jam nullum numen habetis
Et Musae Aonides, et pastoralis Apollo.

[Mel.] Venimus en tandem, depromite munera, ad urbem
Venimus. O salve terra mihi gratior omni
Urbs vetus in gremio si felicissima servas
Pastorem egregium, si tu servaris ab illo.
Previous section


Bošković, Baro (1699-1770) [1770], Eclogae V, versio electronica (, Italija), 415 versus, verborum 2891, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - ecloga] [word count] [boskovicbecl].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.