Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Ad Balthassarem Odescalchium elegia (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 268 versus, verborum 2176, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - elegia; paratextus] [word count] [kunicriliaselegia].
Previous section

Notae

-- nts --

Note (foot) return to pageEst enim princeps Occultorum, qui ejus in aedibus, longe a populari strepitu, atque ab omni ambitione, sua interdum carmina recitant, exigui numero, sed bello vivida virtus. Hunc ego in coetum cooptatus, atque Iliadem poëtice vertere jussus, haec scribo. quorum summa est: me operis magnitudine perterrefieri, sed tamen Virgilianis opibus confisum de eo aliqua cum laude conficiendo nequaquam desperare.

Note (foot) return to page In quibus quidem virtutibus inest etiam quibus illa singularis Modestia animi longiorem suorum decorum commemorationem non ferentis. quae mihi, multa dicere, atque, ut in libris dicandis fieri solet, liberius in omnes clarissimi viri laudes excurrere cupienti, manum quodammodo injicit, atque invitum in his paucis, quae vix attingo, consistere cogit.

Note (foot) return to page Utrasque ille artes ac disciplinas, tum severiores, quibus Minerva, tum hilariores, quibus Musae praeesse dicuntur, a puero adamavit; multam utrisque operam dedit; complevit pectus optimarum rerum scientia; linguam procudit, atque ad omnem orationis elegantiam sedulo exercuit. quibus rebus est assequtus, ut, quae scribit, mirifice probentur omnibus, qui aut rerum cognitione, aut verborum cultu delectantur; nec ejus carmina vel philosophis inania, vel poëtis austera videantur. Hoc, quo ille praestat, scribendi genus, plenum gravitatis atque elegantiae, cujusmodi fit, facile percipi potest, ut alia praeteream, vel ex eo carmine, quo hoc anno PII VI. providentissimi ac publicae utilitatis studiosissimi Pontificis in Academia Ecclesiastica restituenda sapientiam laudavit; vel ex eo, quo anno superiore Octaviam sororem praestantissimam foeminam, aeque praestanti viro Josepho Rospiliosio Zagaruoli duci nubentem, suavissimis atque optimis versibus est alloquutus; nec, usitato more poëtarum hymenaeos canentium, nugas egit; sed copiose ac graviter de conjugio disserens, docuit, virtutem unam esse, qua adjuncta conjuges felicissimi, qua remota miserrimi atque aerumnosissimi evadant.

Note (foot) return to pageIliad, lib. V.

Note (foot) return to pageLib. XV.

Note (foot) return to pageIliad. lib. XXI.

Note (foot) return to pageLib. XXII.

Note (foot) return to pageLib. XXIII.

Note (foot) return to pageIliad. lib. II.

Note (foot) return to pageLib. VIII.

Note (foot) return to pageGraecam vocem Graeco flexu extuli Martialem sequutus. ea vox si cui minus placet, legat zonam, aut lorum. est enim cestus lorum, seu cingulum acu pictum: in quo inerat, ut est apud Homerum Iliad. lib. XIV amor blandiloquentia, cetera quibus animi hominum amore inflammantur. quae hujusmodi vim habent, a Graecis, itemque a Latinis Graeco vocabulo, philtra dicuntur.

Note (foot) return to pageAntonius eques Hierosolymitanus; in quo ego adolescentulo non solam spem, atque indolem virtutis inesse video, sed multa alia praeterea, quae etiam in viris solent laudari.

Note (foot) return to page Josephus Abbas Claravallensis, qui annum duodevicesimum vix ingressus, in ipso aetatis flore jam caelo maturus, obiit suo magis, quam reipublicae tempore; cui praestantissimum adolescentem propter excellens ingenium, et eximiam virtutem, cum primum aetate se corroborasset, magno usui; ac praesidio futurum nemo dubitabat. Natus est XIII. Calendas Apriles MDCCLIX. excessit e vita XIII. Calendas Majas MDCCLXXVI.

Previous section


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Ad Balthassarem Odescalchium elegia (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 268 versus, verborum 2176, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - elegia; paratextus] [word count] [kunicriliaselegia].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.