Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous section

Next section

HOMERI ILIADOS LIBER DECIMUS
Ad naves alii, multa jam nocte, jacebant
Alto fessa duces devincti membra sopore:
At non Atriden Agamenona dulcis habebat
Sopitum requies curarum. multa volutat
Secum animo, ac trepidam versat circum omnia mentem.
Formosae ut conjux Junonis fulgurat olim,
Ille parans pluviosam hyemem, vel grandinis imbrem,
Sive nivem vastos late quae contegat agros,
Sive mali clades ac dira incendia belli; 
Crebra poli micuere; igni tremit aura corusco: 10
Sic gemitus imo ducebat pectore; saevo
Pulsa metu assidue sic regi corda micabant.
Et nunc spectabat campum, Trojanaque castra, 
Admirans crebros urbis pro moenibus ignes,
Ingentique sono attonitus, quem plurima passim
Tibia, multa dabat quem passim fistula, creber
Atque virūm fremitus citroque ultroque meantum;
Argivas nunc ad puppes tremefactaque vertens
Castra oculos, nudo multum de vertice crinem
Vellebat, caelo attollens manantia fletu 20
Lumina, triste gemens alto de corde, Jovemque
Obtestans. animo tandem haec sententia sedit,
Neliden citus ut ferret se ad Nestora, si quid
Consilii struerent pariter, quo lapsa juvari
Posset res Danaūm prohiberi et flamma carinis.
Ergo membra toro arrexit; tum pectora circum

-- 21 --


Induitur tunicam, plantisque Argiva revinxit
Vincula, et horrendi, ex humeris ingentibus imos
Demissa ad talos, se involvit pelle leonis,
Fulgentemque manu bellator corripit hastam. 30
Nec minor interea Menelaum nocte sub alta
Exercet metus insomnem, curaeque soporem
Avertunt trepido rerum; fata ultima fortes
Ne subeant Graji, pubes delecta virorum,
Olli quae, longum ratibus delata per aequor,
Venerat auxilio, belloque exarserat audax.
Raptim humeris tegmen pantherae ingentibus heros
Circumdat varium, galeamque attollit ahenam
Imponens capiti; validamque hastile coruscum
Implevit dextram. tum sic tentoria fratris 40
Celsa petit, somno ut regem citus excitet, omnes
Cui soli parent Danai, solumque verentur,
Observantque, altis ceu lapsum numen ab astris
Hunc puppim, dum se cingit fulgentibus armis,
Nactus ad extremam est, gratusque advenit, amico
Et vultu exceptus, prior est sic farier orsus:
Quid, frater venerande, armis nunc te induis? omni
Anne aliquem e numero lectum vis mittere, Troum
Callidus exploret castra ut speculator? at istud
Hortanti quisnam promittat, solus ut hostem 50
Noctu adeat speculans? audax certe, atque pericli
Nil metuens fuerit, si quis non abnuet ire.
Haec ait: ast lacrimans Agamemnon talia contra:
Consilio nunc prudenti, multumque sagaci.
Est opus immani quod Grajos, quodque carinas
Subtrahat exitio, cum nos mutatus iniqua
Mente premit, sacrisque animum, fati ordine verso,
Jupiter Hectoreis adjecit. nanque nec ipse

-- v-47 --


Vidi unquam, audivi quenquam nec dicere, totque
Uni et tanta viro gesta una luce, quot Hector, 60
Ille quidem non patre deo, non matre creatus
Ille dea, in miseros gessit Jove fretus Achivos,
Quantaque molitus rerum una est luce, cruenta,
Tristia, dira; dies quae nulla, et nulla fluentum
Eximat annorum series de pectore Grajis.
Tot passim clades dedit, et tot funera victor.
Verum agedum Ajacemque celer, fidumque vocato
Idomenea rates adiens. ego Nestora dium
Conveniam, hortaborque senem consurgere; sacrum
Custodum si forte velit procedere ad agmen, 70
Quodque opus est, mandare viris. nemo aptior illo est,
Cuique velit potius pubes parere jubenti.
Nam vigilum dux est Thrasymedes, inclyta proles
Nestoris, atque una bonus armiger Idomeneos
Meriones, cunctis delecti e milibus ambo
Rectores juvenum, excubiis qui castra tuentur.
Haec frater: contra Menelaus talia reddit.
Quo mandas pacto, atque jubes? maneamne, tuumque
Illic adventum opperiar; festinus an ad te
Huc redeam ut cursu celeri, mandata peracta 80
Rite ubi jam fuerint, regumque vocatus uterque?
Ille refert: illic praestat, Menelaë, manere
Dum veniam, ne forte viae nos semita fallat.
Diverso nam multa secat via tramite castra.
Praeterea clamaque altum, et vigilare jubeto,
Praeteriens dum carpis iter, propriaque vocato
Quenque a gente virum, multo et blanditus honore
Compella, fastumque, et magnos, comis in omnes,
Pone animos. duri nam pondus ferre laboris
Nos quoque opus, primo quando nos magnus ab ortu 90

-- v-70 --


Jupiter aerumna, curisque oneravit iniquis.
Haec postquam est fatus, mandavitque omnia rite,
Ipse petit Pyliae rectorem Nestora gentis.
Hunc, septa ingressus, puppes invenit ad altas,
Membra toro stratum in molli. multo arma lepore
Picta jacent juxta regem, scutum aere corusco,
Tela duo, insignis triplici galea aurea cono,
Nec procul inde ingens, opus admirabile, balteus,
Quo cingi suerat senior cum tristia torvus
Armabat se in bella, suas ad praelia turmas 100
Acer agens: nec enim senio cedebat inerti.
Qui, simul ac sensit venientem, sustulit alte
Cervicem, et, cubito nitens, haec ore profatur:
Quis juxtaque rates, media et per castra sub atra
Nocte meat solus, somno dum cetera pubes
Strata jacet? vigilum nunquem tibi? numne sodalem
Quaeris? age, eloquere. huc tacitus ne accede, quid heic est,
Quid tibi opus? Tales jactanti e pectore voces,
Atrides lacrimis fatur sic moestus obortis:
O Nestor Nelide, o Grajae gloria gentis, 110
Noveris Atriden Agamemnona, Jupiter omnes
Quem miserum in curas mergit; luctusque laboresque
Aggeret usque, meum donec spirabilis aura
Incolet hoc pectus, genibusque erit his vigor ullus.
Sic erro, nec enim dulcis mihi lumina somnus
Aegra super sedit; belli sed cura, sed instans
Jam clades mentem pavido quatit usque. supremum
Exitium metuo Danais; nec pectora constant
Firma: timor mentem attonuit; micat usque, sinuque
Exsilit e medio trepidum cor, membraque subter 120
Quassa tremunt; nec vis animove aut artubus ulla est.
At tu, si quid habes fieri quod possit, Achivam

-- Homer-v-97 --


Si quid moliris quod rem juvet, (et tibi nanque
Nox agitur dulci somni sine munere) mecum
Egressus castris paullum descende, juventus
Lecta ubi pro muro vigilat; ne forte, labore
Defessa atque gravis somno, dare membra sopori
Coeperit, excubias et negligat immemor. hostis
Nam prope adest; metuoque, audax ne nocte sub ipsa
Arma ferat, subitoque invadat Marte carinas. 130
Haec ait. at Nestor: Fide, o rex optime regum,
Fide animo. non cuncta, ferus quae cogitat Hector,
Atque struit vana tumidus spe, Jupiter illi
Providus et perfecta dabit: quin pluribus angi
Ut reor, incipiet curis, placatus Achilles
Si modo magnanimum cor tristi vertet ab ira.
Nunc te mente sequor, quo ducis cunque, volenti.
Verum alios etiam pulso jam surgere somno
Hortemur Danaūm reges, hastaque superbum
Tydiden, vafrum et Laërtiaden, et Oilei 140
Pernicem, et Phylei praestantem robore gnatum.
Atque utinam Ajacemque parem dīs, Idomenea
Et regem sit qui nobis adeatque vocetque.
Ambo etenim longe hinc absunt, curvasque locarunt
Secreti extrema castrorum in parte carinas.
At, quem praecipuo, ut dignus, complector amore,
Atque colo, quid ni Menelao irascar; acerbo
Et quamvis doleas dicto, nil pectore celem
Dissimulans; mollis quod somno indulget inerti,
Et patitur solum te duro instare labori. 150
Quem decuit curisque angi, nec parcere multae
Ipsum operae, cunctos orantem ex ordine reges
Suppliciter; cum dura urget res, cumque malorum
Immane incubuit, nec jam tolerabile pondus.

-- v-119 --


Haec Nestor: cui sic Atrides: hortor ut illum
Incusesque alias, Nestor, culpesque; laborem
Saepe ubi res poscit celerem, cessatque, sedetque
Nam lentus; (non ille quidem male segnis, inopsve
Consilii; sed me respectans usque, nec audens
Incoeptare meo rerum sine numine quidquam) 160
At nunc strata prior liquit, seque obtulit ultro
Ipse mihi subito adsistens. quin missus ad istos
Dudum abiit, tibi quos arcessi nunc placet ambos.
Ergo age, ne pigeat mecum una pergere murum
Extra, ubi nos (illic etenim consistere jussi)
Expectant vigilum lecta cum pube sedentes.
Tum Nestor: Laudo; sic nemo irascier olli
Argivūm poterit; nemo non dicta facesset,
Hortetur si quem, vel si quid jusserit unquam.
Sic ait, et mollem tunicam dat pectora circum; 170
Aptat pulchra pedum vario dehinc vincula plexu; 
Tum laenam induitur, multo quam fibula morsu
Aurea connectit, duplicem, latamque, colore
Puniceo insignem, crispa et lanugine mollem;
Deinde capit ferro praefixum robur acuto.
Jamque viam carpit gradiens per castra, cietque,
Magna voce vocans, propius cum venit, Ulyssem.
Cui simul ac subitus mentem sonus attigit, heros
Corripuitque toro corpus; tentoria et extra
Processit, trepidoque viros sermone rogavit: 180
Cur naves propter soli et per castra sub alma
Itis nocte? urget quae res, cogitque vagari?
Cui Nestor: Parce irasci, tam saevus Achivis,
O Laërtiade, dolor ingruit. en age, nobis
I comes, hortatu nostro ut jam surgat et alter,
Consiliumque una capiat, pugnamne subire

-- v-147 --


Praestet, caeruleas longe an dare vela per undas.
Haec senior: mora nulla, Ithacus tentoria rursus
Alta subit, clypeumque humeris ingentibus aptat,
Et comes ambobus graditur. magni Diomedis 190
Septa petunt. regem heic propter tentoria somno,
Ut venere, vident stratum, fulgentibus armis
Cinctum artus. juxta socii caput acclinarant
Scuta super; fixaeque solo stant omnibus hastae,
Aerata lucem jactantes cuspide, fulgur
Ut Jovis. hi nuda circum tellure jacebant:
Heros terga feri supra cubat horrida tauri,
Purpureo caput effultus regale tapete.
Huic tum Nelides propior stetit, ac, pede tactum
Urgens, increpuit, strato et consurgere jussit. 200
Surge, ait, o Tydei proles generosa. soporem
An carpes tota, quam longa est, nocte? nec hostem
Consedisse audis non longe a puppibus altis,
Et parvo hinc spatio distare in colle propinquo.
Sic ait: exsiluit somno citus ille fugato,
Atque senem dictis alacer compellat amicis:
Infelix, nunquam parcis tibi, at usque senectam
Ferreus exerces opera omni, omnique labore.
Quid? juvenes desunt obeant qui castra, sopore
Et pulso, consueta vocent ad munia reges? 210
Sed tu opere a duro nulla es revocabilis arte.
Talia Tydides. cui Nestor talia reddit:
Vera quidem fateor, quae dicis, dulcis amice.
Egregii mihi nec gnati, nec copia desit
Multa virūm, mitti qui possint, quique vocare.
Sed fors dura premit Grajos, tempusque supremum.
Summa etenim extremo est res in discrimine, cuncti
Fatum triste obeant, an pergant vivere Achivi.

-- v-174 --


Nunc agedum Phylei gnatum, celeremque vocato
Ajacem, excussoque jube consurgere somno; 220
Junior es quando, atque meum miserare laborem.
Haec senior. fulvi exsuvias, atque hirta leonis
Terga humeris heros circumdat, magnaque, et imos
Demissa ad talos: tum dextra corripit hastam.
Dehinc abiit, jussitque viros consurgere, secum
Et rediens ambos parvo post tempore duxit.
Hi postquam egressi portis venere catervas
Ad vigilum, somni expertem videre sub armis
Quenque ducum, campo lecta cum pube sedentem.
Ut quondam, ad caulas, pastorum et septa, Molossos 230
Cum vigil exercet noctu custodia, densum
Per nemus ut sensere trucem descendere ab alto
Monte feram; magno circum vox crebra tumultu
Atque virūm atque canum resonat, nec cura quietis
Ulla subit; sopor ex oculis prorsum excidit omnis:
Sic juvenum ex oculis fugit sopor; ulla quietis
Nec superest jam cura, atrae dum noctis in umbra
Tristes excubias agitant; ac lumina vertunt
Ad campum assidue, quoties Troumve meantum,
Aut alius longe arrectas sonus impulit aures. 240
Hos senior laetusque animi conspexit, et ore
Compellat blando; firmatque his pectora dictis:
Sic eat; o dulces pueri, vigilate, nec ulli
Obrepat somnus, ne gens inimica repente
Ingruat, ac faciat sibi nos risumque jocumque.
Haec fatur fossamque ultra procedit, euntem
Pone manus regum sequitur, quoscunque vocarant.
Meriones comitem queis sese, et clara propago
Nestoris addiderat, magna ad consulta venire
Ipsi etiam, et regum coetu se adjungere jussi. 250

-- v-197 --


Ingentem egressi fossam, qua parte vacabat
Caede locus, spatiique horrenda in strage relictum
Est paullum congesta virūm prope corpora; saevus
Unde Hector, Danaūm clades, ad moenia gressum
Rettulit, obscura noctis deprensus ab umbra;
Consedere omnes, atque orsi dicere summa
De re. quos inter Nelides talia fatur:
o socii, nec erit cui sit fiducia Troas
Hinc ad magnanimos furtivo accedere gressu?
Si quem forte virum, castrorum in parte repertum
Extrema, capiat; vel si quem proximus aure
Rumorem excipiat: quid rerum scilicet inter
Sese consultent; placeatne heic usque, manere
Urbem extra, Grajūm non longe a navibus, urbem
An magis in patriam parta jam laude reverti.
Haec fors audiret catus omnia, sospes et inde
Huc rediens, omnes ingenti laude clueret
Per populos, caeli quotquot convexa tuentur.
Nec vero eximio Grajorum in gente carebit
Munere. nam reduci, qui praesunt navibus, omnes
Pro se quisque dabunt pinguem atri velleris agnum
Lanigera cum matre, viro quibus utilis aeque
Non ulla est rerum, in censu quas possidet omni.
Omnibus ille choris aderit, spectabilis omni
Ille epulo in regum semper conviva sedebit.
Sic ait: at vultu dejecto quisque silebat.
Magnanimus tandem Diomedes talibus infit:
En mihi, Nestor, avet nullo tremefacta periclo
Mens ire, utque jubes, hostemque inimicaque castra
Haec petere: at, veniat si quis comes, acrior ibo, 280
Et multo ad rerum casus audentior omnes.
Nam, duo cum pariter concordi mente feruntur,

-- v-224 --


Alterius mentem quod praeterit, id videt alter,
Atque monet. soli, quamvis rem viderit ipsam,
Tardior est animus, ratioque infirma levisque.
Haec ubi ait; multi cum magnanimo Diomede
Ire volunt. ambo Ajaces, fortissima bello
Pectora, Meriones, Thrasymedes, inclytus hasta
Atrides Menelaus, et aspera suetus Ulysses
Ferre, cupit Troum castris irrepere furtim, 290
Ille animi fidens audaxque ad fortia semper.
Quos inter tali est Agamemnon voce locutus:
Care mihi ante alios, Tydide, quem tibi cunque
Vis comitem, hos inter melior quicunque videtur,
Delige. nanque alacres animis, tecumque paratos
Ire, vides multos. laeva ne mente verere
Tu quenquam; socium tibi nec malecautus adopta,
Deterior quicunque fuat, meliore relicto,
Dans aliquid generi; quamvis et sanguine longe
Clarior, et regno sit longe major avito.
Sic ait, ille timens Menelao, arcere periclum
Et caro cupiens fratri frater. Diomedes
Inclytus haec alacri tum rursus voce profatur:
Quandoquidem jubeor socium legere ipse, mihique
Unum optare inter multos, an pectore possum
Immemor oblito divinum spernere Ulyssem?
Eximio qui me semper complexus amore est;
Magnanimo cui vis invicta in pectore; nullus
Quem frangit terretve labor; Tritonia Pallas
Quem juvat ac mediis praesens tutatur in armis. 310
Hic mihi si veniat fidus comes, igne reverti
Ex ipso incolumes, credo, possimus uterque;
Tantum consilio praestat, vafrisque repertis.
Arridens paucis contra respondit Ulysses:

-- v-248 --


Ne lauda nimium, neu culpa; nanque scientes
Ista inter Grajos loqueris. jam tempus abire:
Nox ruit, adventat propior lux, sidera caelo
Prona cadunt, geminae ternis de partibus actae
Jam sunt, vix tantum superest pars tertia noctis.
Haec fati, saevis festinant cingier armis. 320
Ancipitem Tydidae ensem fortis Thrasymedes
Donat: nanque heros clypeumque, ensemque carinas
Liquerat ad curvas. capiti dehinc impiger idem
Imposuit galeam, cono cristaque carentem,
Taurinam, prisco quae nomine dicta cataetyx,
Gestamen juvenum primaevo in flore vigentum.
Meriones arcum pharetramque ensemque coruscum
Dat Laërtiadae; dura et de pelle rigentem
Imposuit capiti galeam; quam multa coërcent
Lora intus, candent extra, valloque frequenti 330
Setigeri dentes apri horrent, lanaque textu
Daedaleo mediam, nutet ne in vertice, complet.
Hanc olim Autolycus cum victor Amyntoris aedes
Hormenidae effregit, captam abstulit ex Eleone,
Scandeam et veniens munus dedit Amphidamanti;
Amphidamas tum deinde Molo, cum jungeret heros
Hospitium; Molus at gnato concessit habendam
Merioni. caput egregii tum clausit Ulyssei.
Corpus ut horrendis ambo inclusere sub armis,
Continuo linquunt socios, Trojanaque furtim 340
Castra petunt. iter ingressis Tritonia virgo
Ardeolam dextra misit de parte. volabat
Illa viam juxta; sed caeca in nocte videri
Ipsa quidem haud potuit, clangor tantum attigit aures,
Sensit avem, laetusque deam compellat Ulysses:
Audi haec, aegisoni proles Jovis, aequa labore

-- v-278 --


Quae mihi, diva, faves, atque adstas semper in omni;
Quam lateo nunquam gradiens quacunque; Minerva,
Nunc mihi ades, nunc me, si quando, mitis amore
Prosequere. ad naves da salvum in castra reverti; 350
Da magnum patrare aliquid, quod Troica factum
Mireturque omni doleatque in tempore pubes.
Has Laërtiades; dehinc has de pectore voces
Suspiciens caelum fudit fortis Diomedes.
Audi, nata Jovis Tritonia, me quoque; praesens
Atque veni mihi fida comes; venisse parenti
Diceris ut Tydeo quondam, Thebana petebat
Moenia cum linquens Asopi clara fluenta,
Solus ab armigeris orator missus Achivis.
Ille quidem Cadmi ad gentem tunc mollia comis 360
Verba tulit, sed dura abiens horrendaque gessit,
Te fretus, dea magna, Jovis genus. ipsa ferebas,
Adstans nanque viro auxilium. sic me quoque serva,
Diva, tuum, facilisque volensque adsiste vocanti.
Ipse tibi lata spectandum fronte juvencum,
Indomitum, intactaque ferum cervice, revertens
Constituam ante aras, affundam et cornibus aurum.
Has ambo fudere preces: Dea magna precantes
Audiit, ac votis laeta annuit. Ergo leonum
Assimiles ivere alta sub nocte per arma, 370
Per caedem, exanimesque viros, atrumque cruorem.
Parte alia, Troas placidae indulgere quieti
Non sinit, et proceres in coetum convocat Hector;
Atque, virūm in medio consistens, talia fatur.
En, quis erit magnum hoc facinus qui spondeat ingens
Ob pretium? merces factum satis ampla sequetur.
Nanque viro currumque, alta et cervice jugales
Polliceor geminos, qui forma, et robore cunctis

-- Homer-v-306 --


Ad Grajas praestent, cursu et pernice carinas,
Audebit quicunque (decus quo scilicet ausu 380
Eximium ipse sibi quaeret) furtivus Achaeas
Ire gradu tacito ad naves; ac discere, puppes.
An pergant servare citas velut ante, labore
An fracti, et nostro domiti sint Marte, fugamque
Turpem agitent patrias ad sedes; fessa juventus
Nec velit excubias ultra tolerare sub armis.
Talia Priamides: olli obstupuere silentes.
Forte Dolon aderat Eumedis filius illic:
Eumedis sacri praeconis, dives et auri,
Aeris et omnigeni, foedo turpissimus ore, 390
At pedibus celer ante alios; patri editus heres
Quinque inter solus nullo cum fratre sorores.
Is tum adeo procerum in medio sic Hectora dium
Compellat, tumidusque effatur voce superba:
En, mea me virtus ciet, Hector, pergere puppes
Ad Danaūm, et propius speculari, ac discere cuncta.
Quare age, rite manu sceptrumque attolle, daturum
Et sponde currus vario circum aere micantes,
Et quos acer equos curru subjungit Achilles.
Nec tibi ego vanus fuero speculator, inani 400
Trojanos ludam nec spe. nam castra subire
Certum est, ac medios furtim subrepere in hostes;
Tandem Agamemnoniam liceat dum accedere puppim,
Atque audire duces Danaūm sub nocte silenti
Versantes, fugiantne domum, an magis arma capessant.
Sic ait: ille manu sceptrum tenet, atque ita fatur:
Audiat altitonans haec Jupiter, optima Juno
Conjuge quo gaudet: Troum non ullus in istis,
Te dempto, bijugis unquam spectabilis ibit.
Solus in Aeacidae pulchro spectabere curru. 410

-- v-331 --


Talia perjurans, fatuum tamen impulit. ergo
Protinus incurvos humeris accommodat arcus;
Inde lupi tegmen circumdedit artubus album,
Mustelaeque habilem fulva de pelle superne
Aptavit capiti galeam; dextraque ferebat
Exiguum ferro prefixum hastile corusco.
Sic graditur, Troas linquens, ad litora puppes
Et Danaūm, nunquam rediturus, visa referret
Atque audita suis ut verax civibus auctor.
Jamque, virūm turbam, turbamque egressus equorum, 420
Mente viam cupida celerans carpebat, Ulysses
Cum subito sensit venientem; nec mora, gressum
Continuit, caro et Diomedi talia fatur:
Ille vir e castris venit, o Diomede: carinas
An ferat ad nostras sese ut speculator, an armis
Grajūm aliquem ut nudet confusa in strage jacentum,
Incertum. tu parce manu tantisper in umbra
Dum noctis gradiens campo sese inferat, ac nos
Praetereat paullum: subito capiemus uterque
Deinde virūm a tergo. quod si praeverterit ambos 430
Ille pedum melior motu, terrere fugacem
Sis memor, et, campo aversum castrisque suorum,
Ad naves compelle hasta magis et magis instans
Usque, levi effugiat ne forte ad moenia cursu.
Haec fati excessere viae de tramite noto,
Et terrae acclinant sese post corpora leto
Strata virūm. imprudens celeri pede praeterit ille.
Jamque adeo tantum processerat, ante juvencos
Mularum sulcus quantum se tendit, aratra.
Longius in pingui ducunt quae curva novali. 440
Tum sese a tergo attollit bellator uterque,
Atque virūm rapido cursu petit. audiit ille

-- v-354 --


Ut strepitum, stetit, ac retro vestigia torsit.
Quippe venire aliquem Teucrorum sperat, euntem
Qui revocet, mandata ferens, quae miserit Hector.
Inde, ubi jactum intra teli venere, propinquos
Territus agnovitque hostes, celerique movebat
Genua fuga, si qua eripiat se forte periclo.
Illi tergo instant, cupidique apprendere certant.
Ut gemini cum densa canes per lustra sequuntur 450
Hinnuleum, aut leporem saltu in frondente, nec usquam
Absistunt; trepidus raptim fugit ille, gemitque:
Sic Laërtiades cum belligero Diomede
Seclusum a sociis acres hunc usque sequuntur.
Jamque adeo ad litus fugiens prope venerat agmen
Custodum: ipsa novum Pallas Tritonia robur
Cum subito injecit Diomedi; ne quis Achivūm
Forte viri sese jactaret vulnere primus,
Ipse foret post hunc, non aequa laude, secundus.
Ergo, hastam ingentem quassans, ita turbidus infit: 460
Vel tu siste gradum; vel te nunc, improbe, telo
Assequar hoc; nec fata diu vitabis, opinor,
Hac domitus dextra. dixit, ferrumque volucre
Contorsit, paullumque volens ablusit ab ipso
Corpore: sed magno venit stridore per auras
Hasta humerum supra dextrum, juxtaque nitenti
Cuspide fixa solo est. conterritus ille repente
Constitit, intremuitque artus, dentesque paventi
Insonuere; timor pallentia concutit ora.
Turbato heroës gemini assiluere, manusque, 470
Pectore anhelantes, manibus tenuere. rigavit
Ille genas lacrimis; pavitans dehinc talia fatur:
Hanc servate animam; pretio me rite soluto  
Dehinc redimam. fulvumque aurum, ferrumque labore

-- v-378 --


Daedaleo factum servat mihi, pondus et aeris
Immensum varii domus alta. hinc plurima, si me
Audierit vivum ad naves, pater afferet ultro,
Atque dabit, gnati pretium, facilisque volensque.
Haec prior ille: refert sapiens cui talia Ulysses:
Fide animo, leti mentem nec turbet imago. 480
Nunc age, dic verax hoc primum, et pande roganti:
Quonam digressus castris, et solus in umbra
Obscurae graderis noctis, dum fessa virorum
Mulcet membra sopor? stratumne in caede cadaver
Grajorum ut nudes aliquod fulgentibus armis?
An litus classemque petis speculator Achaeam,
Hectoris hortatu impulsus, vel sponte profectus?
Ille refert: (subter fanti genua aegra tremebant)
Hector me noxa implicuit nil tale volentem.
Ille, mihi Aeacidae bijugos, atque aere superbum 490
Pollicitus currum, nigra me noctis in umbra
Obscurae jussit furtivum accedere puppes
Ad Grajūm, et propius speculari, ac discere, celsas
An pergant servare rates velut ante; labore
An fracti, et nostro domiti sint Marte, fugamque
Turpem agitent patrias ad sedes; fessa juventus
Nec velit excubias ultra tolerare sub armis.
Subridens contra quem sic affatur Ulysses:
Egregium optabas tibi certe munus, Achillis
Magnanimi bijugos, durum quos flectere cuivis 500
Et tractare viro est mortali; quos agit unus
Aeacides per bella, dea est qui matre creatus.
Verum age, et haec verax mihi nunc ex ordine pande.
Hector ubi est? quanam liquisti parte morantem
Huc veniens? qua parte feri nunc Martia regis
Arma jacent? ubi equi sunt olli? cetera pubes

-- v-407 --


Nunc vigilat, jacet an dulci devincta sopore?
Quaenam agitant consulta viri? placet esse sub armis
Urbe procul, Grajūm non longe a navibus; urbis
An magis ad muros, parta jam laude, reverti? 510
Haec Laërtiades. juvenis cui talia contra.
Ista tibi, quaecunque rogas, vera omnia dicam.
Hector agit coetu in procerum; quos consulit Ili
Ad tumulum, a strepitu longe turbaque remotus.
Excubiae (quando has, heros invicte, requiris)
Custodum certae nullae usquam castra tuentur.
Nam, quacunque ignem circa sedere manipli
Trojugenum, quos cura urget patriaeque domusque,
Et vigilant, seque insomnes hortantur habere
Excubias: at qui longe venere vocati 520
Auxilio, passim straverunt corpora somno,
Ac Troas servare sinunt, quodcunque tuendum est.
Conjugibus nec enim metuunt gnatisque periclum,
Qui longe Iliacis semoti a moenibus absunt.
Tum Laërtiades: Dic, inquit, (scire laboro
Hoc quoque) Trojana mixti cum pube, seorsum
Anne cubant, tacita carpentes nocte soporem?
Ille refert: Dicam vera omnia, et ordine pandam.
Ad mare qua vergit campus, tentoria Cares,
Armati et curvo posuerunt Paeones arcu, 530
Et Leleges, et Caucones, clarique Pelasgi.
Ad Thymbram Lycii sedem, Mysique superbi
Sorte datam tenuere, Phrygesque, et Maeones. at quid
Ista opus incassum scitari singula? Troum
Castra juvat penetrare nigrae si noctis in umbra,
Non procul hinc, venere domo qui ad bella recentes,
Extrema primi castrorum in parte seorsum
Thraces agunt, inque his ille editus Eïoneo rex

-- v-435 --


Rhesus. cujus equos formaque et mole superbos
Admirans vidi. vincunt candore vel ipsas 540
Nanque nives; aequant rapidas at cursibus auras.
Argento clari currus auroque refulgent.
Arma tulit veniens aurata, ingentia, visu
Mira; viros quae non mortales scilicet, ipsos
At deceat gestare, adeunt cum praelia, divos.
Nunc agite ad naves vel me compellite, duris
Implicitum vinclis heic me vel linquite, vestro
Solvendum in reditu; testis cum res erit ipsa
Nimirum, cuncta haec sim vera an falsa locutus.
Illum torva tuens Diomedes: Ne mihi, dixit, 550
Effugium meditare, Dolon, (quanquam optima rerum
Narrasti) quando semel huc fors egit iniqua
Te in nostras, malecaute, manus. nam, sive redemptus,
Sive abeas nobis dimissus, rursus Achaeam
Aut furtim ad classem venies speculator, aperto
Aut Grajos contra pugnabis Marte: meis at
Si manibus domitus vitam cum sanguine fundes,
Non erit ut posthac Argivos laedere possis.
Dixerat ille: Dolon dextram admovere trementem
Suppliciter mento coepit, blandaque morari 560
Fata prece; alte heros ferrum extulit, atque loquentis
Cervicem saevus mediam ferit, ac secat ambos
Nervorum plexus: jacuit lapsum caput ipsos
Ante pedes. galeam hic de vertice detrahit; album
Ille lupi ex humeris tegmen, tentoque sonantem
Nervo arcum, et longum fulgenti cuspide telum.
Quae dextra extollens alte omnia dius Ulysses,
Munus praedatrix tibi Pallas, talia fatur:
Gaude his, diva, deūm primam, qui lucida caeli
Tecta colunt, te rite vocabimus usque. sed alta 570

-- v-463 --


Insuper ad Thracum nos hinc tentoria recto
Tramite duc, ad equos currusque, ad strata virorum.
Sic ait; atque, manum protendens, cuncta myricae
Imponit; signatque locum ramisque virentis
Virgulti, et vulsis vicino ab limite cannis,
Obscura ne post redeuntes nocte lateret.
Inde gradum celerant per tela, nigrumque cruorem.
Nec mora, Threïciae venere ad castra phalangis.
Defessi toto proflabant pectore somnum.
Arma solo sua cuique jacent, currusque, jugales 580
Et gemini juxta. terno circum ordine pubes;
In medio Rhesus, religati et curribus altis
Regis equi alipedes. prior hunc et vidit Ulysses,
Et socio ostendens Diomedi, talia fatur:
Ecce virum, Diomede, tibi, niveosque jugales,
Ecce, Dolon Thracum pubem quam dixit. at omne
Tu nunc prome animi robur. cunctarier armis
Non decet heic. age, equos tu solve; aut ense jacentes
Caede viros, curam interea mihi linquito equorum.
Haec Laërtiades: Tydidae at fortia Pallas 590
Magnanimo adspirans incendit corda furore.
Ergo strata virūm dat leto corpora; partem
Et nunc se in dextram vertens, nunc ille sinistram,
Late fulmineum rotat ensem turbidus. ingens
Exoritur gemitus suprema in morte querentum:
Purpureo passim tellus rubet uda cruore.
Ille velut caulas, nullo custode, cruentus
Irruit, ac turbata leo per ovilia saevit;
Sic Thracum in medio Tydides perfurit et jam
Bissenos Orco demisit. dius Ulysses 600
Interea, quemcunque virum premit ense corusco
Tydides, pedibus correptum pone trahebat,

-- v-490 --


Latum iter ut praeberet equis, facilemque pararet
Egressum; turbati animo ne forte paverent
Strata virūm supra gradientes corpora: nanque
Nondum etiam bello adsuerant, caedique cruentae.
Ast, ubi jam regem Tydides venit ad ipsum,
Dulcem animam et rapuit suspiria longa trahenti,
(Triste etenim visum supra caput adstitit olli,
Proflanti somnos nigra sub nocte, Minervae 610
Missum consiliis, Oenidae filius audax)
Tum Laërtiades vinclisque exemit, habenis
Et nexos conjunxit equos, turbaque virorum
De media exegit; scuticamque oblitus ab aurea
Sumere pendentem sella, quem sustulit, arcu
Caedebat prae se pellens; dehinc sibila misit
Nota, monens fidum Diomedem excedere castris.
Fluctuat ille anceps animi, secumque volutat
Majus adhuc aliquod facinus; dubitatque, prehensum
Anne trahat currum raptans temone, superba 620
Regis ubi sunt arma; humeris an fortibus alte
Sublatum imponat, secumque exportet; an ense
Fulmineo in Thracum turbam desaeviat omnem,
Detque viros leto passim. cui, talia secum
Dum volvit, pendetque animo, Tritonia Pallas
Adstitit, ac celeri compellat voce morantem:
Ad celsas jam tempus adest remeare carinas,
Tydide; redeas ne mox non sponte, fugatus;
Et Troas ne quis deus excitet alter in arma.
Sic ait: ille deae confestim verba loquentis 630
Agnovit, digressus equos et scandit; Ulysses
Quos arcu increpitos pellebat: castra petebant
Illi, atque Argivas cursu pernice carinas.
Nec vero arcitenens facta haec non vidit Apollo.

-- Homer-v-515 --


Qui simul ac sensit, Tydei cum prole Minervam
Ire una, divae iratus Trojana petivit
Castra, et magnanimum somno excitat Hippocoonta,
Threïciaeque ducem gentis, Rhesique propinquum.
Hic strato exsiliens sedem conspexit equorum
Ut vacuam, foedaque viros in caede jacere 640
Semianimos, casu mentem concussus acerbo,
Clamavitque altum exululans, carumque sodalem
Nomine saepe vocans flebat, mora nulla, tumultus
Exoritur, fremitusque omni de parte ruentum
Trojugenum. stragem cuncti mirantur, et ingens
Attoniti facinus, quo caeca in nocte peracto,
Inde viri ad celsas abiere impune carinas.
At gemini heroës postquam venere, jacebat
Stratus ubi leto Hectoreus speculator, Ulysses
Sistit equos; ab equo Diomedes desilit, atro 650
Exsuvias celer et manantes sanguine tollens,
Dat socio: ipse, levi saltu sublatus, eundem
Scandit rursus equum, rapidosque ad curva jugales
Litora, et Argivas ad puppes urget; at illi
Insultantque agiles campis, ultroque feruntur.
Primus ibi sonitum Nelides auribus hausit;
Atque ait: o socii, Danaūm regesque ducesque,
Mentiar, an verum, mens quod jubet, eloquar? aures
Cornipedum circa resonat mihi pulsus equorum.
Dī faciant huc ut Laërtiades Diomede 660
Cum forti adveniat, Trojanis victor uterque
Vectus equis: metuo sedenim, duo lumina Grajūm
Ne quid pertulerint, inimica in gente, dolendum.
Talia dum fatur, medio in sermone, volantum
Alipedum vecti dorso venere, relicto
Et sociis miscentur equo. quos mente sodales

-- v-541 --


Excipiunt laeta, dextramque amplexus inhaeret
Pro se quisque, ambo compellans comiter omni
Verborum officio, promens et gaudia vultu
Tum primus dulci Nestor sic voce rogabat: 670
O Laertiade, Grajūm decus, inclyte Ulysse,
Istos, dic, ubi equos cepistis? castrane Troum
Ingressi? occurrens an quis deus obtulit ultro?
Solis enim similes radiis candentibus albent;
Usque acie in Teucrum versor, nec tuta fovere
Castra senex soleo; sedenim per praelia vidi
His ego equos nunquam similes. quos jure deorum
Esse datum vobis munus reor. ipse deūm rex
Aequus enim, et Pallas Tritonia diligit ambos.
Ille refert: Nestor Grajae lux famaque gentis, 680
His etiam longe meliores numina possunt
Largiri, si forte velint; nam robore nobis
Atque opibus longe praestant: sed nulla deorum
Dona vides, at equos, Thracum e regione recentes
Qui venere. horum regem fortis Diomedes,
Juxta et bissenos prima de gente peremit.
Praeterea, exceptum non longe a navibus, ambo
Morte virum merita ad tristes demisimus umbras,
Quem, classem ut Danaūm speculatus certa referret,
Dardanii proceres, ac dirus miserat Hector. 690
Sic ait; atque ultra fossam intra septa frementes
Egit equos laetum ridens; regemque secuti
Pone ibant alii laetanti pectore Achivi.
Dehinc, ut Tydidae celsa ad tentoria ventum est,
Cornipedes loris plenum ad praesepe revinctos
Constituunt; ubi regis equi cursu alite clari
Stabant, sub tacita mandentes hordea nocte.
Ast Ithacus caesi exsuvias, capta arma, Dolonis

-- v-570 --


Deposuit celsa in puppi, dum sacra Minervae
Apparet, ac meritos aris indicat honores. 700  
Inde, mare ingressi, multum frigentibus undis
Sudorem abluerunt, mersantes cruraque, utrumque
Et femur, et madidam cervicem: jamque marino
Abluti fluctu, salsoque humore refecti,
Dulcis aquae in solio lavere, ac membra nitenti
Perduxere oleo. tum victu corpora firmant
Fessa viri, atque haustum magno e cratere sedentes
Libabant vinum victrici rite Minervae.

Previous section

Next section


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.