Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous section

Next section

HOMERI ILIADOS LIBER VICESIMUS QUARTUS.
Ut coetum solvere, suas et quisque carinas
Digressi petiere; alii struxere paratis
Coenam epulis, dulci optantes languentia somno
Membra dare: at solus fletu indulgebat Achilles,
Usque memor socii dulcis; nec lumina regi
Condit, qui rerum late domat omnia, somnus:
Sed versat sese huc atque huc vigil; imaque fervet
Mens desiderio Patrocli; vimque, animosque
Ingentes, rerumque simul quae plurima gessit,
Quosque simul passus constanti mente labores, 10
Bellaque, et emensi tot saeva pericula ponti,
Cuncta miser tacito versat sub pectore; fletu
Et madet; et, nusquam consistens, saepe sinistrum
Saepe latus jacet in dextrum, pronusque, supinusque.
Interdum strato exsurgit, moestusque vagatur
Fluctisonum praeter litus. nec caerula supra
Stagna maris sese attollens Aurora latebat
Insomnem: curru sed postquam junxerat alto
Cornipedes, retro Hectoreum vincire solebat
Raptandum foede corpus: tum deinde, sodalis 20
Postquam ter circa tumulum raptaverat, alta
Ingressus rursum tentoria, membra quieti
Fessa dabat: prono porrectum at pectore in atro
Pulvere Priamiden linquebat. Phoebus Apollo
Quem tamen haud ulla foedari sorde sinebat, 
Ille vel exanimum miserans; atque aegide circum

-- v-20 --


Ipse tegens totum aurata; ne saxa decorum,
Dum raptim trahitur, lacerarent aspera corpus.
Hectoreum sic ille, ira gliscente, cadaver
Dedecorat. patris quod clara ex aede frequentes 30
Caelicolae visum miserati, hortarier acrem
Majugenam cepere, cato subduceret illinc
Ut furto avectum. mens omnibus una deorum
Haec aliis: obstat sedenim Saturnia Juno,
Neptunusque pater, virgo et Tritonia. Trojam,
Et Priamum, et Priami gentem gravis utraque diva
Oderat, invisam, malus olim laeserat ambas
Quod Paris, et spretas damnarat; sede relicta
Cum superūm ad juvenis caulas venere; duabus
Praetulit ille deam, quae menti objecit amores
Foemineos, tristique ussit praecordia flamma.
Dehinc lucem duodena polo quando extulit almam
Aurora, in coetu divūm sic fatur Apollo:
Dura nimis, superi, vobis atque effera mens est
Non pingues Hector tauros, lectasque bidentes,
Caprigenumque pecus vestris adolevit in aris?
Quem non vel cassum vita servare, suaeque
Uxori, et gnato vultis, miseraeque parenti,
Et Priamo patri, cupidis et reddere Teucris;
Ut corpusque urant, et solvant justa perempto: 50
Usque sed (indignum) juvat indulgere cruento
Aeacidae, cui nil rectae sub pectore et aequae
Mentis inest; animus cui trux, et nescius usquam
Inflecti. agrestis veluti leo nil nisi saevum
Corde agitat, vique exultans, animisque superbis,
Pastorum ruit in caulas, objectaque tentat
Saepta ovium, explerique epulo festinat opimo:
Sic ferus est, animum sic mitem abjecit Achilles;

-- v-45 --


Nec pravi rective ullus vesana remordet
Corda pudor. Jam saepe aliquis mage dulce sodali 60
Morte caput raptum luxit, fratremve parente
Cretum una, aut gnatum: sed fletu expletus amaro
Imposuit finem lacrimis, luctumque remisit.
Quippe mali est patiens animus mortalibus aegris.
Hic contra furit usque, et cassum lumine bigis
Priamiden raptat dilecti ad busta sodalis:
Demens! nec famam curat, nec triste veretur
Exitium capiti, si nobis moverit iram
Quantumvis bello fortis, qui corpus inane,
Ac terram vexat vita sensuque carentem. 70
Haec Phoebus: contra Juno Saturnia: Quid ni,
Arcitenens, faciant dī, quae vis, Hector honore
Judicio divūm si magno aequatur Achilli?
Hectora lactavit mulier mortalis; Achilles
Natus matre dea est; quam scilicet ipsa ego quondam
Nutrivi educens, et sacri foedere divam
Conjugii junxi Peleo, dīs omnibus unus
Prae cunctis qui carus erat mortalibus. illis
Defuit haud quisquam divum de gente hymenaeis;
Tuque etiam citharam gestans conviva sedebas, 80
Nulli fide unquam, fautorque comesque malorum.
Sic Juno: altitonans contra sic Jupiter infit:
Parce deis, Juno, irasci. non Hectora dium
Pelidenque uno superi dignamur honore.
Caelicolis inter Teucros at carior omnes
Hector erat, carus mihi certe: dona ferebat
Semper enim praeclara; ullo nec tempore egebat
Ara mihi dapibus pingui et nidore, liquentis,
Nec large fuso Bacchi libamine; solus
Hic quando superis honor est. sed tollere corpus 90

-- v-71 --


Velle viri furto parcamus (possit Achille
Haud etenim ignaro tolli) cui caerula mater
Semper adest cuncta observans noctesque diesque.
Sed Thetin huc divūm si quis vocet; ipse ego nympham
Alloquar ut coram, et jubeam regalia dona
Ut Priami accipiat, nec reddere corpus Achilles
Abnuat Hectoreum. Sic fatus Jupiter: Iris
Confestim surgit stridentibus ocyor auris,
Inter et horrentem praeruptis saltubus Imbrum
Atque Samum sese nigrum dejecit in aequor. 100
Unda gravi gemuit casu: subit illa profundum,
Ut pila cornu haerens, pontum quae fertur ad imum,
Plumbea, mortem avidis ut portet piscibus. illic
Adveniens Thetin est ingenti nacta sub antro,
Quam nymphae circum aequoreae de more sedebant.
Illa sui fatum gnati plorabat, obortis
Uda genas lacrimis; magnis virtutibus omnes
Vincentem heroas, patria procul urbe manebat
Exitus Iliacas miserum quem tristis ad arces.
Adstitit huic Iris, roseoque haec edidit ore: 110
Surge, Theti, aeternis qui temperat omnia late
Consiliis, superas te acciri jussit ad arces.
Cui Thetis: Acciri cur me jubet ille deorum.
Maximus? heu! vereor coetu me inferre beato
Uda genas fletu, gravibus mentem anxia curis.
Verum ibo, quidquid, dicet parere parata.
Haec ait, atque caput nigranti obnubit amictu.
Sic iter ingreditur: praeit Iris: scissa deabus
Dat maris unda locum, dehinc scandunt litus et altas,
Caelestum ad sedes vastum per inane feruntur. 120
Quas simul ingressae, magnum invenere Tonantem
Aurato medium in solio, circumque beatos

-- v-98 --


Caelicolas. divum patri tum proxima (cessit
Ultro Pallas enim) sedit Tethis: ipsa deorum
Cui Juno regina ferens dedit aurea rite
Pocula, et affatu divam demulsit amico.
Oblatum illa bibit nectar, dehinc pocula rursus
Reddidit. interea sic fari est Jupiter orsus:
Venisti aetherei celsum huc ad limen Olympi,
O Theti, moesta animi, luctuque exercita mentem 130
Ingenti: sedenim dicam, dea, sedibus huc te
E patriis curnam caeli ad convexa vocarim.
Nona dies haec est, divis cum jurgia gliscunt
Hectoreum corpus, bellacem et Achillea propter.
Hectoris hi furtim frigentia membra jubebant
Majugena tolli a vafro: decus ipse reservo
Hoc ingens, o diva, unam te propter, Achilli,
Quam vereorque animo, et cupio mihi semper amicam.
Nunc age, castra subi Danaūm, gnatumque moneto.
Dic, omnes olli divos, praeque omnibus ipsum 140
Praecipue irasci me scilicet, Hectora saevus
Quod retinet, nec Trojugenis Priamoque redemptum
Reddit adhuc. metuet me forsitan, atque cadaver
Restituet, ponetque feros de corde furores.
Ipse Irin mittam Priamo, gnatumque jubebo
Oblato redimat pretio, Grajūmque profectus
Ad naves, immitem animum queis placet, Achilli
Secum dona ferat, gazae non parcus avitae.
Jupiter haec: paret jussu Themis alma, supremo
Et celeri sese lapsu demisit Olympo; 150
Et gnati mater subiit tentoria. moestos
Quem nacta est gemitus fundentem pectore ab imo.
At circum socii celerabant prandia, longis
Horrentem et villis, praegrandem et corpore pingui

-- v-125 --


Mactarant agnum. juveni tum proxima sedit;
Permulsitque manu, et blanda sic voce locuta est:
Ecquis erit finis fletus longique doloris,
Nate? tuum quando parces jam denique tristi
Excruciare animum luctu mensaeque torique
Oblitus? curam seclude, ac tristia laetis 160
Verte, precor. nec enim tibi vitae longa supersunt
Tempora: mors at adest misero, visque ultima fati
Nunc animo haec hauri. venio tibi nuncia magno
Ab Jove; qui superos tibi nempe irascier, et se
Prae cunctis dicit, retines quod lumine cassum
Priamidem, nec Trojugenis, Priamoque redemptum
Reddis adhuc. agedum corpus jam redde parenti
Exanimum, accipiens dederit quae ditia dona.
Dixerat. huic paucis responsum reddit Achilles:
Huc veniat, pretium qui det, secumque cadaver 170
Avehat, id quando fieri vult rector Olympi.
Sic illi ad naves, gnatusque et caerula mater,
Multa inter sese alterno sermone loquuntur:
Jupiter ast Irin Trojanas mittit ad arces.
Surge, ait, Iri; alti linquens et culmen Olympi,
I Phrygias Trojae ad sedes Priamumque jubeto
Ire altas Danaūm ad naves et litora, natum
Ut pretio redimat genitor. dic regia secum
Dona ferat, mentem irato queis placet Achilli.
Solus eat, nullo Troum stipante: minister 180
Unus at e numero praeconum, jam gravis aevo
Ipse etiam atque annis effoetus, flectat habenis
Qui mulas rhedae insistens, supraque cadaver
Impositum ad muros revehat, comitetur euntem.
Fidere mente jube, nec mortem aut triste putare
Quidquam animo; talem caeli de vertice mittam

-- Homer-v-135 --


Olli ego nanque ducem, leto qui perculit Argum,
Majugenam. ille senem cultos deducet, et ipsum
Pelidae ad limen statuet: nec Martius heros
Ingressum penitus celsa in tentoria ferro  190
Mactabit, sinet aut sociūm mactarier ulli.
Non fatuus praecepsve animi, non immemor ille est
Officii: at miti possit qui parcere mente
Supplicibus, et jura deūmque hominumque vereri.
Jupiter haec: Iris celeri pede fugit, et auras
Certa secans, altas Priami pervenit in aedes.
Heic alti gemitus plorantum, atque omnia luctu
Plena. patrem circa gnati moestique sedebant,
Spargebantque sinum lacrimis: jacet ipse suorum
In medio, vili contectus corpora laena, 200
Cervicemque caputque immundo pulvere foedus,
Quem terra sese versans injecerat amens
Ipse suis large manibus: gnataeque nurusque
Lamentis, misero et questu regalia complent
Tecta, virūm memores, tantis virtutibus auctos,
Tot numero, dederat quos leto Argiva juventus.
Nuncia tum Priamo Jovis adstitit; atque ita, vocem
Submittens, regem dictis affatur amicis:
(Ille deam agnovit; metuensque exhorruit artus)
Dardanide, confide animo, gelidumque pavorem 210
Mitte: malae haud venio tibi nanque huc nuncia fortis,
Sed bona ut apportem, missu Jovis, qui procul absens
Te curat tamen atque animo miseratur amico.
Nunc dium redimi jubet Hectora, donaque Achilli
Ferri digna, animum quae placent. te jubet illuc
Solum ire, haud ullo Troum stipante: minister
Unus at e numero praeconum, jam gravis aevo
Ipse etiam atque annis effoetus, flectat habenis

-- v-179 --


Qui mulas rhedae insistens, supraque cadaver
Impositum ad muros revehat; comitetur euntem. 220
Aude animo fidens, nec mortem aut triste putare
Quidquam mente velis; talem de vertice Olympi
Mittet nanque ducem, leto qui perculit Argum,
Majugenam. qui te custos deducet; et ipsum
Pelidae ad limen statuet; nec Martius heros,
Ingressum penitus celsa in tentoria ferro
Mactabit, sinet aut sociūm mactarier ulli.
Non fatuus praecepsque animi, non immemor ille est
Officii, at miti possit qui parcere mente
Supplicibus, et jura deūmque hominumque vereri. 230
Haec ait; eque oculis dilapsa evanuit: ille
Confestim gnatos jussit currumque parare
Et mulas; curru dehinc arcam aptare. superbum
Hinc cedro aeterna constructum, suaveolentem
In talamum senior descendit. clausa jacebat
Multa ubi praedives, spectari et digna supellex.
Huc Hecubam senior vocat ocyus; atque ita fatur:
Infelix conjux, alto mihi nuncia venit.
Ab Jove; meque jubet Grajorūm ad litus, et altas
Ire rates, gnatum ut redimam; et regalia ferre. 240
Dona, quibus dirus placari possit Achilles.
Dic, tibi quid placeat fieri. mihi mens animusque
Ardet enim puppes inimicaque castra subire;
Nec metus est noctu hostili me credere turbae.
Sic ait: altum ululans conjux cui talibus infit:
Hei mihi! quonam abiit tibi mens? sapientia quonam
Fugit pulsa; olim quam propter clarus haberi
Consueras late, in populis, quique extera longe
Regna colunt, quos et justi regis aequus habenis
Imperii? solus Grajas tu accedere puppes; 250

-- v-203 --


Audebis? coramque viro te sistere, totque,
Tamque bonos misero qui gnatos misit ad Orcum?
Dura tibi ferro constant praecordia. si te
Ceperit, aut oculis te vir si viderit ille
Saevusque infidusque; tuam non ille dolebit
Fortunam miserans, non parcet, sceptra, tuamque
Canitiem veritus. tuta ergo heic praestat in urbe
Flere una exitio semotos. Hector at (olim
Parca gravis puero quod primo nevit in ortu,
Infelix miserum peperi quo tempore) pascat 280
Nempe canes, oculis longe amplexuque parentum,
Regem apud immitem. cujus discerpere adhaerens,
Atque vorare utinam possim jecur! aequa rependat
Poena mei saevam gnati sic denique caedem.
Quem cur dedecorat? nec enim virtutis egentem
Nec bello segnem occidit, sed moenibus urbis
Pro patriae stantem Troasque et Troadas ante ,
Nec vitare hostes certum, nec vertere turpi
Terga fugae. Has Hecube dedit aegro e pectore voces.
Tum senior: Ne me, certum ilicet ire, retenta. 290
Ominibus jam parce istis, nec tristis eunti
Esto avis intra aedes. nequidquam flectere mentem
Hanc speras, conjux. mortalis nanque juberet
Si me quisquam illuc, aut vates ire, sacerdos
Aut divūm, pecudum vel fibras doctus aruspex; 
Mendacem veluti, sprevissem. nunc, mora nulla
(Ipse deum vidi nam coram, atque auribus hausi
Ipse meis vocem) celer ibo, et jussa capessam.
Quod mihi si ad Grajas fatum est occumbere puppes  
Haud renuo. complexum ulnis mea pignora, largo 300
Explero ut mentem fletu, vel mactet Achilles.
Sic ait; atque arcas aperit, bissenaque promit  

-- v-228 --


Pepla, leves totidem laenas, totidemque tapetas;
Dehinc totidem tunicas; totidem dehinc pallia visu
Pulchra; decem profert dehinc auri tota talenta,
Atque duos tripodas fulgentes aere, lebetas
Et quatuor, pateramque, nihil qua pulchrius: olli
Quam Thraces dederant, donum ingens, cum Ilio ab alto
Olim Threïcias orator venit ad urbes.
Hanc quoque tum senior, nil parcens, protulit. acri 310
Imum pectus enim flagrabat amore, redemptum
Gnati ferre domum quavis mercede cadaver.
Hic thalamo egressus Teucros absterret ab altis
Porticibus, dictisque furens objurgat acerbis.
Ite, mali, indecores, scelerosi; abscedite. luctus
Nilne domi est vobis, quod me lugere frequentes
Venistis? juvat anne, malis quod Jupiter urget
Hoc caput, et misero mihi gnatum perdidit omnes
Eximium ante alios? sedenim noscetis et ipsi
Jam faciles Danais vinci perdique, perempto 320
Hectore. me nigras adiget mors ante sub umbras,
Spero equidem, videam quam vasta eversaque Grajis
Pergama, et horrendam cladem excidiumque meorum.
Haec fatur; sceptroque viros incursat: at illi
Dilapsi fugere senem. male percitus ira
Hic gnatos verbis ultro incessebat amaris
Increpitans, Helenumque, Parinque, Agathonaque clarum
Pamonaque, Antiphonumque, et fortem ad bella Politen,
Deiphobumque, atque Hippothoum, Diumque: novenos
Hosce senex onerat probris; ac talia mandat: 330
Festinate, mali, segnes, expendere poenas
Digni omnes. utinam cunctos mactasset Achilles
Hectore pro solo. fatis heu natus iniquis
Eximios genui gnatos, columenque decusque

-- v-255 --


Trojugenum; quos Parca mihi jam sustulit omnes:
Mestora dīs similem, cursuque et curribus acrem
Troilon, utque deum mortales inter agentem,
Hectora, quem posses divino semine cretum,
Non hominis dixisse genus. mihi perdidit illos
Impius heu misero Mavors: haec probra supersunt
Omnia) mendaces, agnorum instare rapinae
Haedorumque, choros ductare ac ludere sueti.
Statis adhuc, necdum currumque paratis ituro,
Et rhedam haec celeres imponitis omnia supra?
Sic ait: hi patris veriti convicia rhedam
Extulerunt agilem cursu, pulchramque, recentemque
Atque arcam super impositam vinxere: nitenti
Inde jugum flavens buxo, mediaque tumescens
Parte, ambit multo firmans quod circulus aere,
Detraxere citi paxillo, unaque jugale 330
Prompserunt lorum ter ternis haud minus ulnis.
Posthaec rite jugum summo in temone locarunt,
Anulus ut clavum exciperet, nexuque ligarunt
Hinc atque hinc triplici; lori pars ultima flexu
Supposita est apto. thalamo dehinc munera ab alto,
Corporis Hectorei pretium, regalia promunt,
Et curru imponunt pulchro, cumulantque. jugales
Hinc mulos junxere, olim, non vilia dona,
Quos dederant Mysi Priamo; nutribat et ipse
Rite senex cura ingenti, praesepe revinctos; 340
Ad nitidum. hos curru jungebant, aedibus altis
Nondum etiam egressi, rex aevo fessus et una.
Idaeus, cordati ambo, rerumque periti.
Quos juxta stetit adveniens, mentem anxia curis,
Fulgentemque auro pateram, plenamque Lyaeo
Ipsa manu portans Hecube, libanda supremo

-- v-285 --


Dona Jovi ante abitum; bijugos quae sedula propter
Constitit, ac tales fudit de pectore voces:
Sume, Jovi et liba patri; supplexque rogato,
Hostibus e mediis ut te in tua tecta reducat 350
Incolumem; quando, me frustra obstante, carinas
Ire juvat, miser, hinc ad Grajas. at sedet istud
Quando animo, venerare Jovem, qui conspicit omnem
Aëriis celsae Trojam de rupibus Idae;
Atque roga, veniat velox tibi nuncius ales,
Jupiter omnigenas quem diligit ante volucres,
Quique alias omnes vi longe ac robore vincit.
Hic roga, ut adveniat dextra de parte, volantem
Conspicias ut tute oculis, fretusque secundo
Omine belligeras Grajorum invisere puppes 360
Haud dubites. talis quod si tibi nuncius alto
Ab Jove non veniet, Grajūm ad tentoria, celsas
Atque rates hinc ire equidem non horter, abire
Quanquam animus gestit, mensque illuc incita fertur.
Tum Priamus: Renuam haud equidem parere monenti,
O conjux. orare Jovem, caeloque supinas
Ferre manus pulchrum est; genitor si forte precantem
Respiciat miserans. Dixit, promamque liquentis
Jussit aquae manibus puros invergere rores.
Adstitit haec, laeva pelvim et subjecit: aquai 370
Humorem at purum dextra extulit. hinc ubi lavit
Rite, datam accepit pateram, saeptoque domorum
In medio stans vina senex libavit, et altum
Suspiciens caelum haec effudit pectore dicta:
Jupiter, aëriae celsis de rupibus Idae
Qui populis late imperitas, summe, optime divūm,
Da, veniam ut gratus Pelidae ad regia septa,
Aut certe miserandus. avem tu mitte volucres

-- v-310 --


 Ante alias caram, genitor, tibi, robore et omne
Vincentem genus alituum; quam parte volantem 380
Ipse oculis videam a dextra, fretusque secundo
Omine belligeras, Grajorum invisere puppes
Haud dubitem. Haec senior lacrimis fundebat obortis.
Jupiter ex Ida bonus audiit, atque nigrantem
Olli aquilam, Percnon quam dicunt nomine, praedae
Adsuetam, augurio nullus quo certior ales,
Continuo misit. thalami quam janua late
Ampla patet domini praedivitis, ales utrinque
Ingentes tam late alas pandebat, et urbem
Supra agili dexter lapsu volitabat: amicum 390
Illi omen videre, et cunctis gaudia laetum
Complerunt pectus. Pulchro tunc membra locavit
In curru senior festinans, egit et amplum
Extra vestibulum, resonantiaque atria junctos.
Certus equos. muli praeeunt, quos nixa trahentes
Plaustra rotis quatuor prudens Idaeus agebat:
Pone at equi subeunt, longo quos ipse flagello
Rex agit, hortaturque urbis per compita. cari
Una omnes multo gemitu lacrimisque sequuntur,
Ipse velut certae properet se opponere morti. 400
Jamque adeo hi celsae progressi e moenibus urbis
Suppositos ambo in campos venere: paternas
At gnati et generi ad sedes rediere. meantes
Interea campo rexque Idaeusque supremum
Haud latuere Jovem. visum hic miseratus amica est
Mente senem; et Majae prolem non multa moratus
His pater alloquitur dictis; ac talia mandat:
Nate, (viris nam te mortalibus ire sodalem,
Atque audire preces facilem juvat) i celer, altas
Et Priamum ad naves Danaūm sic ducito, Achivūm 410

-- v-337 --


E numero nemo ut videat vel sentiat ante,
Aeacidae subeat quam septa ingressus Achillei.
Sic ait: ille patris laetus mandata capessit.
Continuo levibus nectit talaria plantis
Pulchra, aeterna, auro fulgentia; queis vada supra
Caerula, et ingentes terrarum flammeus oras
Carpit iter sublime, levi non segnior aura.
Corripit hinc virgam, blando qua tacta virorum
Lumina demulcet somno, somnoque jacentes
Excitat. hanc manibus gestans volat ille, sub arces 420
Et venit Iliacas ad fluctisonum Hellespontum.
Tum juveni incedit similis, cui, sanguine creto
Regali, prima pubent lanugine malae
Florentes; homini qua nulla venustior aetas.
Ili jam veteris Priamus praecoque sepulcrum
Transierant. illic poturos flumen uterque
Ad placidum tenuit bijugos. nox humida terras
Interea late nigro velarat amictu.
Ecce autem Idaeus sublustri vidit in umbra
Majugenam contra venientem; ac talia fatur: 430
Dardanide, quid opus facto sit consule: magni
Res est consilii. video huc se ferre citato
Nanque virum gressu: qui nos leto dabit ambos.
Quare age, vel celeri curru fugiamus ad urbem;
Vel, genua amplexi, conemur flectere, flecti
Si potis est, precibus. tremefacto has pectore voces
Ille dabat. confusa seni est mens; corda micabant;
Arrectaeque comae, corpusque exhorruit omne;
Stabat et attonito similis. deus ipse propinquans
At pavido dextramque bonus porrexit, amico 440
Atque, manum apprendens, vultu scitarier infit.
Quo pater ambrosia currum sic noctis in umbra

-- Homer-v-363 --


Dirigis, ignavo late dum corpora somno
Strata jacent? non tu spirantes robur Achivos,
Qui prope sunt, metuis? qui teque odere tuosque
Infensi. quorum nigra te nocte vehentem
Si tot opes aliquis videat, quidnam tibi, quaeso,
Mentis erit? nec enim juvenis tu; debilis aevo est
Et comes iste tuus; nequeat deprensus utervis
Ut pugnare virum contra, qui vim prior ultro 450
Intulerit: sed ego nec te laedam, o bone; si quis
Et laesisse velit, propulsem: nanque parentem
Ceu carum te, magne senex, venerorque coloque.
Haec ille: at contra respondit Troius heros.
Vera istaec, fili, fateor quaecunque locutus.
Me quoque divūm aliquis dextra tamen aequus amica
Protegit, atque animo curat; qui miserit ultro
Huc mihi te, faustum comitem, vultuque decoro
Mirandum, atque habitu, sapienti et mente; beata,
Credo equidem, superūm natum de gente deorum. 460
Suscipit ille: Senex, recte istaec: sed mihi verax
Dic age, consilium nec cela. mittis ad urbes
Hinc procul externas aliquo rerum optima, captam
Ut tibi post urbem maneant servata? pavore
Deseritis sacram perculsi anne Ilion omnes?
Talis enim leto periit vir, sanguine cretus
Ille tuo, nulli Grajūm virtute nec armis
Impar. Haec fantem miratus, talia rursus
Laomedontiades: Juvenum longe optime, quisnam es?
Unde tibi genus est? gnati cui fortia facta. 370
Nota mei, et letum, quod perdit meque meosque.
Huic iterum Majae proles: Regum optime, tentas
Tu me nempe, rogans super Hectore. saepe ego vidi
Hectora magnanimum claro in certamine pugnae.

-- v-391 --


Cumque rates actos ad curvas victor acuto 
Caedebat ferro Danaos, stragemque ciebat
Horrendam. immunes belli nos dira frementem
Stabamus taciti mirantes. arma sinebat
Non etenim tractare Atridae iratus Achilles:
Hujus ego sum nanque comes; rate vectus eadem 480
Unus Myrmidonum veni huc de gente. Polyctor
Me genuit praedives opum, nunc ille senecta
Languens, atque tibi similis. sex, prole beatus
Pulchra, habet is gnatos; ego septimus. huc mihi, ductis
Sortibus, Iliacum comitari ad litus Achillem
Obtigit. in campum veni speculator ab altis
Nunc ratibus. Danai nam eras, ubi fulserit Eos, 
Omni vestra parant invadere moenia opum vi.
Arma fremit pubes, ardetque in bella; furentem
Nec possunt regum cohibere, ac sistere jussa. 490
Tum senior: Quando Pelidae fidus Achilli
Es comes, hoc, oro, dic verax: nunc meus altas
Hector adhuc jacet ad puppes? an frigida membra
Concidit ferro, et canibus projecit Achilles?
Ille refert: Non saeva canum vis, atque ferarum
Alituum, venerande senex, discerpta voravit
Membra: sed abjectus prope curvas ille carinas
Aeacidae jacet in septis. duodena jacenti
Haec lux: necdum etiam putrescit: secla minuta
Necdum etiam, bello caesos quae sueta vorare, 500
Vulneribus innata, vorant exsangue cadaver.
Illum Pelides immiti corde sodalis
Ad tumulum primo raptat surgentis in ortu
Aurorae: sedenim non turpat. mente vel ipse  
Mirere attonita adveniens, ut roscidus artus, 
Ut pulcher jaceat; siccato membra cruore

-- v-419 --


Ut niteat; nusquam ut sordescat; plurima, totum
Queis fuerat corpus confossum, vulnera nusquam
Cernantur. gnatum tibi sic post ipsa beati
Funera caelicolae examinem curantque foventque. 510
Sic ait: at senior gavisus talia reddit:
Aeternis, fili, persolvere debita divis
Dona, bonum; nec enim meus unquam munera sanctis
Reddere caelitibus neglexit natus, avitas
Dum coluit sedes. ergo illum et morte peremptum
Dī memores curant. agedum nunc, accipe pulchrum
Hunc calicem, servaque tibi; duc ocyus et me,
Ut veniam auspicibus dīs ad tentoria Achillei.
Talia dicebat. subridens ille vicissim:
Tentas me, senior, juvenem. tua munera Achille 520
Non erit ignaro ut capiam; quem scilicet unum
Ante omnes veneror; metuo et mihi sumere quidquam
Detractum regi; ne quid mihi postea triste
Contingat. gratis ego te, vel puppe per undas,
Vel terra pedibus, medium quoque ducere in Argos
Haud renuam; quisquam nec vir te invaserit usquam,
Me duce contempto. Dixit; currumque citosque
Scandit equos, et lora celer tortumque flagellum
Corripuit manibus; vimque ipse in pectus equorum,
Mulorumque habilem duros afflavit in artus. 530
Jamque adeo ad fossas, et propugnacula Grajūm
Advenere. illic vigiles in gramine coenam
Curabant: quibus adveniens Cyllenius una
Omnibus infudit placidum per membra soporem.
Ipse manu portasque aperit, vectesque retrudit
Oppositos, Priamumque infert, rhedamque sequentem.
Dehinc, ubi Pelidae venere ingentia tandem
Ad septa, eximio quae, sectā ex abiete, regi

-- v-449 --


Myrmidones secere, horrenti et desuper ulva
Instravere altum culmen, valloque frequenti 540
Ingentem duxere aulam tentoria circum.
Stabat firma ingens abiegno janua vecte,
Quem terni obdebant connixi vespere primo
Myrmidones, totidem reserabant mane recenti:
Solus at ipse manu valida impellebat Achilles.
Ille seni hos aperit postes, praebendaque Achilli
Dona intro ducit: curru tum laetus ab alto
Desilit; ac Priamum compellans, talia fatur;
Rex, tibi ego celso veni delapsus Olympo
Mercurius, divūm e coetu, deus ipse, parentis 550
Imperio summi ductor tibi missus: ad arces
Nunc abeo superas; coram nec sistar Achilli
Conspicuus. nec enim facilem mortalibus aegris
Usque adeo decet esse deum. tu ingressus, adito
Aeaciden supplex, genibusque advolvere, et ora,
Per patrem rite, ac gnatum, divamque parentem
Obtestans; blanda et permiscens corda loquela.
Sic ait; atque altas longe secessit Olympi: 
Protinus in sedes. curru descendit ab alto
Ad terram senior; mulas et jussit ibidem, 560
Aeripedes et equos fraenis retinere manentem
Idaeum: ipse gradum celerans sese intulit intra
Tecta, ubi Pelides ad mensam forte sedebat.
Nactus ibi saevum regem videt ille. sodales
Seorsum alii: soli e sociis at pocula regi
Praebebant stantes juxta Automedonque, cruenti
Alcimus et Martis clarum genus: atque peracta
Omnis erat jam coena viro, sed mensa remota
Nondum etiam. hos Phrygiae magnus regnator ut illuc
Ingrediens vidit, propior stetit, estque repente 570

-- v-477 --


Genua feri Aeacidae complexus; deinde madenti
Caede virum horrenda, qua tot mactaverat olli
Heu gnatos, sese acclinans, dedit oscula dextrae.
Ac veluti noxa implicitus cum caede patrata
Extorris liquit patriam vir, fugit in urbem
Et procul externam, dominique exterritus aedes
Divitis ingreditur; circum stupet inscia turba:
Sic Priamum obstupuit cernens Peleius heros,
Obstupuere alii, conversique ora tenebant
Atque oculos inter se cuncti. exorsus at ille 580
Suppliciter tales fudit de pectore voces:
Magne vir, et superis non impar, patris, Achille
Nunc memor esto tui; qui durae in fine senectae,
Sic ut ego, degit fessusque ac debilis aevo.
Quem fortasse premunt infenso pectore circum
Finitimi, nec adest qui cladem ac triste repellar,
Exitium. ille tamen tete audit vivere, salvum
Et gaudet; speratque dies noctesque reversum
Litore ab Iliaco complecti ac cernere coram,
Quem genuit: misero mihi sed spes nulla, malorum 590
Haud ullum superest solamen. quippe ego gnatos
In Troum genui praestantes gente. relictum
Horum vix ullum video patriaeque mihique.
Quinquaginta illi numero, venistis Achivi
Quando huc, florebant - vicenos edidit, uno
Dempto, Hecube mihi sola omnes: peperere puellae
Ast alios aliae tedia intra regia. leto
Hi mihi pene omnes diro sub Marte perempti
Occubuere: unum, qui nosque urbemque tueri
Perstabat patriis pugnans pro moenibus, ipse 600
Stravisti nuper, dium Hectora. nunc ego veni
Illius huc ergo, ut redimam, praebendaque large

-- v-502 --


Mecum dona tuli. quae tu ne despice, Achille;
Sed magnos reverere deos; miserare senectam
Hanc, precor, ipse, tui patris non immemor. illo
Certe ego flebilior, magis et miserandus. adegit
Me fors ferre, hominum quae nemo pertulit unquam;
Atque viri dextram, ferro mactavit acuto
Qui mihi tot natos, admotis tangere labris.
Sic ait, et cari monitu genitoris Achilli 610
Confudit moerore animum, penitusque sub alto
Corde pii magnum fletus incendit amorem.
Ille senem dextra apprendit, paullumque removit
Leniter ab se arcens. fletu indulgebat uterque
Eximii Priamus memor Hectoris, ante volutans
Peliden sese genibus minor: ipse parentem
Carum at Pelides deplorans, atque vicissim
Patroclum lugens. circum tecta ampla sonabant
Myrmidonum fletu spectantum, et multa gementum.
Verum ubi jam tristi luctu est expletus Achilles,
Ac flendo egestus liquit praecordia moeror;
Exsurgitque, senemque manu mentumque, verendam
Canitiem incani et capitis miseratus, amice
Sublevat, ac verbis affatur talibus ultro:
Heu miser, heu multos animo perpesse dolores!
Ausus es ad naves te ferre huc solus Achaeas?
Atque viro coram te sistere, qui tibi totque,
Tamque bonos stravi leto inter praelia gnatos?
Firma tibi ferri duro stant robore corda.
Verum age, jam conside. alto sub pectore curas,
Quae cruciant animum, tristes residere sinamus.
Quid prosit luctu, et longae indulgere querelae?
Dī fatum hoc miseris dederunt mortalibus, aegri
Ut curis vivant, curis vacui omnibus ipsi.

-- v-520 --


Nanque Jovis duo sunt in limine dolia. rebus
Nempe malis plenum hoc: illud melioribus; haurit
Unde, hominum generi tribuit quae munera cunque.
Cui pater altitonans miscens dedit, ille vicissim
Adversisque dolet rebus, gaudetque secundis;
Cui dedit ex uno genitor mala, tristibus illum 640
Aspera fors satis exercet; multaque passus,
Nec dīs, nec carus mortalibus, usque vagatur.
Sic Peleo dederunt divi primo inclyta ab ortu
Dona. viros inter nanque omnes claruit olim,
Dives opum, magnaque acres ditione gubernans
Myrmidonas. quin et mortali sanguine creto
Dī thalami aequoream sociarunt foedere divam.
Huic etiam sed triste malum rex aetheris alti
Addidit, experti sobolis, cui regia tradat
Sceptra, unam et nacto prolem, cui funus acerbum 650
Fata parant. longa nec fessum aetate parentem
Nunc saltem praesens foveo: sed litore longe
A patrio versor Trojae sub moenibus altis;
Teque, senex, bello haud cesso vexare tuosque.
Te quoque felicem non mendax fama ferebat,
Florentemque opibus, Macari quot condita Lesbos,
Et Phrygia, atque ingens complectitur Hellespontus.
Caelicolae at postquam noxam hanc clademque tulere
Usque tibi muros circum pugnaeque virorum,
Et caedes gliscunt, saevique incendia belli. 660
Fer tamen, assiduo noli et tabescere luctu.
Nam nil proficies, nec gnatum fletibus Orco
Abduces, vitae revocans ad lumina: quin te
Ipse magis crucies, cumulesque dolore dolorem.
Tum senior, vultus augusti aequandus honore.
Caelitibus: Ne vero, inquit, ne coge sedere,

-- v-552 --


Care Jovi Aeacida, indefletus dum jacet Hector,
Justorumque expers intra tentoria. redde
Ocyus; ut carum videam caput: at tibi dona,
Quae non pauca tuli, facilis precor accipe; et illis 670
Di faciant longumque frui, patriasque reverti
Incolumi ad sedes contingat, vivere quando
Me pateris, caelumque sinis lucemque tueri.
Ille sub haec, torvumque tuens, gemitumque sub alto
Corde premens: Ne me irrita, longisque lacesse
Jam precibus. gnatum quem poscis, reddere dudum
Est animus. nam jussa ferens mihi venit ab ipso
Huc Jove, me genuit quae mater, filia Nerei.
Te quoque (nequidquam celas manifestus) ad altas
Huc aliquis puppes duxit deus. ire quis hostes 680
Esset enim in medios ausus vir quamlibet aevo
Florens? ipsa pedem quis ferre in castra; latere
Custodes; solus portarum ingentia claustra
Quis reserare manu, vectemque impellere quisset?
Ergo ciere animum dictis nunc parce. dolore
In medio; ne forte, senex, male percitus ira
Nec te ipsum mittam incolumem; genibusque trucidem
Affusum; violemque Jovis mandata supremi.
Sic ait: ille autem timuitque, nec hiscere quidquam
Est ausus contra. tecto se turbidus alto 690
Extulit Aeacides, veluti leo; pone secuti
Sunt gemini regem famuli, Mavortia corda,
Alcimus Automedonque, Patroclum ut Parca peremit,
Pelidae ante alios cari acceptique ministros.
Confestim hi curru ac rheda solvere jugales,
Vocalemque senis praeconem in regia tecta
Duxere, ac posita longaevum in sede locarunt.
Hectorei capitis pretium dehinc ditia dona

-- Homer-v-579 --


Deponunt: tunicam tantum unam, pallia pulchra
Et liquere duo; veste hac ut rite cadaver 700
Traderet ad patrios indutum ferre penates.
Tunc heros vocat ancillas, lymphaque tepenti
Abluere, et pingui perducere corpus olivo
Imperat, ex oculis amotum; cernere posset
Ne Priamus gnatum; tristi ne forte dolore
Percitus infelix genitor cohibere nequiret
Iram animo: subito furiis accensus at ipse
Mactaretque senem, et violaret jussa Tonantis.
Dehinc, ut frigentes lavere oleoque nitenti
Perduxere artus famulae, circumque dedere 710
Artubus et tunicam, pulchro et regalia textu
Pallia; sublatum lecto super ipse locavit
Pelides; gemini et rhedae imposuere ministri.
Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab alto;
Et fidum hac lacrimans compellat voce sodalem:
Parce irae, precor, haec nigro si forte sub Orco
Audieris, Patrocle. suo do ferre parenti
Hectora: dona dedit sed non spernenda; tuam tu
Unde feres partem actutum, quam ferre decebit.
Sic ait, ac subiit tentoria rursus Achilles, 720
Conseditque iterum solio, quod liquerat ante,
Adversus Priamo; tum blandus talia fatur:
Jam tibi servitio exemptus, quod nempe rogasti,
Atque toro in molli positus jacet Hector; in ortu
Quem primo Aurorae aspicias referasque licebit
Avectum ad muros. tristem secludere curam
Nunc decet, ac victu vires revocare. nec ipsa
Abstinuit victu Niobe, bissena domorum
Septa intra subito cui strata est funere proles,
Sex nati, ac totidem natae. deus abstulit illos 730

-- v-605 --


Arcitenens: ast has gaudens Dictynna sagittis,
Irati Niobae prae se contemnere pulchram
Latonam haud veritae; geminos dea magna crearat
Quod tantum divos: multam prolem ipsa. sed omnem
Prolem olli, gemini merserunt funere divi.
Illa novem pubes jacuit miseranda diebus
Intumulata. alti populos nam rector Olympi
Verterat in lapidem. decima sed luce sepulcro
Caesam dī sobolem intulerunt, defessaque luctu
Immani genitrix tandem jejunia solvit. 740
Haec Sipyli solis nunc longe in montibus, illic,
Esse ubi nympharum frondosa cubilia fama est,
Quae solitae choreas Acheloia ducere propter
Flumina; inexpleto moeret vel saxea fletu;
Egerit et lacrimis quos dī fecere dolores.
Nos itidem, venerande senex, accumbere mensae,
Atque dapum meminisse decet. post flebis in altam.
Ilion ingressus natum, tristesque revecto,
Ut lubitum, solves lacrimas sine fine modoque.
Dixerat; ac surgens pinguem candore nivali 750
Mactat ovem: socii nudant, curantque, minutim
Et sectam verubus figunt: ignique subactas.
Detraxere dapes. Cerealia dona canistris
Attulit Automedon; coenam partitur Achilles:
Hi jactantque manus, dapibusque epulantur opimis.
Postquam exempta fames epulis, et vina quierunt,
Dardanides Priamus dīum adspectabat Achillem,
Admirans qualisque foret, quantusque: decora
Nam specie est visus non impar caelitibus dis.
Aeque Dardaniden Priamum adspectabat Achilles, 760
Et faciem admirans augustam, et verba diserta.
Mutua dehinc postquam est adspectu expletus uterque,

-- v-633 --


His prior est Priamus verbis affatus Achillem.
Nate dea, placito sternam da fessa cubili
Membra, precor; capiam dulcis quo munera somni
Quamprimum. nec enim somno unquam lumina clausi,
Perdidit ex quo animam sub te meus Hector: at usque
Multa gemo, versoque graves in pectore curas,
Aedes ante meas me foedo in pulvere sternens.
Nunc orique dapes admovi, et dulcia tandem, 770
Ante hac jejunus, transmisi gutture vina.
Sic ait: ille torum jussit, mora nulla, sub altis
Porticibus socios famulasve locare, superque
Purpureas sterni vestes, pulchrosque tapetas,
Mollibus et villis horrenda tegmina, laenas.
Illae abeunt extra limen, claroque coruscam
Igne facem in manibus gestant; geminumque sub altis
Porticibus struxere torum, vestesque superne 
Insternunt, regisque alacres praecepta facessunt.
Tum, Priamum ille joco terrens, haec fatur Achilles: 780
Care senex, extra somnum cape, ne quis Achivūm
Huc veniat regum, qui me noctesque diesque
Multi adeunt, mecumque agitant de more frequentes
Consilia. horum aliquis si te de nocte jacentem
Viderit heic, regi Danaūm narrabit Atridae,
Atque moram injiciet, prima ne luce redemptum
Possis confestim castris efferre cadaver.
Dic age sed verax, forti quot justa diebus
Persolves gnato funebria? et ipse quietus
Ut bello interea parcam, teneamque morando 790
Magnanimos, ne saeva ruant in praelia, Grajos.
Dixerat ille: senex contra cui talia reddit:
Hectoreum siquidem vis curem funus, Achille,
Quidnam optem, quidnam gratum mihi feceris, audi.

-- v-661 --


Moenibus inclusos scis Troas, scis procul urbe
Esse nemus, vulgi scis corda et strata pavore.
Ergo dies plorare novem, dum silva cremando
Congeritur, mens est carum intra tecta cadaver:
Rite ustum decima terra dehinc condere luce;
Et populo praebere epulas: undena redibit 800
Lux ubi, tollemus tumulum structo aggere: claram
At duodena mari cum lucem proferet Eos,
Si pugnare usus, sumptis pugnabimus armis.
Ista tibi, senior, sic ut vis, omnia fient
(Suscipit Aeacides): Danaos inhibere furentes
Cura mihi fuerit, durumque avertere Martis
Certamen, quanto dixisti tempore, Teucris.
Sic fatus dextram dextrae commisit, ut illi
Ambiguam certo firmaret pignore mentem,
Eximeretque animo curam trepidumque timorem. 810
His adis, praeco et Priamus cubuere paratis
Ante fores ambo in lectis cordatus uterque
Et rerum prudens. penetrali in sede petivit
Ipse etiam somnum Pelides. ad latus olli
Accubuit pressitque torum Briseïs eundem.
Dīque, hominesque alii sera sub nocte jacebant
Languida jam molli devincti membra sopore.
At non Mercurium sopor occupat. ille sub alto
Pectore versat enim qua regem educere castris,
Portarum et sacros custodes fallere possit: 820
Ergo citus capiti superadstitit; atque ita fatur:
Nec metuis, malecaute senex? nec cura salutis
Ulla tuae mentem pulsat, te dius Achilles
Intactum postquam sivit? sic hostibus audes
In mediis dulcem securus carpere somnum?
Hectore pro caro tu multa et magna dedisti.

-- v-685 --


At te pro vivo dederint ter tantaque totque
Gnati qui superant, si te jam norit Atrides,
Si Graji norint ad curvas esse carinas.
Sic ait: extimuit senior, juxtaque jacentem 830
Excitat Idaeum. mulas tum junxit equosque:
Ipse deus curru ac rhedae, mediosque per hostes
Duxit agens, quisquam Grajūm nec sensit euntes.
Verum ubi perventum divini ad sacra Scamandri
Est vada, sidereas celsi deus ivit Olympi  
Ad sedes: croceis Aurora in vestibus almam
At lucem terras late diffudit in omnes.
Hi lacrimis gemituque et luctisono ploratu
Urgebant porro bijugos; corpusque vehebant
Exanimum ad muros. nec vir, nec foemina sensit 840
Ulla, unam praeter Cassandram. Pergama pulchrae
Haec similis Veneri conscenderat: inde parentem
Prospexit stantem in curru, Idaeumque parentis
Praeconem; et fratris, perculsa mente, cadaver
Agnovit lecto impositum; lacrimansque gemensque
Exululat, magnisque implet clamoribus urbem.
Ite, ait, o Troësque et Troades, ite frequentes,
Hectoreum veniens comitari ac visere corpus:
Si quando laeti victorem in moenia plausu
Excepstis reducem post praelia. civibus, urbi
Et patriae eximiumque decus fuit Hector, et ingens
Laetitia. Has moesto jactavit pectore voces; 
Nec vir nec mulier tota usquam est urbe relicta
Ulla. omnes ingens invasit moeror; et arsit
Corde imo dolor indomitus. magno agmine portis
Effusi occurrunt venienti, ac triste cadaver
Vectanti. primae conjux atque anxia mater
Vellebantque comas manibus; carumque ruentes

-- v-711 --


Ad rhedam caput amplexae, tum cetera circum;
Flet turba, et miseris incendit questubus auras. 860
Illi adeo tota, quam longa est, luce sub urbe
Occasum ad Solis plorassent Hectora dium:
E curru at senior clamans ita farier infit:
Quid circumfusi statis? decedite, rhedam
Porro ut agam. intulero cum gnati corpus in aedes,
Tum longo mentem ploratu explere licebit.
Sic ait; at partes diducta est omnis in ambas
Turba, viamque dedit rhedae semota patentem.
Illi altas postquam ad sedes, regalia tecta,
Advenere, toro componunt corpus in alto, 870
Cantoresque locant juxta, queis flebile cura est
Ordiri carmen. carmen lugubre canebant
Hi, crebro mixtum gemitu: carmenque secutae
Iliades moesto singultim corde gemebant.
Quas inter complexa caput magni Hectoris, orsa est:
Andromache tristem sic moesta voce querelam:
O conjux, vita es mihi primo ereptus in aevo,
Meque domi viduam liquisti; filius infans
Est et adhuc dulces vitae productus in oras
Heu frustra; aetatis cui, credo, attingere florem 880
Pubenti nunquam continget. culmine ab alto
Corruet urbs etiam Grajis eversa. peristi
Nam tu, Hector, servare urbem, Troumque pudicas
Infanti cum prole uxores pectore forti
Qui sueras. curvis quas nunc in puppibus hostis
Abducet captas; hasque inter me quoque saevus
Avehet. ipse, puer, vel me comitabere ad urbes
Grajugenum, immiti ut domino famulere, labore
Qui terat indecori miserum; vel te efferus ira
Grajūm aliquis dextra arreptum (miserabile!) ab alta 890

-- v-735 --


Dejiciet turri; cui fratrem scilicet Hector
Confodit ferro, gnatumve, patremve; sub hasta
Hectorea quando terram petiere cruento
Ore ingens Grajūm numerus. non aspera mitis
Inter erat nam bella pater tuus. ergo per urbem
Jure illum plorant cives, quibus arcuit hostem
Infando at miseros, Hector, moerore parentes
Complecti. mihi sed prae cunctis triste relictum est
Heu desiderium, et moeror, saevique dolores.
Non etenim lecto affixae ac tua fata dolenti 900
Porrextique manus abiens, et morte sub ipsa
Dixti aliquod prudens dictum, quod mente maneret
Fixum alta, et dulcem fletum sine fine cieret
Noctes atque dies memori. Sic illa querelam
Absolvit: comites circum adgemuere gementi.
Tunc Hecube miseros exorsa est anxia luctus:
Hector, dulce caput, longe mihi carior omnes
Ante alios, genui Priamo quos tradita natos.
Carus eras et dīs certe, dum vita manebat:
Dīs, qui te curant aequi vel morte peremptum. 910
Pelides alios me cretos trans mare captos
Vendebat, mittens Samumve, Imbrumve, feramve
In Lemnum: postquam te ferro stravit acuto,
Improbus ille tuum raptavit saepe cadaver
Patrocli circa tumulum, tua dextera leto
Quem dedit: at socium nec sic revocare sub auras
Evaluit, nec te raptans foedare; recensque,
Roscidus et patria qui nunc mihi pulcher in aede
Ecce jaces, qualis, miti quem stravit Apollo
Arcitenens telo primaevo in flore juventae. 920
Sic ait; incenditque gravi circum omnia fletu.
Tertia dehinc Helene tristem sic orsa querelam est:

-- v-761 --


Hector care mihi ante omnes, quam numine laevo
Abductam malus Iliacas huc vexit ad arces,
Atque sibi thalamo junxit, Paris: (ante perire
At satius miserae fuerat) vicesimus et jam
Annus hic est patrias liqui cum perdita sedes,
Et veni ad Teucros infelix hospita: nullum
A te unquam sedenim tam longo tempore verbum
Audivi asperius. quin si me laedere quisquam 930
Forte domi audebat frater tuus? aut soror, ipsa
Vel socrus (socer usque mihi mitisque bonusque
Nam fuit, ac patri similis) maledicta procacis
Sistere tu monitisque tuis lenique solebas
Ingenio. haec propter ploro te, meque, dolore
Saucia cor tristi: cui nemo jam super urbe
In tota est comis facilisque; odere sed omnes,
Atque male infensi miseram aversantur, et horrent.
Sic flevit; Teucri flentem plangore secuti
Luctifico, tristi sonuit domus ampla tumultu. 940
Tum Priamus, tota populis ex urbe vocatis,
Ite, ait, ac caesam conferte ad moenia silvam.
Insidias ne quis metuat, fraudesque latentum
Grajorum. mihi nam dimisso a puppibus ipse
Pelides ultro promisit, nil fore noxae
A Danais Teucrūm cuiquam prius, efferat almam
Quam lucem duodena vadis Aurora relictis.
Sic ait: hi validis festinant jungere plaustris
Cornipedes; portisque effusi ex omnibus, ingens
Turba, ibant late per saltus et nemora alta,
Immensamque novem totis vexere diebus
Materiem. ast Aurora diem mortalibus almum
Cum decima extulerat rediens, fortem Hectora flentes
Exportant, gelidumque pyra posuere cadaver

-- Homer-v-787 --


In summa, subterque ignem de more coruscum
Injecere: altis gliscunt incendia flammis.
Postera dehinc Aurora polo cum dispulit umbras,
Hectoream ante pyram pompa venere frequenti:
Purpureo et primum sparserunt busta Lyaeo
Qua se cunque ignis tulerat: dehinc candida fratres 960
Unanimi, et cari legerunt ossa sodales,
Perfusique genas lacrimis, altumque gementes;
Aurata mox rite urna collecta locarunt,
Mollibus et peplis fulgenti murice tinctis
Contexere; solo dehinc infodere cavato,
Et stravere super de more ingentia saxa;
Hinc tumulum injecto struxerunt aggere. custos
Multus erat circum in speculis, ne quis procul hostis
Ingrueret, vulgoque furens se inferret inermi.
Structus ut est agger tumuli, rediere; frequenti 970
Et coetu positis tecta intra regia densi
Considunt mensis, dapibusque epulantur opimis.
Hectoreo sic justa pii solvere sepulcro.

-- v-804 --

FINIS.

Previous section

Next section


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.