Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].

Next paragraph

Tria sunt, Balthassar optime, atque optimarum artium amantissime, (te enim unum iterum affari, tibi uni hujus tuo jussu elucubratae interpretationis rationem reddere placet) tria, inquam, omnino sunt, quae ad omne opus, ut recte ac laudabiliter fiat, necessario requiruntur. Primum ut vere judicemus quid fieri oporteat, deinde ut id facere possimus, postremo ut velimus. Quorum trium, quanquam duo illa priora, si forte desint, nobis merito exprobrari non possunt, tertium potest; utpote quod in nostra manu, ac potestate sit positum: tamen ex omni scriptorum numero multo plures reperias, qui dicant sibi voluntatem, quam qui aut judicium, aut facultatem defuisse. Qui tamen ipse, quem fatentur, atque adeo interdum profitentur, voluntatis defectus, ut omni culpa vacare putetur, alii alias caussas plerumque parum probabiles afferre consueverunt. Poëtis quidem illud imprimis usitatum esse animadverti, ut languoris, ac desidiae suae hanc potissimum caussam fuisse dicant, quod illis defuerit patronus aliquis prisco illi Maecenati non absimilis, cujus ope se humo attollere, atque ad laudem eniti possent. Scitum est enim ingenii culpam fortunae tribuere, et comminisci aliquid, unde id, quod assequi non potueris, alieno potius, quam tuo vitio nequaquam sequutus esse videare. Hanc ego excusationis latebram, in qua multi poëtae vel mediocres, vel etiam mali saepe numero delitescunt, mihi omnino praeclusam esse video; cui ad hanc Homericae Iliadis interpretationem rite conficiendam, ut

-- xviii --

cetera omnia defuerint, patronus certe non defuit. Eum enim huic operi meo in te patronum, eum hortatorem, adjutoremque sum nactus, quo, si optio data esset, nullum potuissem optare, mihique ex omni copia deligere meliorem; virum summa nobilitate, summis opibus, summo ingenio, summa in re poëtica intelligentia; qui me tua sponte post versa Anthologica, tibique dicata, ut eodem modo Iliadem verterem humanissimis, gravissimisque verbis es cohortatus; qui semel impulsum urgere ad extremum, et currentem, quod ajunt, incitare non destitisti; qui opus ubi esset confectum, tua id impensa in lucem edere liberalissime, munificentissimeque jussisti, non multa exemplaria, quibus amicos munerares, tibi reservare, cetera omnia magno numero mihi habere, tuae in me, quam ego omnibus muneribus antepono, benevolentiae monumentum. Hujusmodi patronus cui obtigerit, non est credibile me in scribendo minus quam potuerim contendisse, ac non potius dedisse operam diligenter, ut te talem virum tui de me judicii, tuaeque in me liberalitatis minime poeniteret. Quamobrem si quid peccavi, imo vero ubi aliquid peccavi; multa enim in opere tam longo, ac tam difficili peccasse minime dubito; nolo me quisquam defendat hoc modo: Potuit melius, verum hunc locum neglexit. quidni, quod Homero concessum est, ut interdum dormitaret, id Homerico etiam interpreti concedatur? Homero enim suo arbitratu illa canenti, si uspiam negligentior fuit, quod non facile adducor ut Horatio concedam, sine flagitio esse negligenti licebat: mihi tuo jussu, a quo singulari benevolentia et liberalitate essem provocatus, eadem interpretanti, certe non licebat. Itaque si quis defendere volet, alia me quavis potius quam ista ratione defendat. Dicat nimio ejus rei, quae mandata erat, exequendae studio plus aequo festinasse; dicat gravissimo, ac laboriosissimo instituendae

-- xix --

juventutis muneri addictum, ac verentem, ne quid privatis studiis de opera publica detraherem, ad omnia, quemadmodum cupiebam, limanda et perpolienda non satis otii habuisse; dicat carmina, quae ab Ovidio non nisi animo sereno deducta provenire dicuntur, scripsisse temporibus turbulentis, animo anxio, atque sollicito; dicat postremo, quidquid libuerit, modo hoc firmum, fixumque maneat, me non oscitanter meo munere functum esse, atque ibi etiam, ubi quod agebam parum successit, tamen sedulo fecisse, quod potuerim. Satis, opinor, intelligis ex his, quae dixi, me adhuc non tam de versibus, quam de moribus meis tibi probandis esse sollicitum, nec tam laborare, ut bonus interpres, quam ut bonus vir esse existimer. Boni enim viri officium definitur hac una, quam mihi praesto fuisse dico, sedula studiosaque voluntate; boni interpretis, non item. Affert quidem voluntas, ut ad alia magna atque praeclara, sic etiam ad bene interpretandum permultum momenti. opus enim natura sua implexum, ac perdifficile bene fieri non potest, nisi fiat sedulo, ac diligenter: verumtamen omnis sedulitas, quantacunque fuerit, ac diligentia frustra erit, nisi interpres adhibuerit praeterea illa duo, quae a me initio sunt posita, judicium, quo vere statuerit, quid fieri opus esset, ac facultatem, qua id efficere potuerit, quod optimum esse judicarit. Quamobrem, siquidem tibi non modo me, sed opus etiam meum probari velim, ostendam necesse est, horum neutrum mihi defuisse. Quod quidem facere conabor, sed ita, ut ad judicium quod attinet, fidenter, et sine ullo erroris metu affirmare non dubitem, genus interpretandi, quo sum usus, optimum esse: quod autem pertinet ad meam in eo genere facultatem, dicam aliquid timide, ac pedetentim, nihil tam metuens, quam arrogantiae reprehensionem, a quo me vitio cum in omni vita, tum in iis, quae scribo, profiteor

-- xx --

abesse quam longissime. Primum igitur sic habeto: duo esse interpretandi genera, duas veluti scholas, sectasque interpretum. altera est eorum, qui verbum e verbo convertunt, singulas voces religiose, atque adeo superstitiose adnumerant, nihil eo, quo positum est loco, mutare audent, qui denique, sola, quam unam in ore habent, atque assidue depraedicant, fidei ratione contenti, omne praeterea ornamentum, omnem Latinae linguae concinnitatem, omnem aptae verborum collocationis venustatem aspernantur. Hi, si eos vertant scriptores, qui rerum, non verborum, gratia expetuntur, possunt profecto non solum ferri, sed etiam probari, et consequi primum hanc laudem, ut ejus linguae, ex qua verterint, periti, ejus, in quam verterint, non imperiti fuisse existimentur; deinde etiam illam, quae multo est major, ut putentur minime aberrasse a veritate, et rerum notitias, quae fere unae in hujusmodi scriptoribus quaeruntur, maxime sinceras, atque incorruptas suo illo simplici, quamvis inculto, atque horrido sermone conservasse. Verumtamen hoc vertendi genus, quo in aliis plerisque contenti esse possumus, si quis transferat ad oratores, aut ad poëtas, qui non magis rerum pondere, quam verborum splendore commendantur, necesse est, injucundum, ineptum, omni ex parte vitiosissimum inveniri. Quum enim potissima, vel sola potius laus interpretis haec sit, ut eum, quem exprimit, et cujus quandam velut imaginem spectandam proponit, scriptorem sui quam simillimum repraesentet; qui hoc genere utetur, repraesentabit profecto sui dissimillimum. Quis enim Demosthenem, aut Homerum inquinate, quis frigide, quis hiulce, atque aspere loquentes possit agnoscere? alterum sine oratorio, alterum sine poëtico illo concentu, quo aures hominum capiuntur, ac mentes ipsae mirandum in modum demulcentur, ac percelluntur. Homero quidem versum qui

-- xxi --

adimunt, mihi propemodum Herculi clavam, Jovi fulmen adimere videntur. id enim eripiunt, quo ille plurimum valet; quo sublato, poëtae fortasse nomen retinere potest, propterea quod in illa ipsa tam absurda, atque absona verborum congerie, tamen, quod Flaccus de dissolutis Ennii versibus affirmabat, etiam disjecti poëtae membra inveniantur; at summi certe poëtae, et patris ac principis poëtarum decus retinere non potest. Me quidem miseret divini hominis, quum eum audio sine cantu, ac prope sine voce aliena lingua balbutientem, rudem, inconditum, enervem, nihil venuste, nihil suaviter, nihil sublate, ut solet, ac granditer efferentem. Itaque et stomachari soleo interdum, et dicere, parum fortasse probabiliter, sed, ut arbitror, vere: nullos mihi interpretes minus fideles videri, quam eos, qui in oratoribus, ac poëtis de sua fide maxime gloriantur, eamque sibi, non sua scribentibus, sed aliena vertentibus, non solum praecipue, sed etiam unice cordi fusse affirmant. Quae enim, malum, est ista fides, quae poëtam exhibet sui dissimillimum, omni poëtico instrumento, ac supellectili spoliatum, ex grandi exilem, ex numeroso absonum, ex puro inquinatum, ex dulci insuavem, ex vehementi et concitato, segnem ac remissum; poëtam denique, ut brevi omnia complectar, non suo, sed alieno more loquentem? Ut volet quisque sentiat: mihi profecto is erit maxime fidus interpres, qui ab archetypi virtutibus minime aberrarit; qui sive oratorem, sive poëtam ita fuerit interpretatus, ut non solum eadem, sed etiam eodem modo dixerit, Demonsthenica, ut ita loquar, Demonsthenice, Homerica Homerice. Atque hoc est alterum ex duobus illis, quae supra dixi, genus interpretandi, praeclarum sane, atque magnificum, verum adeo difficile, atque impeditum, ut multo sit minus operosum sua scribere, quam aliena hoc pacto interpretari. Verumtamen sic judico, aut abstinendum ab

-- xxii --

hujusmodi scriptoribus aliena lingua explicandis, aut, si eos explicare volumus, hoc omnino genere utendum esse, quod unum est illorum splendori, granditati, suaviloquentiae accommodatum. Quod genus qui repudiant, ac, ne aliquam voculam, interdum nullius pretii, Greci sermonis propriam, Latino parum aptam, deperdant, superius illud genus exile, atque horridum amplectuntur, nec eorum quos vertunt dignitati satis consulunt, nec suae: quippe qui ob eam rem a minuto aliquo litteratore, et graeculo fortasse laudantur, ab hominibus non ineptis, vereque litteratis magnopere vituperantur, et optimorum scriptorum non illustratores, sed corruptores esse dicuntur: quibus jure objici possit illud idem, quod Terentius, approbante, ut mihi persuadeo, ac plaudente populo Romano, objecit aemulo poëtae nimis anxie, sed parum eleganter Graecas fabulas vertenti:
. . . bene vertendo, et easdem scribendo male, ex
Grecis bonis Latinas fecit non bonas.
Itaque dum inconsulto, ac praeter modum boni interpretes haberi volunt, hoc assequuntur, ut mali scriptores, ac de pulcherrimis aliorum scriptorum, quae corruperint, operibus, male omnino meriti deprehendantur. Quanto rectius, quantoque consultius facerent, si ejus operae, quam totam in bene vertendo, hoc est in verbis Latinis ad verba Graeca accommodandis consumunt, partem seponerent, atque in bene scribendo, hoc est in omnibus, quibus praestat is quem interpretantur, virtutibus aemulandis, ac repraesentandis collocarent? si recentiorum quorundam, nihil sani hac in re praecipientium, fatuitatem, atque ineptias contemnerent, veteres illius aurei saeculi scriptores audirent, atque imitarentur? quos, quum et utriusque linguae naturam haberent plane perspectam atque cognitam, et judicio essent acerrimo, profecto credibile est, ut in ceteris artibus, quae ad

-- xxiii --

humanitatem pertinent, sic etiam in hoc interpretandi negotio, vidisse omnium optime quid fieri oporteret. Verum hoc tempore tantum est fastidium vetustatis, tanta novitatis veluti prurigo, ut multi a proposito sibi fine aberrare turpiter malint, quam usitatis antiquorum itineribus eodem pervenire. Qui hoc morbo, atque adeo hac insania laborant, sua instituta, suaque commenta sibi habeant, me hominem e veteri disciplina veterum institutis uti patiantur. Hos ego, optime Balthassar, qui mihi in humanioribus studiis, quod de Tiresia etiam apud inferos Homerus ait; soli sapere videntur, ceteri umbrarum vagari modo, hos, inquam, habui auctores, et magistros, hi mihi facem quodammodo praetulerunt, meque eodem, quo ratio impellebat, auctoritate, exemploque suo deduxerunt. Nec vero ipsum tantummodo genus indicaverunt, sed etiam eo genere quemadmodum utendum esset quasi intento digito commonstrarunt. Mitto Plautum, Terentium, Catullum, Horatium, Virgilium, quorum multa sunt conversa e Graecis, nihil servili illa ratione, quam improbo, omnia liberali hac, ut ita dicam, et generosa, quam nemo sanus possit non probare. In uno M. Tullio placet consistere, disertissimo illo, ut ait Catullus, Romuli nepotum, ac digno praeter ceteros, unde in omni dicendi ratione et praecepta, et exempla petantur. Utinam divini hominis praestantissima hoc in genere monumenta extarent, duae illae orationes inter se contrariae Aeschinis, ac Demonsthenis, quas, ut Romanos quosdam oratores, Atticorum nomine abutentes, doceret quid esset Attice dicere, ex Graecis fecit Latinas. Extaret profecto optimae interpretandi rationis exemplar absolutissimum; atque ad illud liceret, quasi ad quandam formulam, revocare omnes quicunque eloquentium virorum scripta interpretantur. Nunc illae, nescio quo malo rei litterariae fato, vel hominum potius, a quibus eas

-- xxiv --

diligentissime servari oportebat, incuria, vel periere, vel, quod sperare fas est, alicubi abditae in pulvere, atque in tenebris delitescunt. Cujus tamen jacturae incommodum sarciunt aliqua ex parte pauca illa verba, quibus idem ipse Tullius exponit rationem, qua est usus in iis convertendis. Quae sane verba si rite intelligantur, omnem mihi videntur hujus rei doctrinam continere. Converti, inquit, non ut interpres, sed ut orator. Quid ais, M. Tulli? convertisse te illas orationes affirmas, ut interpretem convertisse negas? quid est aliud convertere, quam interpretari? qui porro interpretantur, quo eos alio, quam interpretum, nomine verum est appellari? Ego vero, inquit, etiam cum meas orationes scribo, utor scientia litterarum, quam qui solam profitentur, grammatici vocantur; sed, quod huic eloquentiae quasi fundamento amplissimum totius eloquentiae velut aedificium impono, atque superstruo, eas sine ulla controversia scribo non ut grammaticus, sed ut orator. Est hoc nimirum in omni opere usitatum, ut ex eo, quod ibi potissimum est, artifices nominentur. Audio, atque, ut mihi videor, intelligo, quid dicat. Duas nobilissimas orationes convertit non illo genere exili, et strigoso, quo qui utuntur, satis habent, si utcunque Latine loquantur, sed illo altero amplo, atque opimo, pleno succi, atque nervorum, quod qui adhibent, omnes explicant divitias orationis. duos summos oratores sic est interpretatus, ut eos ad summam dicendi laudem non serviliter subsequi, sed socialiter comitari videretur; ut non solum indicaret, quid illi admirabiliter Graece dixissent, sed etiam ostenderet, illa eadem quam aeque admirabiliter ipse Latine posset dicere. Id qua ratione assequi sit conatus operae pretium est considerare. Et quoniam omnis oratio constat sententiis, et verbis, in utraque re quid sibi faciendum putarit attente inspiciamus. Sententiis iisdem, et earum formis tanquam figuris. In sententiis

-- xxv --

nihil arbitrio loci esse credidit. Jure id quidem. non enim aliae sententiae verae sunt apud Graecos, aliae apud Latinos; non aliae sententiarum formae, quibus Athenis, aliae quibus Romae, vel res demonstretur, vel animi hominum aut concitentur, aut leniantur; ut quae Atticus orator, exempli gratia, interrogando extulerit, ea Romanum oratorem efferre oporteat affirmando. nec vero, mutatis sententiis, illa jam conversa ex Aeschine, atque ex Demosthene, sed ab ipso potius Tullio excogitata, jure dicerentur. Age, qui in sententiis conservandis fuit summa religione, qualis fuerit in verbis audiamus. Verbis ad nostram consuetudinem aptis: quae videlicet, vel singula, vel plura inter se nexa et copulata, nihil haberent insolens, et odiosum, sed essent haec Romanorum, aeque ac illa erant Atticorum auribus accommodata. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere. Imo vero id nequaquam facere necesse habuisti, siquidem insolentiam orationis, quam ambo illi oratores, sed Demosthenes praesertim, omni opere vitabant, effugere volebas, eaque afferre, quae tuorum civium consuetudo minime repudiaret. Vidit hoc sane vir prudentissimus, atque omnis ad orationem pertinentis artificii scientissimus. Quid ergo fecit? singula verba servare non potuit: Sed genus, inquit, omnium verborum vimque servavi. Usus sum verbis, quorum, si minus forma, certe genus ac natura, esset eadem, aeque propriis, aeque agentibus, eodem modo rem demonstrantibus, atque in animos hominum influentibus. Addit caussam, cur id fecerit: Non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tanquam appendere. Praeclare, nihil enim refert, totidem ne, an pluribus, an paucioribus verbis Graeca verba converteris; neque id quaerunt lectores, si modo aliquid sapiunt; sed illud potius: quae Latine scripta sunt, Graecisne sint leviora, an vero pari, ut ita dicam,

-- xxvi --

momento, et iis, quarum in oratoria dictione ratio habetur, virtutibus aeque ponderosa. Atque hoc quidem de numero verborum ab iis velim diligenter animadverti, qui, ubi aliquid serviliter, sive, ut ipsi ajunt, fideliter verterint, quasi magnum aliquid fecerint, gloriantur totidem se illa versibus, aut etiam, si superis placet, totidem verbis transtulisse. Apage istas ineptias. Hostem qui feriet, mihi erit Carthaginiensis, Quisquis erit, ait apud Ennium summus ille imperator: sic mihi, eximii aut oratoris, aut poëtae optimas sententias, optimis verbis, sive multis, sive paucis, qui expresserit, is erit optimus interpres; nec merus modo interpres, sed etiam, si ita appellari volet, vel orator, vel poëta. Multa hoc loco exempla afferri possunt, ex quibus manifesto appareat, Latinos scriptores, dum Graeca interpretarentur, nequaquam sollicitos fuisse de verbis numerandis, sed contraxisse interdum orationem, saepe autem produxisse, ita ut est visum, atque ut res postulabat; nec ob eam rem minori laude esse dignatos. Equidem Catulli elegiam de coma Berenices quum lego, eam sic probo, ut valde suspicer Graecum poëtam esse a Latino superatum. In qua tamen video summum interpretem hunc, quem dico, verborum ac versuum numerum, in quo minutuli interpretes magnopere occupantur, usque eo non curasse, ut illos versus, qui fere soli ex tota, quae intercidit, Callimachi elegia supersunt, atque apud Arati scholiasten leguntur, quatuor ille versibus convertere non dubitarit. Quum enim Graecus scripsisset:
†η με Κόνων ἔβλεψεν ἐν ἠέρι τὸν Βερενίκης
βόστρυχον ὃν κείνη πᾶσιν ἔθηκε θεοῖς,
noster convertit,
Idem me ille Conon caelesti in lumine vidit,
E Bereniceo vertice caesariem
Fulgentem clare; quam multis illa deorum

-- xxvii --


Levia protendens brachia pollicita est.

Next paragraph


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.