Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].
Previous paragraph

Next paragraph

Quanto hoc rectius, quanto venustius, et magnificentius, quam si duobus itidem versibus sic extulisset:
Meque Conon caelo vidit flavum Berenices:
Cirrum, quem cunctis obtulit ilia deis.
In quibus ipsis flavum illud addidi, vel ut versum explerem, vel ut ille cirrus lectori minus displiceret. Sed hunc omitto: redeo ad Tullium; cujus ratio in Graecis convertendis qualis fuerit, satis arbitror ex iis, quae dixi, perspici potuisse. Summus videlicet dicendi, et interpretandi magister duas Aeschinis et Demosthenis contrarias orationes, quod etiam Hieronymus, qui eas legerat, in epistola ad Pammachium testatur, sic transtulit, ut multa in illis praetermiserit, multa addiderit, multa mutaverit, ut proprietates alterius linguae suis proprietatibus explicaret. Haec igitur sit nobis veluti norma, qua oratoriam interpretationem dirigamus; hanc eandem sine ullo erroris metu ad poeticam interpretationem, ubi opus fuerit, transferamus. Est enim finitimus, ut ait idem Tullius, oratori poëta; in quo etiam venustiorem orationis cultum, et ornamenta floridiora, et numeros accuratiores esse decet. Quarum rerum caussa quum oratori concedatur illa, quam dixi, libertas in verbis suo more deligendis, atque ad omnem rerum varietatem, ita ut linguae ratio postulat, accommodandis, multo est aequius eandem poëtae concedi. Quae quidem libertas nec anxia sit, nec meticulosa, sed justa, sed legitima, sed moderata; quae id, quod erit visum, addat, detrahat, mutet, faciat denique omnia quae velit, sed nihil velit non consentaneum rationi. Nam si ultra legem, ultra morem, ultra omne rationis praescriptum progredi coeperit, illa jam erit, non libertas, sed, inani specie, falsoque nomine libertatis abutens, licentia; qua nullum est in interprete vitium majus, et quo animi hominum magis offendantur.

-- xxviii --

Utinam ego essem ejusmodi, ut moderatae illius libertatis exempla ex me peti possent. Ea certe passim in toto opere mihi usus ese videor, non temere de inconsulto, sed ita ut ratio vel postulabat, vel, ut levissime dicam, patiebatur. Nec vero dubito, ut hoc etiam adjungam quod valde ad rem pertinet, multa esse loca, in quibus hoc jus legitimae libertatis usurpasse putabor, quum tamen minime usurparim, ac potius Homero servierim voluntariam quidem, sed fidelissimam servitutem. Exemplo esse potest vel primus ille versus,
[ERROR: no reftable :] μῆνιν ἄειδε θεὰ Πηληϊάδεω Ἀχιλῆος

Iram cane dea Pelidae Achillis,
in quo convertendo, vocem μῆνιν expressi, non uno verbo iram, sed duobus iram trucem. scripsi enim:
Iram, diva, trucem Pelidae concine Achillei,
non ut inani vocabulo versus quasi lacunam explerem; quod aeque facile alia ratione assequi potuissem, sed ut Homero pressius haererem, ac servarem illud Tullianum de verbis lectori non annumerandis, sed appendendis. Vocem enim μῆνιν; quaecunque demum ejus vocis origo sit, quod grammaticis, de illa inter se digladiantibus, quaerendum ac statuendum relinquo, equidem didici ex Phocyllide, majus quiddam, quam ὀργὴν, id est simplicem iram, significare. Ait enim:
Ὀργὴ δ'ἐστὶν ὄρεξις· ὑπερβαίνουσα δὲ, μῆνις.
Ira est appetitus; at modum supergressa μῆνις.
Quum ergo vox Latina levior esset, quam Graeca, adjeci illud ponderis veluti complementum, ut ex utraque parte quasi momenta essent aequalia. Id mihi Horatius itidem fecisse videtur (lib. I. O. 6.) quum, eandem Homericam vocem intuens atque exprimens, (quod et Bentleius animadvertit, et cuilibet eum locum legenti facile apparet) non satis habuit scribere Pelidae stomachum, sed scripsit, Gravem Pelidae stomachum cedere nescii. Eodem pertinet illud Virgilii

-- xxix --

de ira Junonis, huic Achillis irae quam simillima:
Junonis gravis ira et inexsaturabile pectus.
Irae videlicet magnitudinem, quae propter Latinae linguae egestatem uno verbo exprimi non poterat, pluribus verbis expressit. Vides igitur, me in primo Homeri versu, atque adeo in prima voce, nequaquam nimis liberum, sed fortasse nimis anxium fuisse. Eundem hunc versum Helius Eobanus Hessus ita convertit, ut mihi videatur, quasi dedita opera, in ipso aditu sui operis immoderatae libertatis exemplum posuisse. Scripsit enim:
Dic mihi magnanimi Pelidae, Musa, furorem.
quem versum, non inelegantem, nec similem multorum, qui apud eum occurrunt inculti et invenusti, ne forte videar improbare sine caussa, singula verba cum Homericis collata cujusmodi sint consideremus. Dic. atqui Homerus canendi verbo est usus in Iliade, quam, ut rei dignitas postulabat, exordiri voluit magnificentius: dicendi verbum ad Odysseam, poëma submissius ac pacatius, reservavit. Mihi. etiam hoc pronomen peti ex Odyssea, atque huc obtrudi non oportuit; in quo inest fortasse quaedam suavitas, granditas non inest. id sentimus ita esse, quum legimus aut illud Theocriteum,
Εἰπέ μοι, ὦ Κορύδων, τίνος αἱ βόες ?
aut illud Virgilianum,
Dic mihi, Dameta, cujum pecus?
quorum utrunque ipsa tenuitate commendatur, et est pastoritio sermoni ordiendo valde accommodatum. Magnanimi. qui vir fuerit Achilles docet Homerus (l. 20. v. 467.) hisce verbis:
Οὐ γάρ τι γλυκύθυμος ἀνὴρ ἦν, οὐδ' ἀγανόφρων,
ἀλλὰ μάλ' ἐμμεμαώς.

Haud etenim vir mitis erat lenisque, sed ultra
Morem acer.
eundem, Homeri vestigiis insistens, Horatius in epistola ad Pisones talem jubet induci, ut

-- xxx --


Impiger, iracundus, inexorabilis, acer
Jura neget sibi data, nihil non arroget armis;
eumque ipse idcirco alibi vocat pervicacem, superbum, insolentem. Qui hujusmodi sit, eum post Aristotelem philosophi omnes, quotquot de moribus scripsere, si rogentur, magnanimum esse negabunt; ac dicent longe esse transgressum eos fines, intra quos magnanimitas continetur. Ego magnanimum, si minus sapientum, certe vulgi judicio, a quo non abhorrent poëtae, fuisse concedam: praesertim quum meminerim ab ipso Homero, semel ut opinor, μεγάθυμον appellari. Quid ergo displicet? hoc nimirum, quod nemini sano placere possit: quum Homerus in re proponenda nullam magnanimitatis mentionem fecerit, eam ab interprete apponi de suo, quum Homerus de Achillis ira se acturum profiteatur, interpretem quiddam amplius profiteri: se videlicet acturum de ira Achillis magnanimi, id est, ita acturum, ut illum in ira exercenda nusquam non magnanimum esse appareat. hoc enim suscipere ac polliceri videtur, si quidem illa vox magnanimi non est supervacanea, sed necessaria, cujusmodi esse debent omnes omnino voces, quae in rei, de qua dicturi sumus, propositione adhibentur. Quod si ita se res habet, necesse est unius voculae adjectione, facta eo loco, in quo nihil adjici fas erat, totam Homeri Iliadem mirifice corrumpi: quippe quum in ea multa occurrant, quae ad magnanimitatem referri non possunt, quaeque idcirco reticeri oportuisset ab illo, qui eam laudem, in poëmate exordiendo, heroi suo tanquam propriam tribuisset. Pelidae: cujus Pelidae? nam etiam Pyrrhus, is, qui apud Trojam Neoptolemi nomen invenit, atque ob eximiam virtutem cantari potuit, est Pelides; quae vox non magis Pelei filium, quam Pelei nepotem significat. Hanc ob caussam Homerus Achillis non modo genus, verum etiam nomen declarandum putavit. interpres cur

-- xxxi --

genus expressit, nomen dissimulavit? cur scripsit Pelidae, non, ut Homerus, Pelidae Achillis ? Musa. Homerus Calliopen, epici carminis praesidem, in Odyssea vocat musam, heic in Iliade deam, quo nomine honor magis significatur. mihi has voces inter se commutari, ac musam in Iliadem sine ulla caussa interpretis arbitratu transferri non placet. Furorem. Initio carminis, ubi rem proponimus, verbis maxime propriis utendum est, atque omnis ambiguitas fugienda. nihil enim antecessit, ex quo possit id quod est anceps dignosci, atque id quod est obscurum illustrari. Jam si furor hoc loco proprie dicitur, quid aliud possumus intelligere, quam dementiam, sive, ut Tullius definit, mentis ad omnia caecitatem qua qui laborant, mente capti perhibentur: sin autem furor non proprie dicitur, quaero qua ratione aut ego, aut alius quisquam possit divinare, quem potissimum furorem poëta, vel interpres velit intelligi. nulla est enim animi cupiditas impotens et effraenata, quae non aliquam habeat cum furore similitudinem, atque ob eam rem non interdum furor nominetur. multi enim mortales, quod Cicerones pueri (Att. lib. 6. epist. I.) de magistro suo Dionysio dicebant, furenter irascuntur; multi furenter amant; sunt qui furenter aut doleant, aut laetentur. Quid vaticinatores, ac poëtae, qui etiam ipsi suo modo furere dicuntur, nec unquam plus sapere, quam quum sacro illo furore inflammantur? Animadverti alia quoque ratione furoris vocem a Virgilio usurpari, atque illos, qui perdite amantur, amatorum suorum furorem appellari. Itaque Gallum (Eclog. 10. v. 37.) sic loquentem inducit:
Certe sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicunque furor.
quo modo Achillis furorem quum audimus, quid vetat quominus Briseidem significari suspicemur? In his, inquam, tot furoribus, quaero quis possit dispicere, aut divinare, quem

-- xxxii --

potissimum furorem interpres velit intelligi? Notum est, inquit, in Iliade agi de ira. Unde notum? nempe, ut opinor, ex hoc ipso versu Homeri, quem tu, Heli, interpretaris; cui te lucem affundere, non lucem ab eo mutuari oportebat. Est enim alienum a rei natura, et prorsus ridiculum, quum interpres poëtam explicandum susceperit, mutatis partibus, non poëtam ab interprete, sed interpretem a poeta explicari. Nec vero plus ages, si ad ἔτυμον confugias, ac dicas te vocem μῆνιν duxisse a μαίνεσθαι, quod est furere. primum enim, id ἔτυμον falsum esse, docet Eustathius ex doctrina veterum grammaticorum; atque affirmat, quod res est, a verbo μαίνεσθαι non μῆνιν, sed μανίαν derivari. deinde, quaecunque esset hujus vocabuli origo, Latinae linguae rationem haberi oportebat, neque in re, de qua esset agendum, proponenda, eam vocem adhiberi, quae si proprie diceretur, falsa esset; si non proprie, ambigua et perobscura. Satis, ut arbitror, ostendi Eobanum ea libertate, quae poëtae interpretanti conceditur, licenter abusum esse in primo versu. in quo quidem consisto, nec postulo, ut ex eo fiat conjectura de ceteris; nec usurpo illa Ovidii (Fast. I.)
principiis omen inesse solet.
Ad primam vocem timidas advertimus aures,
Et primum visam consulit augur avem.
Haec, inquam, non usurpo: praesertim quum videam, me quoque, si minus in primo versu, certe in iis, qui primum proxime consequuntur, non quidem egressum esse fines legitimae libertatis; sed tamen fuisse aliquanto liberiorem, quam vellem; ac deinde, in opere progredientem, ipsa exercitatione assequutum esse ut Homero arctius adhaererem. Sed haec omitto, in quibus sui aliquanto fortasse verbosior, nec tamen, ut mihi videor, excessi e via, neque aberravi a proposito, verum hoc egi, quod in optimo interpretandi genere

-- xxxiii --

constituendo magni momenti est, ut, prolato aliquo exemplo, licentiam a libertate segregarem, quasique fraenum injicerem interpreti ab auctore suo longius, quam par est, abscedenti. Redeo jam ad Tullium, quem mihi unum hujus itineris, lubrici sane, atque infesti periculis, ducem ac demonstratorem esse volui, cui quid placeret perquam diligenter exquisivi, cujus auctoritate gravissimoque judicio si me tueri potuero, aliorum, si qui erunt, qui contra sentiant, judicia non magni facienda esse arbitrabor. Hic igitur tantus vir quem mihi in his, quas tracto, disciplinis unum omnium instar esse profiteor, in oratoribus quod genus interpretandi optimum putarit, ostendi; atque id quale esset, ipsius verbis cum propositis, tum etiam expositis, declaravi; idemque genus ob easdem caussas dixi adhibendum esse multo etiam magis in poëtis. Nec vero arbitror Tullium, si voluisset exponere quomodo convertisset aut Aratea, aut alia Graecorum carmina, quae in ejus libris leguntur, non aeque de his scripturum fuisse, quod scripsit de illis duabus a se conversis duorum Atticae eloquentiae principum orationibus: se videlicet ea convertisse, non ut interpretem, sed ut poëtam, servantem easdem sententias et earum formas; verba eo, quo supra demonstratum est, modo, ad Latini sermonis consuetudinem accommodantem. Haec in poëtis ita, ut dico, ab illo esse facta, qui Graece sciunt facile perspicient, si ejus carmina cum eorum, quos interpretatus est, carminibus comparabunt: qui autem Graece nesciunt, idem tamen assequentur, si ea conferent cum interpretamentis, quae suo illo more, verbum verbo exprimentes, ac nullam literam, aut apicem negligentes, grammatici elaboraverunt. Id porro ubi fecerint, genus Tullianum, vel priscum potius; eo enim sunt usi omnes, qui aliquid sunt interpretati, prisci illi aurei saeculi scriptores, atque, ut me illos, eorum singularem eloquentiam, atque acerrimum

-- xxxiv --

in his humanissimarum artium studiis judicium, non sine caussa admirantem, scripsisse nemini, heroës
nati melioribus annis,
Cum nondum ingenium miseris mortalibus, acre
Judicium nondum abstulerat,sensumque decori
Jupiter, offundens noctem caliginis atrae.
hoc inquam, genus, ubi Latina cum Graecis contulerint, quale sit, certius judicabunt; mihique erunt, quemadmodum spero, multo aequiores, quum viderint, quorum vestigia presserim, quae mihi exempla proposita duxerim ad imitandum. Horum ego exemplorum, ne sim longior, cetera quidem, Balthassar eruditissime, tibi, atque aliis, si qui erunt tui similes, qui laborem minime fugiant, quaerenda, ubi sunt, et contemplanda relinquo. unum esse video, quod ab Homerico interprete, de optima, et usitata veteribus interpretandi ratione agente, sine flagitio, certe sine legentium querela, dissimulari, ac praetermitti non possit. Is est Homeri locus, ubi (Iliad. lib. 2. v. 208.) Ulyssem inducit, ostentum decem passerum, a serpente devoratorum, et Calchantis ea de re vaticinationem, commemorantem. quem locum noster se conversum exhibuit in libro secundo de divinatione. Hunc nos contueamur sane diligenter, atque in eo quantum opus erit immoremur. Ac primum quidem proferantur VERSUS HOMERI
τλῆτε φίλοι, καὶ μείνατ' ἐπὶ χρόνον ὄφρα δαῶμεν
ἢ ἐτεὸν Κάλχας μαντεύεται ἦε καὶ οὐκί.
εὖ γὰρ δὴ τόδε ἴδμεν ἐνὶ φρεσίν, ἐστὲ δὲ πάντες
μάρτυροι, οὓς μὴ κῆρες ἔβαν θανάτοιο φέρουσαι·
χθιζά τε καὶ πρωΐζ' ὅτ' ἐς Αὐλίδα νῆες ᾿Αχαιῶν
ἠγερέθοντο κακὰ Πριάμῳ καὶ Τρωσὶ φέρουσαι,
ἡμεῖς δ' ἀμφὶ περὶ κρήνην ἱεροὺς κατὰ βωμοὺς

-- xxxv --


ἕρδομεν ἀθανάτοισι τεληέσσας ἑκατόμβας
καλῇ ὑπὸ πλατανίστῳ ὅθεν ῥέεν ἀγλαὸν ὕδωρ·
ἔνθ' ἐφάνη μέγα σῆμα· δράκων ἐπὶ νῶτα δαφοινὸς
σμερδαλέος, τόν ῥ' αὐτὸς ᾿Ολύμπιος ἧκε φόως δέ,
βωμοῦ ὑπαΐξας πρός ῥα πλατάνιστον ὄρουσεν.
ἔνθα δ' ἔσαν στρουθοῖο νεοσσοί, νήπια τέκνα,
ὄζῳ ἐπ' ἀκροτάτῳ πετάλοις ὑποπεπτηῶτες
ὀκτώ, ἀτὰρ μήτηρ ἐνάτη ἦν ἣ τέκε τέκνα·
ἔνθ' ὅ γε τοὺς ἐλεεινὰ κατήσθιε τετριγῶτας·
μήτηρ δ' ἀμφεποτᾶτο ὀδυρομένη φίλα τέκνα·
τὴν δ' ἐλελιξάμενος πτέρυγος λάβεν ἀμφιαχυῖαν.
αὐτὰρ ἐπεὶ κατὰ τέκνα φάγε στρουθοῖο καὶ αὐτήν,
τὸν μὲν ἀρίζηλον θῆκεν θεὸς ὅς περ ἔφηνε·
λᾶαν γάρ μιν ἔθηκε Κρόνου πάϊς ἀγκυλομήτεω·
corr. ἡμεῖς δ' ἑσταότες θαυμάζομεν οἷον ἐτύχθη.
ὡς οὖν δεινὰ πέλωρα θεῶν εἰσῆλθ' ἑκατόμβας,
Κάλχας δ' αὐτίκ' ἔπειτα θεοπροπέων ἀγόρευε·
τίπτ' ἄνεῳ ἐγένεσθε κάρη κομόωντες ᾿Αχαιοί;
ἡμῖν μὲν τόδ' ἔφηνε τέρας μέγα μητίετα Ζεὺς
ὄψιμον ὀψιτέλεστον, ὅου κλέος οὔ ποτ' ὀλεῖται.
ὡς οὗτος κατὰ τέκνα φάγε στρουθοῖο καὶ αὐτὴν
ὀκτώ, ἀτὰρ μήτηρ ἐνάτη ἦν ἣ τέκε τέκνα,
ὣς ἡμεῖς τοσσαῦτ' ἔτεα πτολεμίξομεν αὖθι,
τῷ δεκάτῳ δὲ πόλιν αἱρήσομεν εὐρυάγυιαν.
κεῖνος τὼς ἀγόρευε· τὰ δὴ νῦν πάντα τελεῖται.
ἀλλ' ἄγε μίμνετε πάντες ἐϋκνήμιδες ᾿Αχαιοὶ
αὐτοῦ εἰς ὅ κεν ἄστυ μέγα Πριάμοιο ἕλωμεν. his Homeri versibus addatur, eorum gratia qui Graece nesciunt.

INTERPRETATIO TOTIDEM VERBIS
Tolerate, amici, et manete aliquandiu; ut sciamus
An verum Calchas vaticinetur, an et non.
Probe enim hoc scimus animo; estis autem omnes

-- xxxvi --


Testes, quos non Parcae incesserunt mortis auferentes;
Herique et nudius tertius, quando in Aulidem naves Achivorum 5
Congregabantur, mala Priamo et Trojanis ferentes,
Nos autem circumjecti circa fontem, sacris in altaribus
Faciebamus immortalibus perfectas hecatombas,
Pulchra sub platano, unde fluebat limpida aqua:
Illic apparuit magnum signum: draco rubris maculis dorso distinctus, 10
Horribilis, quem ipse Olympius misit in lucem,
Ex imo altari prolapsus, ad platanum concitatus perrexit:
Ibi erant passeris pulli pusilli nati,
Ramum super summum sub foliis latentes,
Octo; verum mater nona erat, quae pepererat natos: 15
Ibi ille hos miserabiliter voravit stridentes:
Mater vero circumvolabat lugens dilectos natos:
Hanc autem implicans ala prehendit valde clamitantem.
Sed postquam natos devoraverat passeris, et ipsam,
Hunc quidem mirabilem fecit deus, qui ostenderat: 20
Lapidem enim ipsum fecit Saturni filius versuti.
Nos autem stantes admirabamur quale factum esset.
Sic igitur terribilia portenta deorum subiere hecatombas,
Calchas vero statim deinde vaticinans concionabatur,
Cur muti facti estis comantes Achivi? 25
Nobis quidem hoc ostendit signum magnum providus Jupiter,
Serum, seri exitus, cujus gloria nunquam peribit.
Ut hic natos devoravit passeris et ipsam,
Octo, ac mater nona erat, quae pepererat natos
Sic nos tot annos bellabimus ibi; 30
Decimo autem urbem capiemus spatiosas vias habentem.
Et ille quidem sic concionatus est: quae nunc omnia complentur.
Verum age, manete omnes, bene ocreati Achivi,
Heic, quousque urbem magnam Priami ceperimus,

-- xxxvii --

Previous paragraph

Next paragraph


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.