Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].
Previous paragraph

Vides inter superiora illa et haec proxima quantum intersit: illa esse rudia et incondita, contexta, vel potius congesta verbis cuicuimodi, ita ut casus tulit, sine ullo artificio conjectis; haec levia, et numerosa, coagmentata levissimis verbis, certa lege, ac solertia non mediocri dispositis et collocatis: ibi interpretem ita loqui, ut putes, Graecum hominem, quum singulas tantummodo Latinas voces didicerit, Latine loquendi rationem, id est proprias Latinorum formulas ignoret, in aliena lingua patriae linguae consuetudine utentem, ita orationem conformare, nihil ut in ea non appareat insolens et peregrinum; heic alterum interpretem, vel magis poëtam, illa eadem sic effari, ut credas te audire civem Romanum, in media urbe natum et educatum, illi advenae praecipientem, et ostendentem, ea, quae dixerit insolenter et perabsurde, quemadmodum dici oportuerit, ut Latinis auribus apta essent. id ut praestet, uti scienter praeclara illa et generosa libertate, quam saepe jam laudavi, et oratori oratorem, poëtae poëtam interpretanti necessariam esse dixi; sententias easdem retinere, verba, ita ut res postulat ac ratio praescribit, commutare, addere, omittere, contrahere, dilatare; eorum vim ac pondus conservare, de multitudine vel paucitate nihil omnino laborare; postremo id assequi, ut, quae scribit, non advecta e Graecia, sed in Latio nata videantur; nec vero, nisi aliunde id constet, facile statui possit, ille ne Homerum, an eum Homerus converterit. Haec igitur carmina mihi decrevi optimi generis interpretandi tanquam exemplar et formam esse debere; haec quasi

-- xxxix --

regulam, ad quam referrem ea, quae ipse facerem; haec veluti mensuram, qua adhibita, intelligerem, concessa interpreti libertas quo impune progredi possit, quem ad finem, sine ulla reprehensione prudentium hoc in genere virorum, pervenire. Quem ego finem, errore atque inscientia, fortasse non raro sum transgressus, verum ut sciens et prudens non dico transilirem sed attingerem, meumque jus omne usurparem, a me ipse impetrare vix unquam potui; atque id quod Tullius praeclare fecisset admirans, tamen ipse facere non sum ausus. Grammaticorum enim calumniam, quam ille vir summus, summa dignitate et auctoritate praeditus, non metuebat, mihi tanto minori, non sine caussa, metuendam esse putavi. Hoc ita esse facile intelligi poterit, si cum Tulliana interpretatione conferatur eorundem Homeri versuum MEA INTERPRETATIO
O socii, durate, atque heic subsistite paullum,
Ipsa dum pateat re tandem, verane Calchas
Vaticinans, an falsa canat. res cognita cunctis,
Quam memoro; testes cuncti, fatalia vitae
Queis nondum tristes ruperunt stamina Parcae. 5
Quippe olim, atque adeo nuper, cum se Aulide Grajae
Densarent puppes Priamo, Phrygibusque ferentes
Exitium; ad fontem fierent cum sacra virenti
Sub platano, purae qua sese illimis agebat
Rivus aquae; monstrum confestim apparuit ingens, 10
Convertitque oculos ad se, tremefactaque corda.
Nanque draco horrendus, magni quem rector Olympi
Miserat in lucem, squama fulgente, cruentis
Et dorsum insignis maculis, prorepsit ab ara;
Tum celeri platanum lapsu petit efferus. illic 15
Passeris, in summo ramorum vertice, pulli

-- xl --


Implumes octo sub densa fronde latebant,
Nona parens nidum servabat. protinus atro
Stridentes querula nequidquam voce voravit
Ore draco: mater circumvolitabat acutum 20
Lugens. lugentem trepida ferus arripit ala,
Postremamque vorat. post haec, mirabile visu,
Immanem durum in lapidem Saturnius anguem
Induit. obriguit mutatis artubus ille:
Nos animi attonitos circum stupor altus habebat. 25
Haec sacris visa in mediis portenta deorum.
Tum Calchas prompsit veraci has pectore voces
Vaticinans: Nam cur muti sic statis, Achivi?
Hoc Jovis augurium, serum, seroque futurum
Eventu; at cunctis clarum, et memorabile in oris. 30
Passeris ut pullos octo, nonamque voravit
Ipsam etiam serpens matrem, sic Pergama circum
Et nobis totidem bellandum haec monstra per annos
Portendunt: urbem decimo vastabimus anno.
Haec vates: matura suo quae tempore jam jam 35
Omnia complentur, tantum perstate volenti
Heic alacres animo, bello quassata bilustri
Pergama dum noster subvertat denique Mavors. Mea haec si conferas cum Tullianis, majore illum, ut par est, fiducia scribere animadvertes: at genus, quo utimur, esse idem; idem utrique propositum esse, ut Homerum videlicet sui quam simillimum repraesentet, utrunque, id ut efficiat sententias easdem servare, verba, eadem vi, atque pondere, ad Latinae linguae consuetudinem sic aptare, ut satisfacere possint lectori non fatuo, illa expendenti potius, quam numeranti. Satis multa mihi videor dixisse, cur hoc genus interpretandi, quo me judicavi uti oportere, optimum debeat

-- xli --

existimari. Reliquum est ut dicam aliquid de mea hoc in genere facultate, quod et partitio illa postulat, a qua sum exorsus, et vero supra ego me facturum esse promisi, parum fortasse considerate: sed initio videndum fuit, quid pollicerer; nunc, re promissa, fides aliquo modo liberanda est. Hoc ut paucis transigam, nec diu consistam in eo sermone, in quem veni oppido non libenter, sic equidem statuo: facultatem, qua de agimus, tribus rebus definiri; utriusque linguae, Graecae ac Latinae, et poëtici artificii scientia: haec quanta sint in interprete, tantam esse interpretandi optimo illo genere facultatem. Jam de me ipse quid dicam? hoc primum, quod mihi videor sine ullius offensione posse dicere: me in illis, quae posui, quid possim nescire; scire hoc unum, ut possem aliquid, magnis meis laboribus, et diuturna multorum annorum exercitatione contendisse: deinde hoc etiam (quid enim loquens cum homine amicissimo quidquam dissimulem?) meam hoc in genere facultatem, quantulacunque est, mihi videri aliquanto majorem, quam, quantam ad idem opus conficiendum olim attulit, scriptor saeculi XVI., Helius Eobanus Hessus, a quo uno, quod sciam, ante me, non pars aliqua Iliadis, ut ab aliis, sed tota Ilias Latino carmine fuit reddita. Cui, laboriosissimi operis consorti et socio, ne parvo pravoque animo videar obtrectare; et ne quis mihi objiciat illud Hesiodeum
καὶ κεραμεὺς κεραμεῖ κοτέει καὶ τέκτονι τέκτων,
καὶ πτωχὸς πτωχῷ φθονέει καὶ ἀοιδὸς ἀοιδῷ.
sive, ut ego meo more converti,
Fictori fictor, fabro faber invidet; odit
Mendicus mendicum, oditque poëta poëtam:
haec ne quis mihi objectet, quid inter me et Eobanum intersit, quanta sit utriusque eodem in genere facultas, tibi atque aliis idoneis lectoribus, ut consideretis, ac statuatis, permitto;

-- xlii --

meque polliceor de me, deque illo, non aliud judicaturum, quam quod a vobis sensero judicari. Id judicium ut possit fieri, erit profecto non inopportunum, si eorumdem, quos supra recitavi, Homeri versuum, post Tullianam, et meam, afferatur etiam haec HELII EOBANI HESSI INTERPRETATIO.
Quare agite, o socii, reliquum durate, brevesque
Temporis expectate moras, dum scire queamus,
Verane vaticinans praedixerit omnia Calchas,
Aulidis in portum piscosae quando subistis
Navibus Argivi, Priamo Trojaeque ferentes 5
Exitium. quia vos illic ad sacra fuistis
Exta deūm testes, praeter quam, quos mala fato
Parca tulit. meminisse potestis tempore ab illo,
Quo nos ad positam dīs immortalibus aram
Sacra parabamus, densis qua plurima ramis 10
Umbrabat platanus, subter quam frigida puro
Unda resultabat rivo; quo tempore visum
Est ingens nobis monstrum. draco terga cruentis
Distinctus maculis, arae sublapsus ab imo
Prosiluit pede; sic Saturnius ipse volebat. 15
Ipse vago lapsu ramos amplexus in altam
Evasit platanum, tetigitque cacumina, quorum
Nidus in arce fuit, numero bis quatuor intus
Passeris includens pullos; qui frondibus altis
Haerentes exsultabant implumibus alis. 20
Quos omnes, vano matrem stridore vocantes,
Cum draco pestifero depastus dente fuisset,
Ipsam etiam matrem, circum sua pignora frustra
Sollicitas querulis quatientem vocibus alas,
Corripuit, nonamque avidam demisit in alvum. 35

-- xliii --


Protinus in saxum mutatum Jupiter ipsum
Conspicuum posuit: sed nos horrenda deorum
Constitimus stupido mirantes omina visu,
Praecipue quanam ratione ad sacra deorum
Tam dirum venisset opus, monstrumque nefandum. 30
Tum Calchas, divina tenens miracula, fatur:
Cur vos tanta novi subit admiratio monstri,
Crine graves Danai? prudens nam Jupiter istud
Prodigium immisit, veniet quo gloria nobis
Sera et tarda quidem, sed fama et laude perenni. 35
Sicut enim serpens avido crudelis hiatu;
Octonos pullos nona cum matre voravit,
Sic nos fata novem mittunt in bella per annos
Saeva, gerenda manu spatiosae ante inclyta Trojae
Moenia, quae decimo tandem capiemus in anno, 40
Atque eversa solo dabimus. fore talia Calchas
Praedixit. quae nos nunc omnia perficiemus.
Quare, agite, obdurate, supremum et ferte laborem,
O fortes Danai, donec victricibus armis
Evertamus opes Trojae, Priameia regna. 45 In his ego versibus meum judicium non interpono; nec dico, quid mihi videatur scriptum heic esse contorte ac perturbate, quid frigide, quid parum numerose, atque etiam parum Latine; horum, inquam, nihil dico, ac tantummodo volo eos versus conferri cum meis; et, si mei forte, quemadmodum spero, meliores, vel, ut verius loquar, tolerabiliores videbuntur, hoc postulo, ut Homeri amatores habeant mihi aliquam gratiam, quod Iliadem Latino carmine sic expresserim, ut aequiore animo legi possit; optent autem, quod ego me, non tam de mea laude, quam de operis perfectione, ac de communi utilitate cogitantem, optare profiteor,

-- xliv --

ut post me existat aliquis, qui, meis hisce minime contentus, scribat ipse multo meliora, quae possint homines Latinae linguae studiosi non modo ferre, sed etiam admirari. Equidem arbitrabor, me laboris mei fructum cepisse non poenitendum, si multorum studia commovero, meoque exemplo, aut heic Romae, aut uspiam terrarum, excitaro aliquem interpretem tanta facultate, quantam rei magnitudo requirit, qui efficiat id, quod ego, hac ingenii, et doctrinae tenuitate, atque his occupationibus, efficere non potuerim; qui denique Homerum exhibeat Latine loquentem non modo eodem carminis genere, quo ille usus est, verum etiam eadem vi, et eadem suavitate orationis. Hunc ego jam nunc animo prospicio, hunc admiror, huic faveo, hujus veluti formam mihi effingens, excellentiam et magnitudinem contemplans, me ipse contemno, et meam hanc interpretationem prorsus despicio. Quae tamen, dum expectabitur is, quem dixi, Homero dignus interpres, et erit nemo praeter Eobanum, qui Latino carmine Iliadem converterit, nisi omnia me fallunt, non est profecto cur debeat omnino repudiari. Habes jam ea omnia, quae mihi hoc in sermone dicenda esse constitueram; de cura non mediocri, qua tua mandata sum exsequutus, de optimo interpretandi genere, quo sum usus, de mea in eo genere facultate. quam tu si parem operi difficillimo fuisse judicabis, tuam ego agnoscam in me benignitatem, qui mihi plus tribuas, quam quantum Veritas patiatur: sin autem imparem, meam tu agnosces in te observantiam? qua fit, ut tuae voluntati obsequi coner non solum in iis, quae praestare atque efficere possum, sed etiam in iis, quae non possum.

-- xlv --

Previous paragraph


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.