Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Homerus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1777], Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica (), 13633 versus, verborum 95,658, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [word count] [zamagnabodyssea].
Previous paragraph

Next paragraph

Ain vero? Pergin tu tantum studii, tantum diligentiae, tantum facultatis in interprete requirere? Ego vero omnia haec debere illi inesse, et multo etiam plura censeo, ob eamque caussam jam me ipsum ferme imprudentiae ac temeritatis condemno. Age vero, ipsum Odysseae initium contemplare: facilene tibi esse negotium videtur, primos illos graecos versus latinis aeque elegantibus exprimere? At si stilum ad scribendum advertas, profecto longe majorem, quam suspicaris, difficultatem experiere. Herculi clavam facilius extorqueas, quam Homero versum, ajunt solitum fuisse dicere suis Virgilium obtrectatoribus: quod quam verum sit, tute ipse per te videas, volo. En primos Odysseae versus:
῎Ανδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, πολύτροπον, ὃς μάλα πολλὰ
πλάγχθη, ἐπεὶ Τροίης ἱερὸν πτολίεθρον ἔπερσε·
Virum mihi dic musa versutum, qui admodum multum
Jactatus est, postquam Trojae sacram urbem evertit.

Previous paragraph

Next paragraph


Homerus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1777], Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica (), 13633 versus, verborum 95,658, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [word count] [zamagnabodyssea].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.