Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].
Clarissimo Viro Stephano Salagio Nicolaus Skerlecz S. D.
Liber tuus de statu Ecclesiae Panonicae vario animi sensu me affecit. Gratulabar rei Litterariae Hungaricae eos jam sensim surgere rerum Hungaricarum scriptores qui genuinam scribendae Historiae rationem omnino consectentur, qui multiplici probatissimorum Authorum Lectione instructi opiniones suas non ex turbidis Thuroczii Bonfiniique rivis, sed ex ipsis rerum gestarum fontibus hauriant; qui notitias Ecclesiasticas ex praecognito Civili Regionis status repetant; denique qui Iudicium suum ad germanas Criticae Regulas adstringant. Non mediocrem tamen mihi Dolorem attulit quod Tu opus caetera insigne nescio qua a Gente Croatica alienatione commacularis. Si rem tantisper Tecum aequius reputaris, agnosces, Vir clarissime, Scriptori cum scriptoribus, minime vero cum gente ipsa rem esse debere. Concedes etiam quod in ipsa re Litteraria, non ex Scriptore uno aliove obscuro, verum e probatissimis qui extant authoribus singula Natio debeat aestimari. Denique profitebere vel invitus quod nihil minus scriptorem ducat, quam animi impotentia; hujus autem nullum gravius indicium sit, quam jacta vel in adversarium convitia - quid dicam, si integram plane nihil ejusmodi promeritam gentem insectetur? Agnosce verba tua et, si potes, inficiere justum esse meum populariumque meorum dolorem. Vix in destitutum omnibus solidae eruditionis subsidiis monachum qui, ut otium suum falleret, explosam dudum ab ipsis Patriae Historiae Alumnis de Diplomate Alexandri M. fabulam resuscitare adnisus fuerat, incidisti cum tu censoriam Libro 1-o pag.
187 adjicis notam: Sed Tu non cessas. Eodem Libro 1-mo Pag. 208 commemorata Chehi et Lechi Fabula ita
concludis: quando Lucium primam ipsi Hungaricae historiae facem praetulisse tuto inficiari non potes. Vide, quam injurius sis in nostros scriptores; nec Author Slavus qui saeculo undecimo, cum nulli adhuc apud nos Anonymi Belae Regis Notarii, aut Thuroczy extarent Vernaculo Idiomate Historiam Slavonicae Gentis conscripsit, saeculo vero duodecimo a Presbytero Diocleate et Marulo Latinitate donatus est; nec Thomas Archi-Diaconus Spalatensis - quibus tamen ipsis nos fidem antiquitatis tribuimus, Iudicis gravitatem non tribuimus - Fabulae huius meminerunt; sed tu, ut totam gentem continuo lacessere possis, non desinis omne Croaticorum Scriptorum Corpus in uno Ratkajo et Bedekovichio concentrare. Ego, quoniam cum umbris gestis depugnare, Glavinichium adhuc et Orbinum, magna scilicet nomina, cedo; de his Triumphum, si eum tibi decorum futurum putas, pace mea cecineris. Id tantum a te majorem in modum peto, ne probatiores scriptores nostros cum nugatoribus his confundas; ut modum Imaginationi tuae ponas; ut verba magis in posterum in potestate habeas; Frementibus Croatis! nimirum ob explosam anilem fabulam; quem, quaeso, propterea a nostra gente vidisti infremuisse? Quem praeter fabulatores illos, quos gloriae tuae victimas jam destinavi, Croaticum scriptorem, non dico frementem, sed vel murmurantem de hac fabula audivisti? Pergis Libro 2-do et pag. 119. ais: Patere, Vir clarissime, ut pro ea, quae inter viros Litteratos vigere debeat, ingenuitate Tibi aperte remonstrem quantum detrimenti existimationi Tuae per Sententiam hanc intuleris. Nimirum prodidisti hoc Loco aut defuisse tibi necessarias pro eo, ut dictatoris hoc tono pronunciare possis, notitias, aut, si eae tibi adfuerunt, ut Croatas cavillare possis, Te easdem scientem volentemque dissimulasse. Quid sibi vult his:
promis, quoties de Croatis
agitur, Declamatoris Personam induis? constat Tibi rem necdum confectam esse an majores
vestri, qui in tertia emigratione Panonias insederunt, eundem cum primae et secundae
emigrationis Hunnis et respective Avaribus populum constituant? Scio majori te eruditione
pollere quam ut rem hanc per Prayum, et Desseritium vestros extra controversiam collocatam
arbitreris. Qui vel solum Assemannum et Iordanem de originibus Slavonicis attentius
evolverit, facile perspiciet, improbos hic et Pray, et Dessericii Labores filum Ariadnae
in Labyrintho hoc minime praebere. Quid itaque si Hungaros eundem esse cum Hunnis
Attilianis populum negem? Quorsum omnis de antiquitate Aborigenum nostrorum contentio
devolveretur? Scilicet ut Chrobatos septimo, Hungaros nono primum saeculo cultioribus
Europae gentibus innotuisse statuamus, id si ita se habet, Dicis Te a nonnullis Croatis audivisse originale comentitii Diplomatis illius in Tabulario Capituli Chasmensis asservari. Vide quid agas. Scin Tu Capitulum Chasmense Locum esse credibilem? Scin quod unum falsum Instrumentum in Tabulario publico repertum totius Loci fidem labefactaret? Idne agis ut in id authoritate publica inquiratur? Statue mihi idoneos testes et efficiam ut publica eatenus investigatio suscipiatur. Sed habes paratum effugium: ii a quibus Te audivisse dicis Croatae erunt dubio procul Testes minime idonei, erunt idiotae qui nec quid sit de Systemate Legum nostrarum Locus credibilis, nec quando M. Alexander vixerit, nec quis esse potuerit inter ejus Cancellariam et Tabularium Capituli Chasmensis nexus noverunt; jam vero Tibi ipsi expendendum relinquo quam insigni caetera operi tuo labem per id adsperseris, quod Plebejis ejusmodi Testimoniis uti non dubitaveris. Cum tamen Fabellis his Te occupare tantopere gestias, quid in re ipsa subfuerit? Cape:
in Historia Patria minus versatis dedit quod cista haec ad meum usque Protonotariatum Centum 30 annis nunquam fuerit reserata. Ego ipse, quamquam falsitas diplomatis mihi probe comperta foret, subdubitabam tamen, an non in illa priorum saeculorum Caligine veterator quispiam nimis credulo alicui protonotario adumbratum Diplomatis hujus Exemplar tanquam insigne Cimelion obtruserit. Verum cum me pro Comitiis 1765 pararem, reserata hac Cista ego ipse documenta regestravi, et fide mea asseverare possum me Diplomatis ne vestigium quidem reperisse. Vide in quam ignaros consultores Croatas incidisti, qui vel hanc Circumstantiam ignorabant, et pro Cista privilegiorum Regni Tabularium Capituli Chasmensis commenti sunt. Videamus jam grave illud Tuum Epiphonema: sed cum haec omnia Croatarum figmenta
sint; iterum juvabat. Ac fabulam Chehi, et Lechi quod attinet: si mihi vacaret et opere pretium existimarem, ad primam hujus quoque commenti originem fortasse Te non difficulter perducerem. Tibi plus otii est, volve Scriptores Bohemos et Polonos et facili negotio deprehendes primum hujus quoque fabulae fontem in eorum Scriptis cubare, adeoque nec illam ad Croatarum figmenta referri posse; nostra certe adhuc aetate (nequid in re adeo memorabili praetereamus) non pauci e vulgo Polonorum Crapinam tamquam incunabula gentis suae inviserunt et provoluti Terram illam almam Matrem compellantes osculo salutarunt non frementibus (ut Tu loqui amas), sed ridentibus Croatis; vel hoc indicio argui potest auram hanc a Septemtrione, ac potissimum e Polonia venire. Ne tamen mera verba Tibi dari putes, cape 20 Exemplaria Funebris, quae doctissimo condam Kerchelichio in Academia hac dicta est, Laudationis; videbis exinde quae sit nostratum non dico eruditorum, sed studiosorum tantum hominum de ratione Patriam Historiam tractandi sententia. Cape etiam Introductionem in Systematicum Croaticae Historiae, compendium Manuscriptum, et videbis eos, qui hac in re quid reipsa tentarunt, Diplomatico-Criticam scribendi rationem omnino consectari. Si Authori vacasset ultimam operi huic manum addere, agnosceres vel invitus fabulas ab Historica probabilitate per Croatas rite secerni, neque ab iis Ratkajum et Bedekovicsium pro fontibus Historiae Patriae constitui. Iam ut ad id, quod Caput est mearum Litterarum veniamus, vide quam Tecum liberaliter
agam: Ego te Iudicem in propria Causa constituo. Agnosces ipse gravem Te genti nostrae
injuriam intulisse dum ob Ratkaji et Bedekovichii, obscurorum certe Scriptorum,
hallucinationes, de tota gente, aut certe de omni Scriptorum Croaticorum nomine tam acerbe
iterum iterumque pronunciasti; et Religio et Ecclesiastici, quem profiteris, ordinis
Institutum iubent Te ut iniquitatem hanc resarcias. his in Regnis praesum, honore Litteram hanc primum in Academiae hujus Tabulas referre, deinde vero per Ephemeridas seu universitatis seu Vindobonenses publicam reddere velim. Ego praestantiae operis Tui Iustitiam reddidi, spero quod Tu egregiis Nationis nostrae Authoribus idem praestare non recusabis. Quo Loco id tantum a te postulo vehementer ne ad faciendam inter vestros nostrosque Authores Contentionem descendas; scis rem esse invidiae plenam, scis primos ferme vestros Scriptores Bonfinium, Ranzanum Galeotum exteros fuisse; scis denique quale inter Extensionem Hungariae et Croatiae discrimen intercedat. Praestolor tuum responsum. Vale.
Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.