Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].
Magnifico Viro Nicolao Skerlecz Stephanus Salagius
Epistola Magnificentiae Tuae die 15 Julii exarata, non nisi die 2 septembris ad me perlata est. Quae Causa exstitit quam ob rem Tibi prius respondere non potuerim, quod nunc exequor. Probe mihi cognitum erat vulgo Croatarum adeo displicuisse, quae in duobus Libris meis sparsim de iis scripseram, ut me Librosque meos non modo reprehenderent, verum etiam maledictis incesserent; tamen induci non poteram ad credendum fore ut eruditi Croatae irascantur mihi quod vulgares popularium suorum errores, etsi non sine salibus, at certe sine malignitate animi confutavi. Quin imo extra jam omne discrimen me positum firmissime tenebam, vel animi impotentium telis impetendum. Verum contra ac speravi accidit; nam cum Litteras magnificentiae Tuae legissem, perspicue cognovi Tibi etiam, qui et Illustri in Croatia Loco natus et in Litteris admodum versatus et publicis honoribus decoratus es, stomachum movisse locos non nullos Librorum meorum quibus res Croaticas attingo; non quod falsa me scripsisse existimes, sed quod, ut ais, veritatem nescis qua a gente Croatica alienatione comacularim. Caput porro accusationis Tuae in eo est quod integram plane nihil ejusmodi promeritam Gentem insecter. Sustine me loquentem Vir Magnifice! Videbis me effecturum ut hoc a me crimen non accusatum, sed prorsus repulsum omnes intelligant. Binis occasionibus Croatas equidem tango, nempe cum Diploma Alexandri M. explodo, et cum Croatas non originarios Illyrici veteris populos, sed aliunde huc delatos affirmo; in his, ut animadverto, Tu mihi non refragaris; contendis attamen me contrariam Sententiam et traditas ab aliquibus fabulas universis Scriptoribus et toti Corpori Nationis Croaticae manifesta injuria appingere, et indignis Viri Ecclesiastici aculeis universam propterea gentem lacessere. Haec num ita se habeant, ipsa verba mea fidem faciant. Lib. 1. pag. 186. ita scripsi: maxime risu digna est non nullorum scriptorum Croaticorum persuasio, qui totum olim Illyricum Croatis plenum sibi imaginantur, fucum eis faciente conficto quodam Alexandri M. Diplomate. Libro II. pag. 179. haec verba mea leguntur: Nullo modo audiendi sunt Croatae, qui Diocletianum… D Hyeronimum… e Sclavonica gente prodivisse scribillant Pag. 180. Qui vulgaribus ducuntur rumoribus… evelli ex animis eorum debet falsa hujusmodi opinio quam minuti quidam, ac imperiti Scriptores induxerunt, at firmissime teneri Slavicas illas Colonias, quae nunc Illyricum insident, ex Sarmatia Boreali advenisse. Ex his aequus Lector iudicet num ego omnibus Scriptoribus Croaticis totique genti an potius non nullis et minutis quibusdam Authoribus, ac illis demum Croatis qui vulgaribus ducuntur rumoribus fabulas illas adscribam? Iam vero quid isthic Criminis, quid injuriae latet? Tute fateris Glavinichium, Orbinum, Ratkajum, Bedekovichium illarum Fabularum esse Patronos, his adjungendus fatente Kerchelichio notis prol. periodi 2. § 1. pag. 32. Ioannes Zakmardy Regni Proto-Notarius, qui Diploma Alexandri Macedonis agnoscit, non quidem (ut animadvertendum Kerchelichius putavit) ex officio fidei dignitatis suae, verum, ut homo privatus. Ipse Kerchelichius quid de sinceritate Diplomatis sentiat, non se clare aperit, sed ita scribit: de Alexandri Diplomate quivis quod lubet sentiat. Haec quoad Scriptores vestros; quod vulgus Croatarum attinet, Tute item, et Author Panegyris, in Academia Zagrabiensi in honorem Kerchelichii nuper pronunciatae Testes estis, fabularum hujusmodi fidem in Animis popularium vestrorum alte insedisse. Verba tua haec sunt, in adjuncto Epistolae Tuae Scripto ad me misso: Ut videant, si qui forte sunt, qui pervoluto vix obiter Ratkajo, eas tantum, quas ex illo perceperunt Sententias requirere, et nisi eodem probentur, de quovis opere (tale meum est) audacter solent pronunciare. Horum porro hominum, quos tu existere subdubitas, si qui, ais, forte sunt, horum, inquam, hominum non parvum esse apud vos numerum plurimi non dubitant, et auctor Laudatae Panegyris in Conspectu Zagrabiensis Academiae, quam Tu moderaris, sine metu asserit, inquiens Ratkajum sine discrimine Tomcum, Tuberonem, Orbinum, secutum fuisse, eorumque errores ita postea disseminasse ut e popularium nostrorum Animis vix evelli possint; demum Kerchelichius Loco cit. scribit se a viro quopiam Religioso monitum esse quod Diploma Alexandrinum tuerentur passim Monachi. Haec et similia somnia (ait Kerchelichius pag. 50) Ita est, inquis, sed cur aliis locis Croatas perpetuo crepas, cur scriptores Croaticos non dicis: cape Responsum ab omnibus, ut spero, probandum: Ratio aequitatis postulat ut ubicunque Locis aliis Croatas simpliciter appellam, id de non nullis minutis Scriptoribus, de quae vulgo intelexisse existimer; secutus hac in re sum morem Scriptorum optimae Notae, qui ubi semel iterumque verbis nitidis ac planis pro opportunitate Sententiam suam declararunt, consveverunt deinceps liberius uti vocabulis; nimirum servile esse judicantes quam religiosissimam ubique praeseferre sermonis cautionem. Neque curantes quorundam levium hominum evitare cavillos, siquidem immunes se sciant a Censura eorum qui et Iudicio pollent et a partium studio plurimum absunt; atque hoc abunde sufficere deberent ad omnem, qua petor, criminationem repellendam: sed quia Magnificentia Tua non generatim tantum, sed etiam indigitatis, imo recitatis verbis meis illatam a me Croatis injuriam probare nititur, singulis accusationis partibus singillatim respondeo. Libro I pag. 187. post recitatum a Ratkajo fictum Alexandri Diploma, hanc glossam habeo Quid nobis fieret, si Croatae ius ab Alexandro ipsis datum in effectum deducerent? Nimirum essemus eorum subditi, et captivi ita Alexandro M. decernente, hoc Dii omen avertant. Tu hanc Satyram vocas, dicisque conecterem? Fateamur quod res est: vestri illi populares sunt, qui publicam multorum Regnorum, Rerum publicarum, et principatuum constitutionum petunt, dum Teste Kerchelichio, Regno Slavoniae Diplomate illo Jus competere asserunt in totum Septemtrionem meridionalesque Regiones demtis Terris papalibus; hos Ego Satyra mea, quam promeruerunt (aliamque ob demtas Terras Papales mererentur), perfricui, non Regnum, non gentem inclutam Croatiae, quae tantum abest ut Invasionem Hungariae, aliorumque Christianorum dignorum meditetur ut potius continuo excubet ne ab Hostibus Christiani nominis invasionem patiantur. Libro II. Pag. 208 scripsi Praefligatam esse a praeclaris rerum Sclavonicarum commentatoribus fabulam Chehi et Lehi, frementibus licet Croatis, qui pro Diplomate Alexandri M. tanquam pro aris et focis decertant. Tu haec verba mea intricato sane ac prolixe Dilemmate sollicitas quod in indagamus nec asserimus. Quid demum Ritterus, Ladanius, Marcellovichius, quos tu praeter Lucium et Kerchelichium a vobis probari scribis? Hii cum Te attestante nondum editi sint, quid contineant scire nec debui nec potui. Ergo, inquis, cum ab ceteris tantum profligata illa commenta dicam, ab omnibus domesticis recepta consequenter asserui cum palmari injuria. Nego id esse consequens. Nescin' Tu aliud esse hospitem ejicere, aliud non recipere? Duo igitur ab exteris ejectas esse ex historia Sclavica fabulas, illas a quibusdam Vestris scriptoribus, uti a Kerchelichio, non receptas; quare palmarem mihi facis injuriam dum scribis: me, ne totam gentem continuo lacessere possim, non desinere omne Scriptorum Croaticorum Corpus in uno Ratkajo et Bedekovichio concentrare. At quid aliud significant illa: frementibus Croatis? nunquid scripsi frementibus universis Croatis, aut universis Scriptoribus Croaticis, nunquid non ista illis continuo attexui: Qui pro veritate Diplomatis Alexandri tanquam pro aris, et focis decertant? Hos ergo, non vero omnes Croatas, non omnes Scriptores Croaticos fremere scripsi. Fremuit certe ac excanduit Bedekovichius; cujus fremitum ac excandescentiam Kerchelichius Vester refert et improbat; fremuere Monachi illi apud Kerchelichium, qui per Scripturam Sclavoniae Diplomati Alexandrino, Juribusque Regni praejudicium Libro II. pag. 179. scripsi: Croatas haud aequo animo ferre, majores suos ad Cimerias Tenebras damnari. Hunc Tu dicis esse aculeum. Fateor. Quid, inquis, eo opus erat? Nempe ut pungerem Idiotas illos Croatas, qui celebrem tot Patratis egregiis facinoribus gentem Croaticam non satis gloriosam putent nisi ei fabulae tribuantur origines. Non ego Verbis illis Croatas ad Tenebras damnari, sed indicare volui illorum ineptiam qui Croatos ad Cimerias Tenebras damnari falso sibi imaginantur, si gens illa ad Cimerium quondam Bosphorum habitasse et non nisi saeculo sexto aut septimo domicilium in Illyricam fixisse dicatur. Ego iis nunquam diem dicturus sum qui Hungaros ab Hunnis Attilianis et Avaribus distinguunt, neque gentis hujus gloriam auctum iri puto si praedones illos ac Latrones in Majoribus suis numero Pagina eadem scripsi: me a non nullis Croatis audivisse, originale Diplomatis Alexandrini in Tabularis Capituli Chasmensis asservari, quibus recitatis Tu me his aggredereris: vide quid agas. Video. Scin Tu Capitulum Chasmense Locum esse credibilem? Pridem scio. Scin quod unum falsum Instrumentum in Tabulario publico repertum totius Loci fidem labefactaret? Hoc Iuris consulti et critici aegre concedant sine multis exceptionibus et distinctionibus. Et quid Tibi videtur? Tabularium Apostolicum vaticanum an non publica in toto orbe authoritate gaudet? An non locus est, ut nostratum more loquar, credibilis? In hoc Tabulario originalis asservari dicitur a praestantissimis auctoribus Charta Ludovici Pii Imperatoris, qua augustus ille multas provincias Ecclesiae Romanae partim donat, partim jam donatas confirmat. Et tamen hanc Chartam Muratorius fictam, paginis interpolatam editis Libris Sed Tuis Te verbis arctius constringo: haec autem sunt in Tabulario publico repertum totius Loci fidem labefactaret? Dic sodes, quo animo fers argumentum proprium in Te torqueri? Et tamen bene retorquetur, quoniam Tu eadem de cista Regni narras, quae Ego de Tabulario Capituli Chasmensis. Tu credebas Libro II. Pag. 120 scribo: Diploma Alexandrinum et Historiam Chehi esse figmenta Croatarum. Hinc Tu arguis me odio plusquam Vatiniano in hanc gentem laborare. Iam supra docui a me non gentem, non omnes scriptores, sed aliquos minutos, et vulgus Croatarum intelligi; hos autem nullo odio prosequor, sed obstinatam eorum credulitatem exagito, quod salva Caritate, salva justitia, salvo meo ordine possum. Tibi, qui tantam in loquendo Cautionem requiris, Polonicam hanc fabulam vocare placuit; nunquid patereris, si quis Te gentis Polonae osorem, scriptorumque omnium Polonicorum iniquum Censorem hinc argueret; et Ego me osorem gentis Croaticae, omniumque Scriptorum Croaticorum Censorem iniquum dici patiar? Eo quod figmenta Croatarum scripsi? At, inquis, ea dici non potuisse Croatarum figmenta, siquidem fabulae hujus auctores Croatae non sint, sed aut Bohemi, aut Poloni. Do non esse Croatas primos fabulae auctores, neque in Libris meis istud asserui. An propterea figmenta Croatarum salvo verborum proprietate scribere non potui? An ignoras pace Grammaticorum iisdem vocabulis compellari et primos rei cujuspiam Auctores et strenuos propagatores? Nunquid Te auctore, non jam ultra recentium haereticorum figmenta appellabunt Theologi plura eorum dogmata ab antiquis haereticis procusa et ab his adoptata ac propagata? Nunquid Te auctore Canonistae non amplius dicent Isidori figmenta generatim falsa illa monumenta in illius collectione contenta, eo quod certum sit, non omnia ab illo esse fabricata? Nunquid te auctore non imposterum Atque hoc ad promotas adversus me accusationes respondenda duxi; quae si Magnificentiae Tuae, ut spero, satisfaciant, negotium confectum est, sin minus, ego nullis aliis conditionum articulis subscribo. Si Magnificentiae Tuae proprium Scriptum, uti minaris, per Ephemerides vulgare libuerit, oro ut hoc Scriptum meum una simul vulgare digneris, quo Litterati judicare ex amborum Oratione possint cuinam nostrum suffragentur rationes; si autem Tu solus meo praetermisso responso in publicum locutus fueris, scito et ad meum obsequium paratos esse Typographos. Ego in Concertationibus Litterariis rationes in medium proponendas, minas procul ablegandas esse existimo; Nam equidem ita comparatus sum, ut adversarium ratione pugnantem dociliter audiam, minitantem Dignitatis suae splendore vel authoritate etsi revereor, non tamen metuam. De caetero me Favoribus magnificentiae Tuae impense commendo.
Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.