Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].
Previous paragraph

Next paragraph

Ita est, inquis, sed cur aliis locis Croatas perpetuo crepas, cur scriptores Croaticos non dicis: cape Responsum ab omnibus, ut spero, probandum: Ratio aequitatis postulat ut ubicunque Locis aliis Croatas simpliciter appellam, id de non nullis minutis Scriptoribus, de quae vulgo intelexisse existimer; secutus hac in re sum morem Scriptorum optimae Notae, qui ubi semel

-- 11 --

iterumque verbis nitidis ac planis pro opportunitate Sententiam suam declararunt, consveverunt deinceps liberius uti vocabulis; nimirum servile esse judicantes quam religiosissimam ubique praeseferre sermonis cautionem. Neque curantes quorundam levium hominum evitare cavillos, siquidem immunes se sciant a Censura eorum qui et Iudicio pollent et a partium studio plurimum absunt; atque hoc abunde sufficere deberent ad omnem, qua petor, criminationem repellendam: sed quia Magnificentia Tua non generatim tantum, sed etiam indigitatis, imo recitatis verbis meis illatam a me Croatis injuriam probare nititur, singulis accusationis partibus singillatim respondeo.

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.