Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].
Clarissimo Viro Stephano Salagio Nicolaus Skerlecz S. D.
Ergo de re ipsa nobis jam transactum est. Cur quaeso de forma rei tantopere obluctaris? Nimirum fateris Tu adversus me quod Tuis salibus, Tuis Satyris, aculeis Tuis nec inclutam Croatiae gentem, nec totum Scriptorum Croaticorum Corpus, verum monachos ineruditos imbutumque fabulis vulgus impetrieris. Cur hanc eandem declarationem posteriori cuipiam Librorum inserere recusas? Videris Tu quidem Prima Epistolae Tuae parte sub finem indicare notatos a me Textus adeo omnis in Croaticam gentem criminationis expertes esse ut eosdem non nisi leves quidam homines possint cavillari, caeterum eos a censura eorum, qui et Iudicio pollens, et a partium studio plurimum absunt tutos esse. Verum ego ne hac quidem honorifica compellatione adduci possum ut alium Textuum illorum sensum concedam. Feci ego copiam Scriptae Tibi Epistolae viro primi subselii, populari Tuo, cujus Iudicii vim merito suspiciunt omnes qui eum intimius noverunt, et Tuto Tibi possum asseverare obmotam illi fuisse indignationem ob orationis Tuae acerbitatem; dicam amplius: Cum nullo mihi hactenus seu Hungaro seu Croata, qui librum Tuum pervolverunt, sermo intercessit, qui non apertum Nationis Croaticae Sed Tu authoritatem Principis non modo in Sacra, sed et Litteraria Republica Viri archi-praesulis Colocensis, popularis mei, obtendis. Fateor me hoc Loco officii mei a te admonitum esse; fateor me omnem hanc Controversiam primo statim Loco eidem deferre debuisse. Quis enim inter planam, et simplicem meam Textus Tuos intelligendi rationem, et adumbratam diversis coloribus explicationem Tuam rectius pronunciare possit quam is, qui cum Summa in Rebus Litterariis authoritate polleat, eandem non minori cum eruditionis Laude conjunxit, cuive honor rei Litterariae tam Hungaricae quam et Croaticae ex aequo curae esse debet. Quod ita Principio imprudens neglexi, id a te monitus Ut videas quam ingenue Tecum agam, ipsum Scriptae ad eundem Epistolae Exemplar adnecto, nimirum ut si quid adhuc pro Causa Tua apud eundem perorandum esse existimaveris, id tanto facilius praestare possis. Ego verum Te meque ab omni ulteriori hujus Molestia liberum pronuncio; uterque enim nostrum, Tu scribendis, ego agendis rebus, utilius Patere tantum, Vir Clarissime, ut ad pauca aliqua Epistolae Tuae capita supremum respondeam. Non ut novam tibi Litem indicam, sed ut eorum, quae primis Litteris scripsi, rationem reddam tantisper planiorem efficereque contendam postulatum meum de inserenda a Te posteriori Tomo lenitiva aliqua declaratione haud omni prorsus Ratione caruisse. Generalis Excusatio Tua in eo sita videtur quod postquam binis in locis aliquos scriptores, et minutos scriptores Croaticos expressisses, potueris postea Exemplo probatissimorum scriptorum liberiori oratione Croatas universim compellare. Mihi publicae jam 24 annorum occupationes omnes et Logices argutias, et Grammaticarum Libertatum apices excusserunt. Usu rerum id tantum sum edoctus, omnem orationem in naturali suo sensu accipi, Non agam Tecum ex rationis subtilitate; rem omnem ex usu ipso aestimabo. Si ego de origine Hunnorum a Daemonibus incubis, de Diplomate Attilae, de vendito pro alba Equa Regno sermonem faciens una aliave vice praemisissem fabulas has a minutis quibusdam scriptoribus Hungaris sustineri, postea vero universim pronunciassem: haec esse Hungarorum figmenta, non argumentis impugnanda, sed sibillis excipienda; et alibi, frementibus Hungaris, qui pro varietate harum fabularum tanquam pro aris, et focis decertant, denique alibi, contra tamen sentiunt Hungari Majores suos ad Cimerias damnari Tenebras, aegro animo ferentes, quare ostentant, Diploma Attilae; poterasne Tu, poteratne alius quiscunque Vir gravis me sic declamantem sustinere? Ego certe talium (ut Tu appellas) salium veniam mihi ipsi nunquam tribuissem. In particulari singulam tuam propositionem Tu ita lenire contendis: postquam Te provocassem ut remonstres ipsarum illarum, quas exposuisti, fabularum primos authores Croatas fuisse, Tu periculosam videns arenam maluisti nescio quod inter figmenta et inventa discrimen statuere. Verum nolim ego de Tricis Grammaticis hic Tecum altercari. Mihi fixum adhuc videtur illud argumentum quod ob fabellas per minutos scriptores in vulgus sparsas propositio haec citra Litterariam Gentis Croaticae offensam enunciari non possit. Sed cum haec sint figmenta Croatarum, non argumentis impugnanda, sed sibillis Argutior adhuc est illa, quam leniendae sequenti sententiae affers, explicatio: Praeclari rerum Sclavonicarum scriptores (per quos exteros tantum Te intelligere declarasti) fabulam Diplomatis Alexandri M. jam profligarunt frementibus Croatis (vide, an non hic totum scriptorum Croaticorum Corpus contraponas, ut primum priorem propositionum tantum ad exteros restrinxisti) qui pro illa, tamquam pro aris, et focis decertant. Hic Tu particulam qui restrictivam esse statuis, et hunc orationi illi tribuis sensum: quod illi tantum Croatae hujus tanquam pro aris, et focis decertant. Tertiae Tuae propositioni sensum attribuisti mihi omnino prorsus inexpectatum, nimirum Tu excusationem hoc Loco ita Texis: ut inde non obscure conficiatur, quod Sententia haec Croatae majores suos ad Cimerias Tenebras aegro animo ferentes ostendant Alexandri M. Diploma hunc sensum facere deberet ineptos esse illos, qui Croatas ad Cimerias Tenebras damnari sibi imaginantur. Si gens illa ad Cimerium Bosphorum habitasse statuatur, ego malo iterum per Te a Defectu Iudicii notari, quam ut Tuas has propositiones aequipolere concedam. Verum Tu dum ipsam Excusationem adornas, ejusmodi denuo injicis objectiones, ut non obscure appareat Legenti Croaticae plurimam Militaris virtutis gloriam tribuere, Litterariae tamen Laudis In re ipsa legebantur a popularibus meis inde a saeculo 12. scriptor Slavus ejusdemque interpretes Presbyter Diocleas et Marulus, Mihas Madius, et Thomas Archi-Diaconus Spalatensis, quin elevatarum a Te tantopere fabularum vel vestigium adhuc suppeteret; saeculo 17-o Orbinus et Glavinichius e Bohemicis, et Polonicis (ut ego arbitror) scriptoribus easdem Regionibus his intulerunt, verum dissipavit mox has Tenebras Communis ille non modo Croaticae, sed et Hungaricae Historiae Pater Lucius, qui, postquam Diplomatico-Criticam Scribendae Historiae rationem inivisset, origines Crobatorum e Porphyregenito disserte explicavit; collegere quidem postea etiam veteres quisquilias obscuri quidam Gentilitii scriptores, qui tamen continua ferme inde a Lucio usque Kerchelichium serie se excepere Levakovichii, Vinkovichii, Ritteri, Ladanii, Kovachevichii et Marcellovichii saniorem scribendae Historiae rationem Verum si Idiotas tantum nostros, ac praesertim commorantes in urbe vestra Croatas, qui fabulas has exosculantur, pungere, hacque laudabili ratione errores suos dedocere voluisti: Amice! diem Tu profecto perdidisti: qui Lucium et Kerchelichium non legunt, credisne eos multam in Libro Tuo operam consumturos? Qui autem eos (in promtu enim sunt omnibus) legerunt, iisdem tamen Ratkajum, Bedekovichiumque praeferunt. Credisne sparsas a Te incidenter aliquot Satyras tantam apud eos Tibi conciliaturas authoritatem, ut Tibi potius quam luculentissimis illis authoribus fasces submittant? Depone quaeso hac de re omnem sollicitudinem! Praesto nobis sunt in omnibus scholis publici Magistri; non qui fabulas has Iuventutem cum aculeis dedoceant, sed qui eandem ad genuinum Patriae Historiae Systema svaviter perducant. Idiotas autem jam adultos nec sales Tui, nec Porphyrogeniti authoritas, nec omnia Lucii Kerchelichique Diplomata errores suos dedocebunt. Ast fabulas istas nullus scriptorum Croaticorum positive refutavit, Lucius tantum silentio suo locum eis dedit! Kerchelichius plane Libertatem utrumlibet sentiendi concessit! Ipse ejus Panegyrista diserte affirmavit errores Ratkaji e popularium suorum animis vix evelli posse. Debent profecto alte animo suo insidere, gloriola illa, quasi Tu suis perpetuo confundit, coronavit. Caeterum hic etiam rationem temporum in opere suo ita subducit ut appareat, cum haud ignorasse, quanto recentius sit temporibus Alexandri M. Sclavorum nomen. Ne vero in Kerchelichii exemplo patrocinium quaeras, scito, hanc pluresque ejus Satyras a nobis minime probari, quamvis exulcerato iusto dolore animo ejus indoleamus. Ut concludam hoc argumentum, mihi aeque nullus Hungarorum Scriptorum in manus oculosve incurrit, qui fabulam Otrokocsy de Daemonibus Incubis, qui Diploma Attilae positive confutarit. De Panegyrista ita habe: Ratkajus a nobis non ob solam Diplomatis Alexandrini fabulam notatur, verum permiscuit ille complura, non modo facta, sed et omnem ferme Chronologiae rationem; et hi sunt Errores illi quos Panegyrista me censore adeoque totius rei probe conscio designavit. Caeterum e Toto orationis contextu facile perspicere potuisti, transiisse iam illam Epocham, qua adversus Palmares ejusmodi fabulas colluctari oporteret. Major tamen, inquies, pars vulgi Litterarii Croatici fabulis his ad recentiora usque tempora pascebatur! Cedo, verum si eandem apud vos rationem subduxeris, vereor ne aequalem deprehendas proportionem. Me puero fabula venditi a Zventibaldo pro alba
Systemate Legum nostrarum credibilis. Tu, ut argumentum retorquere possis, et Tabularium Vaticanum et Cistam privilegiorum Regni pro loco aeque Credibili constituisti. Patere vir clarissime, ut ego, qui me olim Iure consultum Profitebar Te, in quo scientia haec requiri non debet, quid sit de Lege nostra Locus credibilis amplius informem quin ullatenus verear ne vapulem propterea seu a Jure Consultis, seu a Criticis ejus Generis quibus systema Legum nostrarum intimius perspectum est. Iura nostra Iudicibus Regni ordinariis, eorum Proto-Notariis, et Capitulis, ac conventibus quibusdam fidei dignitatem ita attribuerunt ut, quidquid coram iis in forma Iuris agitur, de eo illi Testimonium omni Exceptione majus pro omni Tribunali possint perhibere. Et hoc sensu Tabularia illorum Loci credibiles appellantur, quod qualecunque inde proferatur Instrumentum, de Iuridico illo, super quo confectum est, actu planum testimonium faciat. Video jam ad authentica ejusmodi Loca nihil aliud pertinere quam quod coram iis gestum est; vides defuturum officio suo Custodem illum capituli, qui non dico falsa, sed verissima etiam, a Materia tamen fori aliena Instrumenta eorsum congereret. Vides etiam, id si reipsa fieret, praesertim vero si credibilis aliquis Locus manifeste falsis etiamsi Historicis Instrumentis scateret, ad ejus Expurgationem publica etiam authoritate procedi posse, adeo in sensu Legum nostrarum nec Tabularium Vaticanum, cujus praefectus nullam habet legalem fidei dignitatem, nec Cistam privilegiorum Regni, in qua ego diversos Litterarum Missilium fasciculos deprehendi, locum esse credibilem vides; hoc autem stabilito, quantum me retorsio Tua premas, ipse, quaeso, aequo animo expende. Unum tantum hac in re Te monendum adhuc existimabam, nimirum non esse opus Testibus Proto-Notario, qualis ego fui, ut Cistam Privilegiorum Regni ingrediatur; ut Locus credibilis alienis ab instituto suo et aperte falsis Instrumentis scatere statuatur, idoneis omnino Testibus opus esse. Ut concludam, veni ad difficillimum Totius hujus controversiae caput. Ego Ironia illa Tua (ita enim illam accipio) nimirum essemus Croatarum subditi, et captivi, ipsam status publici Constitutionem peti existimavi. Tu per Monachos et Idiotas nostros, qui Diplomate Alexandrino Sclavis in Totum Septemtrionem Ius competere somniant, Croatiae cum Hungaria nexum sollicitari constituisti. Ratiocinatio haec si in nexu argumenti mei assumatur, posset indecoram fortasse tibi apud Lectorem minus sagacem facere significationem, quam ut praevertam Sed Tu longe aliam Glossae hujus facis applicationem, firmiterque statuis Te oratione illa non statum publicum petere, sed Idiotas nostros, qui ex comentitio illo Diplomate periculosa ejusmodi somnia procudunt, pungere voluisse. De animo Tuo nolim pertinaciter inficiari; scio enim quod hac de re sibi quisque Testis sit maxime idoneus. Quod tamen ad verba orationis attinet, fateri debes ea ad minutos scriptores non posse, ad totam gentem et posse et debere referri; agnoscere etiam Te oportet totam hanc acerbam Glossam nec ad Institutum Tuum pertinuisse nec ullum seu moralem seu Litterarium sensum facere, adeoque iustum superesse deipso animo Tuo dubitandi fundamentum. Quae cum ita sint, vides me Typographos, qui Tibi ab obsequiis sunt, minime reformidaturum fuisse si in priori mea sententia tam meam Litteram quam responsum Tuum Publici Iudicio subjecissem, sicut nunc rem omnem arbitrio Excellentissimi Archi-Praesulis promte substerno. Aut enim omnia me fallunt, aut ego moderationis Laudem, Tu acerbae adminus Orationis calculum reportabis. Caeterum, si finalia mea verba aequius expenderis, facili negotio deprehendes ea non minantis, sed tibi inter duas vias arbitrium deferentis fuisse. Nunquam ego authoritate, quae in me nulla est, imponere Tibi contendi. Neque enim me latet quale sit inter civilem ex Litterariam Rempublicam discrimen. In hac ego Tibi, quam promeruisti, Palmam lubens concedo, pro me vero a te imposterum nihil aliud requiro quam ut tantillo meliorem de Litteratura Gentis Croaticae opinionem habere, et si quae tibi in futurum Litteraria Concertatio cum quopiam intercedet, ne eum Levitatis animi, Iudicii defectus et partium studii adeo promte damnare velis. Vale. |
Previous section
|
Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.