Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].
Previous paragraph

Next paragraph

Ergo de re ipsa nobis jam transactum est. Cur quaeso de forma rei tantopere obluctaris? Nimirum fateris Tu adversus me quod Tuis salibus, Tuis Satyris, aculeis Tuis nec inclutam Croatiae gentem, nec totum Scriptorum Croaticorum Corpus, verum monachos ineruditos imbutumque fabulis vulgus impetrieris. Cur hanc eandem declarationem posteriori cuipiam Librorum inserere recusas? Videris Tu quidem Prima Epistolae Tuae parte sub finem indicare notatos a me Textus adeo omnis in Croaticam gentem criminationis expertes esse ut eosdem non nisi leves quidam homines possint cavillari, caeterum eos a censura eorum, qui et Iudicio pollens, et a partium studio plurimum absunt tutos esse. Verum ego ne hac quidem honorifica compellatione adduci possum ut alium Textuum illorum sensum concedam. Feci ego copiam Scriptae Tibi Epistolae viro primi subselii, populari Tuo, cujus Iudicii vim merito suspiciunt omnes qui eum intimius noverunt, et Tuto Tibi possum asseverare obmotam illi fuisse indignationem ob orationis Tuae acerbitatem; dicam amplius: Cum nullo mihi hactenus seu Hungaro seu Croata, qui librum Tuum pervolverunt, sermo intercessit, qui non apertum Nationis Croaticae contemtum in te notarit. Sit proinde animi levitas, sit defectus Iudicii, sit partium studium quod indicati a me Textus adeo in sinistram partem accipiantur, non meum solius, sed plurium etiam aliorum hunc esse errorem, vides. Si nos qua pusillos respicis, quid Te vetat quominus ad sedandos nostrum animos declarationem, quam petii, Tibi alioquin futuram minime indecoram subsequo cuipiam Libro injicias.

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.